Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

11 HISTORIAE DE UARIETATE

inorea togata in summo collocata resident. Est etiam murorum fabrica admodum insignis, quem locum S. Bassilium vocant, haud longe ab Trajani columna cochlea, ubi forum Trajani fuisse, ut credam , Ammianus Marcellinus monet, eujus strueturam stingularem sub omni coelo fuisse tradit, &in ejus medio atrii equum meum magnitudine instigni: hodie quoque illius etiam desolati magnificentia multum eminet caeteris , in qua & nunc supersunt reliquiae nobilis porticus ingentibus columnis subnixae. Nihil tota urbe praeclarius fuit ponte ὶ quo C. Caligula Capitolium Palatio conjunxit. At ex eo sex tantum marmoreae columnae, tres ad Capitolii,& item tres ad Palatii radices visuntur. Servavit Religio nostra locum in foro dicatum Martinae Martyri, quem quondam sacrarium Senatus ςὶ Theodotii tempore suisse, literae incita significant, ubi adhuc tabulis marmoreis antiquae caelaturae parietes undique exornantur. Piid jam querar , quod etiam .uporem recensenti mihi affert, urbis moenia ita multiplici clade afflicta, ita a fundamentis eruta, ut ne dum locus eorum pristinus, sed ne vestigium quidem ullum aspiciatur omni v rerum murorum sublata memoria Nam ea quae cernis lateritia , nova sunt & post octingentesimum annum , deletis prioribus, primum ab Hadriano inchoata collatis ab Etruriae populis centum auri pondo, tum a Gregorio uno, & item altero Pontificibus persecta, unde & diverirum Pontificum

a serum Traiani. In medio sciri

columnam fuisse tradit etiam Donatus, ubi habes Ammiani locium l. a. c. 24. Ucrum prope D. Basilii templum rcliquias elle seri Nervae arbitratur Nam dinus l. 3. c. I . b Ponte quo. De eo ponte a Caio consecto meminit Suetonius in ejus vita

c. 12. vide Donatum l. 1. c. I 8.

e erarium Sotiatus. Martiantis l. 3. c. 3. resert integram instriptionem sub Theodosio & Arcadio positam, sed dubitatur num eodem loci literat secretarium Senatus propter esillam inseriptionem sub rupe Tarpeia, quam habes in notis ad allatum caput Martiani. Sex tam- c lumna. Tres columnas ad radices Palatini, reliquias Comitii esse seribit Naidis. L .c. 8. qirae vcro ad radices Capitolii, reliquiae lunt templi Iovis Tonantis.

liquit. Roman. De hoe loco non dubitat Nardin l. s. e. 8. ubi eruditorum non leves auctoritates innuit. d in Primum ab Hadriano. De resectis instauiatisque a Romanis Pontificibus moenibus urbis agit Donatus I. I . c. I . ubi rectius quam Poggius, tum primum parari materiem pro muris urbis instaurandis ex Analiasio , a Sisinnio coeptam tradit, quod perfecit aliqua ex parte Giegorius II.

62쪽

FORTUNAE L rn. I. 23

opus variam reddidit murorum sormam. Antiqua moenia ex quadrato lapide, post incensam a Gallis urbem, consummata

Livius tradit. Dionysius Halicarnassaeus XVI. millibus

passuum scribit patere murorum ambitum, quos ita insertos privatis aedificiis reseri, ut raris in locis internosci moenia aut discerni possent. Livius quoque vulgo privatis aedisiciis conjuncta ea esse scribit, quo minus mirandum est , dissipatis aedificiis , dc moenia esse deleta. Horum ambitus murorum ean, Partem, quam Leo Pontifex in Vaticano moenibus cinxit ,

excipio : haud decem millia passivum hὶ protenditur. Hunc

ego diligentissime sum dimensus , annumeratis turribus actquamque portam, ac spatio inter singulas notato. Turrest in sunt numero trecentae septuaginta novem. Portas triginta septem suisse Plinius testis est , hodie tredecim tantum usus

servavit; quarum pars trans-Tiberina tres continet,Portuensem,.

Aureliam, & Casliam : tres in usu esse desierunt, muro obductae : earum duae antiquae sunt structurae, quarum alterius inter Ostiensem &, ut dicitur , Appiam , quam multis de causis Capenam fuisse reor, portas, sicut in Ostiensi, literae Arcadium ) & Honorium, muros , portas & turres urbis instaurasse , sunt documento : altera inter portam Larinam atque Asinariam literis caret : tertia inter Tiburtinam est, &quae hodie dicitur S. Agnetis. Nomentana. Adjicitur his quarta etiam haud procul ab ea, Nomentanam versus, exteri uvmoenibus cQntigua, a qua ducitur murus amplioris ambitu s

de urbis magnitudine disputationem accuratam inut Donatus l. I. passim, quolaei testimonia Dionysii εἰ Punii ad exa-

mm r 'Ocat , contra ea quae de urbis ni-

nibus in medium attulit Onimhrius Pau-vinius in descriptione urbis Romae. b Haud titem missiam Dum Conta nat cum his, quae tradit Mattianus, Se Blondus, qui ad I 3.M. passus protendunt: curiosum est, quod hic selibit de diniensis a se moenibus urbis Isaaeus Vossius dissertationem edidit de antiqua urbis magnitudine , quam habes 4 . t. antiquit. Rom ea I 8. Petro vos inmotcstatur hune urbis ambitum , quem modo cernimus , paulo pluibuam undecim milliaria conficere. Apua eos omnes qui de urbe scripserunt, muros urbis restauratos suille a tillisario & Nariete legitur, ita quam rem extat luculentum Procopii teia timonium t 3. de bello Gothico-Italico. e reo, Chriosa enumeratio Tur

rium ut & apud Monym. ιle inscriptionibus urbis t. 4. analect Mabulon qui Turres 383. recenset

d γ Inscriptionem rcscrt Patavinius in descriptione urbis , ubi de amplitudinci

Pomoeru agit.

63쪽

- HISTORI E DE VARIETATE

Per quingentos passiis: ut plane suspicer etiam post priscorum

murorum ruinam , eorum ambitum aliquando ab ea parte imminutum. Portas antiqui operis tres tantum cis Tiberim in

usu antiquitas servavit, a) Praenestinam, quae major vulgo dicitur, Tiburtinam hanc Laurentii appellant) ac Nomentanam. Reliquae omnes recentioris sunt aedificii. In Tiburtina Divum Augustum rivos aquarum omnium resecille, M. Aurelium Antoninum Pium aquam Martiam excisis & perforatis montibus restituisse, & Vespasianum rivum aquae Martiae , qui in usu desii erat, resecisse , in Praenestina veroTLClaudium aquam Claudiam & Anienem novam in urbem perduxisse, & eas post modum Vespasianum , ac deinde Titum silium urbi restituisse, φὶ literae portis incilla memoriae produnt. A Flaminia porta murus, qui est ad eam, quae dicitur Pinciana ad ducem tos dc sexaginta passus , quoniam priscis constat aedificiis, turribus deficit. Muros, qui nunc sunt, non esse antiquos argumentis monstratur 3 nam pluribus in locis publica privataque aedificia , sacella quoque complectuntur, & fundamenta quandoque veteribus ruinis superaedificata sunt. A porta quidem Praenestina longo spatio aquaeductus Divi Claudii pro

muro habetur; inter Tiburtinam & Nomentanam murus ad mille amplius passius circumducitur supra publicum quadratum sedificium Piscinam moderni vocant ὶ cujus ex tribus partibus testudines pulcherrimae apparent variis coloribus pictae. A porta Flaminia ad Tiberim sacellum moenibus continetur; conspiciuntur & multis in locis senestrae, portaeque privatorum resarcitae, quae pro moenibus sumpsere. Sunt praeterea muti stagiles ac putridi, ut, nullo impellente, labantur, quorum structura ex variis marmorum contritorum ac tegularum

frustis conglutinata est. Vidi ego partem murorum collapsam, in qua licet conspicere ex variis collectitiisque lapidibus , mar-

a Praenestitiam, qua maior Inς ampliorem erexit, quae nune etiam ab eriptionem iam indicavimus apud Gru- citis nomine Pia dicitur.

terum. e 'Has inscriptiones profert AIdus b) Pius IV. antiquam portam No- Iunior in disceptatione de aquis veteribus neutanam sustulit & aliam eodem Ioel in urbem damuelitibus.

morum

64쪽

morum quoque fragmentis materiem aedificandi sumptam ; terius interiusque ob decorem lateribus politis, in modum testarum, moenia ornata. Prisca vero aedificia ita compacta sunt, ut, ne viribus quidem hominum, disturbari absque summo labore queant. Non est insuper unica aedificandi ratio, sed multis in locis varia 3 ut plane constet nec uno tempore, neque ab eodem Architecto muros factos. Haec de urbis moenibus, quoniam ea a multis antiquiora existimantur, dixisse velim. Reliquit praeterea fortunae negligentia partem speciosis 'simae porticus inter M. Agrippae templum ain & collem Quirinalem, cujus auctor & nomen incertum est. Tum Antonius:

Equidem, inquit, quum pristinam Romani Imperii amplitudinem praesentibus rebus comparo, cumque hanc tantam interiorem urbis stragem, calamitatemque mente per Volvo, haud shio majorem ne imperium prostratum, an urbs ex erct fortunae saevitiam sint experta. Utriusque certe ruinae exemplo. rerum omnium externarum summum arbitrium penes eam

esse palam fecit, quas dandi, & , cum libeat, auserendi, jus habere videatur. Hic ego: Multa, inquam, Antoni, & audivi dc legi de hac sortuna ejusque potestate ab Historicis, Poetis, Ora. toribus, & Philosophis scripta : multo plura sermone hominum celebrantur, omnia sere humana ditioni fortunae subjicientium. Nam Imperatores, Reges, Principes, nobiles, ignobiles , vulgus ipsum , ita de sortuna sentiunt, ut eam supra

se stare & actus suos regere arbitrentur, Veluti vitae nostrae ac- tricem, quam secundam exoptant, adversa me: ecrantur,&,

cum quid prosperum accidit, fori unam laudant, cum quid adversi , illius statim iniquitatem accusant; adeoque haec opinio inolevit, ut ab ea divitias atque opes ' largiri, honores atque ' Male imperia tradi, filios servari, eademque eripi putent; neque huic opinioni vulgo tantum creditur, sed doctissimorum quoque &sapientissimorum virorum voces ac sententiae astipulan De bello Caiatur. Poeta noster omnipotentem scribit sortunam; salustius tilinar.

65쪽

eam omni in re dominari asserit; Titus Livius hane omni in re, sed maxime in bellicas res potentem dicit. Hoc idem dc Caesar scripsit. Ipse Cicero in libris ossiciorum, ubi Philosophorum more loquitur, magnam vim esse fortunae ait ad res vel prosperas vel adversas. Idem Tragoedi quoque & reliqui rerum scriptores sentiunt 3 quos, ne sim molestior, praetere Romani certe, aede ei dicata bin sacrisque institutis, ut Deam coluere, aliquam prosecto majorem causam ac caelestem esse fortunam arbitrati. Rem ergo adeo decantatam, & ultra vires' nostras existimatam fere ab omnibus, ' animum ne quendam, iuri 'udquid 'exanime quid putes, an vulgi inane somnium, si tibi com-dam, an. modum est, posteaquam consedimus atque otiosi sumus, majorem in modum abs te scire desidero. Nam, ut eam quiddam divinius, imminens humanis rebus concedam, dotiissimorum hominum verba, & unus omnium consensius impellunt. Ut vero nomen inane ab stultitia hominum confictum, culpam sui, fortunae vitio tribuentium, & religio nostra dc ratio ipsa extra omnem fortunam posita persuadent. Pergratum igitur cerie mihi seceris, si, quid de ea sentias, explicaris. Dictycile sane opus requiris,inquit Antonius,5c meo ingenio impar. Quodque magis cogitatione complecti, quam verbis exequi queam. Nam omnes docti atque indocti pariter assirmant esse foriunam 3 quid vero ea sit perpauci tradunt, quo magis addu-hitare cogor cenam sententiam serre. Aristoteles quidem, cinjus singulare atque excellens acumen ingenii nihil inexploratum reliquit, solus fere ex antiquis, quos legerim, foriunam' l. i. Met definivit , nam, cum in Physicis de causis rerum dissereret physiςψδε fortunam e sam accidentem dixit iis rebus, quas agendas susceperis 3 has causas infinitas esse vult, & incertam esse fortunam , idque fortuna fieri, quod nobis agentibus praeter propositum eveniat, praeterque cogitatum; veluti si quis, qui mercandi causa ad forum venerit, reperiat insperato quempiam , qui ei debitum solvat. -m e nostris secutus Thon

a Titus Livius lib. eap. 37. ait; ch duata. Varia Portunae dia Fortuna per stmvia , --- is res rata templa a Romanis extitere , de si asporania bus vide Donatum lib. a. c. ari

66쪽

FORTUNIE Lin. I. a mas ' Aquinas vir doctrina excellens & disputando acutissi- . I, Comamus asserit contingere aliquid a mrtuna , quum bonum es, mentar. ad i. quid eveniat homini praeter intentionem, ut quum agrum ζ. . esto- colens, thesaurum inveniat , eumque esse χrtunatum, qui sibi rei. utile quid eligat , cujus causam ignoret , eodemque modo in rtunatum , qui malum aliquod assequatur insperatum, ut, cum agrum ladiens invenerit nocivum ierpentem: utriusque vero inrtunae causam resert ad superiora corpora, ut, quamvis

aliquid eveniat praeter intentionem hominis, id tamen pro deat dispositione superna ad id inclinante nos, licet inscios. ex quo aliquid vel commodi vel incommodi sit nobis suo . rum. Addit quoque ea esse χrtunae bona, quae nobis eumniant praeter intentum. His serme verbis ab Aristotele & Thmma legi definitam esse λrtunam , quae nisi tibi iaciant satis, non est quod alliorum opinionem perquiras. Nam aut huic

sententiae acquiescunt, aut ea afferunt in quibus haereres magis. Tum ego, quid caeteri, inquam, sentiant, ignoro : haec pace tua dixerim, quae retulisti, minime a me probantur. Non sum adeo temerarius, ut Aristotelis Philosophorum principis, Thomaeque opinioni velim contraire, aut eorum scripta audeam refellere, quorum auctoritas ab omnibus comprobatur :Verum , quoniam cujusque libera est sentiendi, quod velit , facultas, ut disputando tempus teramus, nimis angustis, ut ' mihi videtur, finibus uterque eorum inrtunam conclusit, neque eam quam praedicat opinio communis hominum, sed

aliam quandam descripsit. Est enim prosecto aliud quiddam, quam definiatur ab istis hoc quod appellatur vulgo Qrtuna,

longe lateque extra metas ab eis constitutas exercens imp rium suum, de qua citius addubitare possum , quam certam sententiam proferre. Nam cum mecum ipse cogito, quid M. quos modo retulimus, quid alii praeterea sentiant, quatenus fortunam rerum potentem faciant, quantum ei summum a hi trium in homines tribuant, non accidens quidpiam aut printer intentionem, sed firmum quid ac stabile, diuque in multis

rebus ante praemeditatum videtur 3 neque ut accidens haerere

dc sequi alterum, sed veluti ducem dominamque & ducere

67쪽

as HISTORIAE DE VARIETATE

alia & eis praeesse. Nulli hominum magis unquam, quam Magno Alexandro fortunam indulsiste constat, si quidem tredecim annis continuo illius beneficio usus est,cui si magister ejus dixisset, inopinanti & praeter ejus intentionem favisse fortunam, pr fecto illius sententiam risisset.Nam cum Graeciam, deinde Asiam aggressus est, cum bellum adversus Darium suscepit, non ex improviso, aut praeter intentum fortuna indulsit, sed vici riam quaerenti , optanti & votis omnibus concupiscenti id enim propositi sui fuit , ut Darium superaret; ideo bellum suscepit, ut victoria potiretur; spei plenus, vincendi cupiditate ductus, pugnam inibat , cui si sortunae adfuit indulgentia, non praeter spem aut ejus intentionem accidit , sed diu ante animo & mente concepta. Nam si fortunam adversam speras, - set, nequaquam corpus suum tot periculis objecisset. Ideo tot rerum stibiit difficultates, tot adiit vitae discrimina, ut caeteris imperaret. In quo si fortunae favor affulsit, non id praeter intentum ejus suit, sed olim diuque praemeditatum. Caius Iulius Caesar, sa) cui maxime post Alexandrum fortuna favit, quum eam se ducem sequi palam jactaret, scriberetque eam tum omnibus in rebus , tum vero in bello plurimum posse, vincendi spe Galliam adortus est, victoriam sibi procul dubio despondens, cujus causa bellum gerebat; hanc non inopinatam aut praeter intentionem , sed praemeditatam diuque praevisam Libentius adeptus est i hanc ' bellorum periculis intentus, non inspe- ρο - rato, sed optato cogitatoque est beneficio fortunae usus. Eadem fortuna proposita erat contra patriam arma capienti, cum dixit primo ad exercitum sine imperatore, tum ad imperat rem sine exercitu se profecturum. Utrumque speravit favente sortuna, non praeter cogitatum, sed studio consilioque bellicae artis, quae non accidentia quaedam sunt, sed quae ipsi nobis diligentia & prudentia comparamus: neque, si quid ad victoriam consequendam improvisum accidit, ideo victoria improvisa. Navem frumento onustam mercator e portu solvit eo

68쪽

tibi novit annonae caritatem, fisus vento secundo , qui leviter flabat , ideoque sperans in portum quamprimum se perventurum. Usus validiore vento citius quam putarat, pervenit , frumento quanti voluit, vendit, incolumis rediit; huic profecto, qui & celerrime iter confecit, & caro vendidit , ut superioribus , dicemus favisse fortunam 3 sed non Aristote. licam , cum omnes certo consilio suscepto , nihil insperato, nihil praeter intentionem sint consecuti. Itaque , neque qua fidebat Alexander , neque quam sequebatur Caesar veluti certam ducem, neque quam sperabat mercator, apparet eam esse fortunam , quam describunt Aristoteles & Thomas noster; sed existimatur esse major & ordinatior quaedam divina vis volis Vens ac versans res humanas pro libidine , nihil a se firmum , nihil tutum praebens. Cicero, quum de laudibus imperatoris ad populum loqueretur, de sortuna se timide dictu rum, tanquam de potestate Deorum testatur , quam summis

viris ad res bene gerendas dicit adesse. Es , inquit , profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem σ gloriam, ad res bene gerendas divinitus adjuncta fortuna. In oratione quoque pro M. Marcello: Maismam vero gloriae par

tem quasi suo jure sortuna si vindicat , oe , quidquid es profi

pere gestum , id pene omne ducis suum ; & deinde subdit :uyn etiam illa ipsa humanarum rerum domina fortuna. Quibus verbis certum quid , & a ratione prosectum , fortunam putavit , quae non casu aut de improviso nobis assisteret , sed a Deo data esset summis viris. In epistolis vero ad Atticum, quanti sortunam faceret, cognosco I ait enim : ' Sed ta- LI .ep.r . men talia , ut omne consilium in fortuna possum esse videatur ;

bemat. Alia quoqueque in talibus rebus plinquam ratio potest. His & aliis pluribus, quae de fortuna scribuntur a nostris , Omnes adducun -εις .tur ut credant, fortunam majus aliquid esse & supra Aristo. telis definitionem , qua blandiente, suis commodis , adve sente, maximis calamitatibus afficiamur. Seneca vero, cujus habetur maxima sapientia inter Latinos, multum prae caeteris

D iij

fortuna viderit , quoniam ratio non gu- I. I 6. ep. 4.

in epistola : Sed hec siora viderit . ea

69쪽

3o HISTORIAE DE VARIE ΤΑ ΤΕ

attribuit fortunae, quam tanti facit omnibus suis libris , ut haee quae vocantur bona externa , quae ut dari, ita auferri possunt, velit illius arbitrio subjecta , divitias, opes, dignitates, liberos, corpus ipsum, denique nihil omnino excipiens praeter animum, quem negat subditum elle sortunae: ait enim quodam in loco: seneea l. In remum fortunae, γ' durum atque μυιfium pre-M Consolὸς --,--bitrio dim atque indigna posuri. Corporibus j i. ''''' M tris impotenter , contumeliosi , crudeliter , abutitur : alios imibus peruret i alios per incerta nudos maraa J abit ; alios

αrbisum variti generibus emaceratos , ZM inter vitam morte-

Litteras non medios detinebit. Idem ad ' Paulinum scribens a sortunaiς ipiit ς' impulsum se , cedentemque a Caesare sustentatum. Alio; iisti in loco , se nunquam fortunae credidisse, ait , etiam cum ii eo' pacem agere videretur, atque ea omnia , quae in eum imi , Eh: Thi dulgentissime contulerat , pecuniam , honores, gratiam eo ex ad hune loco posuisse, unde sine metu posset repetere. Alibi quoque scri x F, mul' multa agit , saepe fortunae potestatem sui facit , disputantur. quam tutissimum raro experiri. Addit etiam, Deum bonis Extat Scne V assignasse fortunam, cum qua exerceantur; eam omnium Patii m d. judicio iniquissimam rerum aestimatricem appellans , quae , brevitate vi--hominem suis muneribus referserit, soleat alio trans

useat φ' serre , quae condonasse videatur. Philosophus doctissimus

Theophrastus tantum fortunae tribuit, ut scripserit in Calli- Titseul. stene suo, ut resert Cicero , vitam hominum a fortuna , non qu*iι tib s, a sapientia resti : Livius quoque in suis libris potentem n strarum rerum sortunam facit: Oprimum visum es, inquit, rem committere fortunae. Cum vero Magnum Alexandrum Romanis comparat , ita scribit : Ut plurimum in bello pollere videntur militum copia . virtus , ingenia imperat νum , fortuna per omnia humana , maxime in res bellicas potens , tanquam ea quae sola victoriam in bellis largiatur. Disputatur tamen a Seneca, & quidem omnibus suis ferme

libris supra fortunam sapientem esse , in quem nihil illa possit, cum ab ea nisi quod dederit, queat eripi ; sed quum

70쪽

FORTUNIE Li B. I. 3Inon dederit virtutem, quae propria est sapientis possessio, nihil

in eum posse fodiunam. Hoc mihi, pace Senecae dixerim Io-quar enim libere quod 1 entio ) non videtur recte concludi. Nam primum fatetur multis opus esse ad vitam sapienti arbitrio fortunae subditis , deinde , cum sapiens homo sit, is autetri ex animo constet & corpore, quae separata etiam sapientis auferant nomen, sociunae autem casibus sapientis corpus subjiciatur , siquidem lapsu equi crus potest frangi, videtur Zc in sapientem cadere posse sortuna, qui sit forti, si aequo animo illiusserat injurias, si uri secarique se magno animo patitur, nihil minus illa in eo, quod sibi vindicat, jus suum exercebit, & .

si cruciabitur corpus , animus quoque quo corpus Viget , poenam sentiet. Ita non sapiens, sed sapientis virtus ac ratio erunt

extra tela fortunae. Alterius, inquit Antonius, hoc est dispi rationis, dc in eo magna Stoicis est cum reliquis Philosophis

contentio. Ueruntamen, ut ad definitionem sortunae redeamus,

quidquid ea sit, si tibi Aristoteles non placet, addamus aliam haud repugnantem Theologis nostris, dicamusque nihil aliud

fortunam esse, quam divinae nutum voluntatis singula aut permittentis aut imperantis fieri, dc Ita disponentis cuncta quae sunt, ut, quae prodire a foreuna existimantur, summi Dei dii. positio efficiat certa ratione , quae praesit humanis rebus. Seneca vero tuus, etsi plurimi aestimet Priunam, multumque

illi tribuat, tamen quid ea sit, minime tradit, neque id suis verbis, licet saepius seriunae nomen usurpet, potest percipi. Atqui, inquam , quod utilius nobis suit, omissa definiendi

solertia, docet nos, si ineundum nobis sit cum illa certamen, si cominus pugnandum, quomodo simus acie superiores, tradens arma, quibus tecti ae praemuniti illius tela refringam

Quod si nem Aristoteli placuisset, melius de vita hominum meritus meo judicio fuisset. Quid enim sitienti confert ad extinguendam sitim, noscere quid sit potus 3 aut esurienti ad sedandam famem , quid sit cibus Ille mihi ad vitae praesidium

proderit, qui vinum porrexit, aut panem, non qui docuerit, vinum esse aquam e terra stillatam, aut panem, cibum ex 1

Iina di aqua concoctum Si ad aedificandam domum si idium

SEARCH

MENU NAVIGATION