Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

negas te pinguium mularum mentionem feci 1Ιe; sed quot nihil unquam praetermiserit, quod ad status & honoris sui amplitudinem pertineret , haec enim pro illis supposuisti. Tu vero id nobis ne nega, obsecro: multi sunt testes, quos non corrumpes. Quod ii perseverabis, tunc te accusabo apud Printorem crimine corruptarum tabularum. Abrasisti libet Ium tuum,& promularum equorumque ineptiis, alias non minores

sub ecisti. Nam quae est laus, cum nihil dicas cum egisse secundum virtutem; sed nihil praetermississe, quod spectaret ad amplitudinem honoris sui3 Tu verb,cum scias literas Apostolicas ob unum aliquod verbum immutatum pro fallis haberi, non putas tuum libellum pro corrupto accusatum iri, in quo non unum verbum, sed tres versus abralisti Restitue igitur nobis illam egregiam sententiam; redde mihi illas mulas pingues & equos, quorum visu admodum delector ; non fraudes illum mortuum hac tua praestanti laude, quae si bene a te erat posita, cur removisti Si male, cur posuistit ut duplici errore tenereris. uno rei male collocatae, altero pessime interceptae 3 Id vero, si quid a te in philosophicis antea est aberratum, resarcitur acrimine argumentationis, tanquam de industria a te in extrema acie collocatae. Dicis enim: is Sed cum liberalitas di av L xitia invicem contrariae sint, si ex hoc liberalem & magnifi-

,, cum essis negaveris, ut eum avarum concedas necesse est :quod tanquam falsum & impossibile non admittes , credo. Ad hoc problema nimis quidem auctum obmutescet etiam vir doctissimus Philosophiae. Dii immortalest Stoic rum-ne, qui sunt acutissimi, an Academicorum libris hoc tam salsum ac scitum argumenti genus eruisti Aristotelem jam contemnis, opinor, qui posuit liberalitatem virtutem esse, cujus extrema sint, prodigus & inliberalis. Tu autem ubinam didicisti, qui non sit liberalis aut magnificus, eum avurum esse oportere 3 Numquid non sunt homines , qui, cum non sint magnifici, tamen nulla avaritia laborant Numquid sunt non liberales, neque etiam avari 3 Ergo, si quis non avarus, est liberalis & Magnificus: quo quid stultius dici potest thabes prosecto Miluem sectatiorem Philosophum ignotum,

272쪽

nobis, cuius e schola hanc profers novam scientiam philos, phandi. Itaque jam vereor,ne,ut Gnathonicos ille appellari viluit, item ut Platonicos sectatores suos, ita tu durum est, sed tamen dicam in Francisconicos hos a te deinceps Philo Q phos dici velis. Sed negemus hunc liberalem fuisse & magni. ficum , id quod tu quoque negas: Qqititur cum fuisse avarum conclusione tua. At dicis id me non ad milliarum tanquam falsium , & impostibile. Ego autem id admitto , & impossibile suille dico. Haec itaque ex eodem sonte sunt Philosophiae, ex quo & reliqua. Respondi satis , ut Videor , tuo secundo crimini. Nunc superest pars tertia, de qua, antequam dico, discutienda mihi sunt quaedam, quae tu, tanquam Sibyllinas sententias, in extrema acie de industria collocasti. Scribis enim existimans te nimis virum illum laudaste,

teque purgans. De rebus autem ab eo testis, CP ejus operibus, quaedam sunt, quae cum sint in ocutis no tris posita , probat ione non indigent caetera vero , si quae forte latius aut minus vere affirmaverιm , tanquam ignota mihi, aliorum fidei CP consilentiae relinquo peccato enim σ culpa aliena non debeo dilapidari. Praeterea, quod non credo, s quid praeter conficientiam copiosus, aut rei excellentiam accumularius dictum fuerit, aequo animo tolerari debet. Nam, ut ficis , in genere Demonstrativo agitur , cujus finis es Ludare , vel vituperare , illa autem , ut Philosophus , semper rationibus er demonstrationibus minime probare Et orator, cum at quid laudare vel persuadere vetit, non tantum quae in re sunt, sed ambus quid, ad laudem oe animorum conciliationem , requirit. Haec cum primum legi, existimavi essie responsa Phoebi, tanto verborum vario ambitu inculcantur: tamen videre videor quid velis sentire. Nimirum tu homo es, ut in reliqui S, pernimium prudens, qui 1 cum uno errore vel levi re excusare coneris, in gravissimum incidisti: vitaim vero illum in tuam idem , in tuam tutelam susceptum relinquis ac prodis , dc, quem paulo ante alienis, ut tu fateris, vestibus ornatum nobis tradideras, detegis & nudum relinquis, velut corniculam illam

ceterarum olim avium plumis ornatam. Primum commendo pudorem tuum, qui ingenue verum lateri, quam falsum

273쪽

tueri maluisti, aperie prosessius te in illis tuis egregiis laudἱ-hus fuisse mendacem. Qui parvulam ob causam privatam ii,

ter sodales mentitur, habetur levis; qui inter viros graves, turpis censetur; qui coram magistratu, infamis. Quo igitur in loco est habendus, qui publice, in coetu principum orbis te rae, in maximo omnium magistratu, & eo qui proximum summo locum tenet, de re gravi ausus sit apertissime mentiri, quique, ob oratiunculam ex officina mendaciorum depromptam, profiteatur se immortalitatem concessii rum

Quod non credo , inquis , si quid praeter conseimtiam copiosus dicium fuerit. Quid turpius, quid libero homine indignius, quam loqui praeter conscientiam 3 At, inquis, quod non credo. Quid hoc est, Dii boni, quod non credas Annon credis conscientiam te habere, aut non credis conscierutiae tuae 3 Tu vero nescis conscientiam tuam , si sociasse nullam habeas Num insulse credimus quae pro certo non habemus At quid est certius conscientia, quae a sciendo est a P. pellata Explana nobis Davus enim sum in haec tua aenigmata, & me, virum pinguioris Minervae quid sentias, aliquando doce. Si forte latius aut minus virmaverim, inquis. Ergo sunt hae tuae laudes; ex sinu Apollinis sumptae, quas dicas minus veras fuisse. Tanquam viola mihi, inquis, aliorum fidei congcientia relinquo. Ergo nihil tibi credendum est, qui nullam habeas neque fidem, neque conscientiam, qua confidas, sed implores alienam. o nobilem defensionem, quam de rebus imcognitis a te sumptam profiteris i Ergo 'de rebus ignotis tam multis verbis filisti copiosus, ut tantam operam dares ignoranti Quid autem alienae fidei & conscientiae committis 3 te ne, an eum quem laudas, an libellum tuum tu ne asstantium fidem imploras ad defensionem mendaciorum tuin rum Uenit hoc loco in mentem mihi illius ridiculi Sacedi dotis, qui, cum praedicans Passionem Salvatoris, multaque in ea re disserens, lacrymas audienti populo movitat: ne fiete, inquit, fortasse haec non suerunt vera. Tu itidem, nostrum Patrem laudans , ne sorte audientes lacrymarent, homo pius non veras, sed si has, non notas, sed auditas, dc ex aliorum

274쪽

ΕPISΤΟL E. 23 Irumoribus te laudes illas dicis sumpsisse. Itaque ridere illos

potius ob tuam fabulam, quam lacrymare ob ejus mortem voluisti. Neque vero ego illius viri insignis laudes aliqua ex parte minuo ; sed doleo illius vicem, qui te tam inanem auctorem reperit laudationis suae. Verum optime te excusas, &summa cum aequitate. Peccato, inquis, culpa aliena non δε-beo dilapidari. Est ne hoc tuum, an alienum peccatum Numquid, oro, non tuo nomine scripta est Si novisti altorum peccatum, cur recitando id pro vero , tuum fecisti Si ignorabas, cur suisti tam credulus rebus inanibus 3 cur non quinsisti diligentius 3 At alio pacto purgas erratum tuum. Diu hoc, ut reor, meditatus es: idque adeo conjicio ex ipsitus summa rei gravitate. Dicis in genere Demonfrativo non requiri probati nes , nec Oratorem quid in rest, hoc es quid verum si inquirere, sed quid spectet ad laudem. Si caeterae excusationes tuae invalidiores fuerunt, haec una vel gravissima est ad instaurandam aliarum imbecillitatem. Miror tamen qubd,cum in Philosophia Aristotelem Tulliumque adduxeris in tuos testes; nunc, cum

de oratoribus tractas, non aliquem ex eorum numero advocas in auxilium tuum , nisi sors an satis magnum pondus esis putas tuae auctoritatis. Sed apud quemnam, te oro, orato rem , aut Rhetoricae artis auctorem hoc mandatum reperisti ubi nam est, quaeso, non requiri, ut Orator probet, cum laudat 3 sed satis esse tantummodo laudare Si dicendi novam artem instituis, non redarguo; si1 Veterem imitaris, aberras longe ab illius praeceptis. An tu censes quemquam laudari, cum fictae in eum laudes, & falsae conseruntur Ego me rideri existimarem, si quis me eloquentiorem Cicerone, Caesare , Hortensio, L. Crasso, in conventu hominum praedicaret. Ironia enim est, ex qua sumitur quidam ridendi modus.

Lege Ciceronem in secundo de Oratore libro; lege Quintilianum in tertio Institutionum 3 tum intelliges quam ridicula sit haec tua sententia, & ab illorum praeceptis aliena. Ait Cicero laudari oportere quid secundum officia quis ii cerit: non dicit, quid praeter conscientiam, & minus vere finxeris. Quintiliani verba haec sunt: Ut desiderat autem laus,

275쪽

quae negotiis adhibetur , probationem , sic etiam illa I quae o lentationi componitur , habet interim aliquam speciem probationis ; tum vult proprium cste laudis amplificare & ornare. Deinde, si laudamus quempiam justitiae, fortitudinis,

ceterarumque Virtutum , nos oportere ait assignare singulis, quae secundum quamque earum gesta erunt. Haec autem laudatio tua, respondeas mihi volo, negotiis-ne, an ostentati

ni adhibeatur Si negotiis , cur non probas quae dicis 3 Quid respondes Quintiliano, qui contra opinionem tuam dicit ea probari oportere si ostentationit quid levius, quid insulsius

ipsis tuis laudibus, quae non ad veritatem a te sunt scriptae, sed ad ostentationem 3 Vide quantum discrepes a Quintiliano. Ille rebus vult probationes adhiberi , tu contra negas probatione opus esse, ut mentiendi licentiam assequaris. Ille ampliare & ornare res gestas , tu non solum gestas, sed ne gerendas quidem fingere. Ille quid secundum quamque virtutem factum sit proferri jubet ; tu quid fieri potuerit, somnias. Legisti, ut opinor, orationem M. Tulli, quae est de

laudibus Pompeii Magni. Quid judicas 3 alienis ne, an suis;

Propriis ne, an communibus ornari ab eo amplissimum viarum Μentiebatur, credo, apud populum Tullius, quum i lius bellicas virtutes, cum res terra marique gestas narrabat:

fingebat illa , & non quid Pompeius egisset, sed quid de illo magnifice posset dici, narrabat. Quid igitur nam recognos

cis errores tuos) num videor tibi leviter prorumpere 3 uter gravior auctor; tu-ne, an Quintilianus 3 Sentis ne hanc tuam excusationem, summam reprehensionem dici posse Sed haee hactenus. Nunc tertiam jam partem absolvamus. Criminaris me reprehendisse, quod virum virtuosissimum nimium laudaris. Hoc, cum longe absit a me crimen, te rogo, ne plus aliis de meipso credas, quam mihi. Ego enim non te nimium , sed minimum laudasse dixi illum praestantissimum ubrum , nihilque minus in tua illa laudatione, quam illius laci. des contineri. Quod , ut apertius intelligas, recitemus paulum, oro, nonnulla capita tuarum laudationum. Nam, si

singula Vellem persequi, magnus mihi liber de tuis errori Dissiligod by Coral

276쪽

bus esset conficiendus. Sed, ut modum servem, breVior ero, quam res postulet I longior vero, quam vellem. Et quidem quid in laudibus requiratur, superius explicatum est. Quantum id a te observetur, conssideremus. Scribis in fine prooemii: Quantum sudis cogitatione assequi potero, omni diligentia elaborabo , ut hujus Patris γ Amolitis vitam, non flum humana , sed etiam atque etiam divina ratione γ' sententia comprobatam omnes intelligant. Si haec Pythius Apollo solent mnim esse subobscura ejus responsaὶ dixisset, crederem, aliquem divinum sensum includi hac ambage verborum. Cum vero tua sint, neque divini, neque humani quicquam sapiant, quid intelligas non satis intelligo. Videris tamen magna polliceri: quantum persolvas mox videro. Sed quid tu non possis, qui illi viro immortalitatem tuis scriptis promisisti Uerum quid hoc est , quaeso, vitam divina ratione sententia comprobatam 3 Ratio divina est ipse Deus. Nunquid de ejus nativitate, aliqua per Spiritum sanctum praedixit 3 nunquid ipsemet est eum, velut de Moyse legimus, allocutus nunquid comprobavit eum dicens: Hic esὶ Filius meus dii

Etus 3 Quid est autem, divina sententiat num Prophetae, num Sacerdos Phoebi, num Sibyllini versus, num prisci Vates horum enim dici solent sententiae divinae 3 de hoc homine,

multis ante saeculis', praedicarunt 3 Haec igitur praeclara laus tua, qui, cum spondeas te tanta effecturum magna expectatione, nos suspiciosos inani loquacitate delusisti, & vitam illius, non solum divina sententia & ratione non comprobasti, sed, ut alii improbarent, effecisti, relinquens eum h .mana & ope & virtute spoliatum. Dicis nil praestantius esse

virtute, laudans eam, etiam testimonio Senecae, pluribus quam rationi tuae opus erat, verbis. Nam ita deficis in comm moranda vel minima virtute ejus, ut omnes ei laudes citi. adimas, quam ullam tribiras. Virturem hanc ut sequeretur Heparer, inquis , ad bonarum artium sudia Avenione contulit, tibi non laboribus , non vl iis , non caloriinfrigoribus parcens, tantum juris civilis studio incubuit, ut in ea corona praemio m

ruerit insi liri. Ego, Latine loquaris, an barbare, nescio. Quid

277쪽

est , mn parcere calori oe frigονιbus 3 Eis ne plurimum molestus

fuit, an advocavit ad auxilium suum Z Non enim parcimus illis, vel quorum opera utimur, vel quos punimus. Utrum odium in calorem, vel frigora exercebat ita, opinor, aestate frigus invocabat, calorem hyeme. Quod si vir iste Ri- phaeas nives, aut Libyae AEthiopiaeque inculta calore loca peragrasset, non pepercisse nivibus montanis,4desertis aestu locis , magna & sonora voce clamitasses. Honorifica vero haec laus: non minor quae sequitur. Narras enim Vicariatus officium pro Archiepiscopo Viennensi rectissime exercuisse; tum fuisse praeceptorem nepotis Clementis VII. deinde factum Episcopum Vivariensem; postea Pontificis Cubicularium; postremo assumptum in Cardinalem; & tum majorem Poenitentiarium; tum Vicecancellarium fuisse. His enim gradibus

vitam suam metiris. Adhuc a te nulla ejus virtus commeminratur; qui eum Omnia, ut virtutem sequeretur, fecisse dicis , in nullius virtutis possessione posuisti, sed tanquam nudum viatorem, cui Viam te monstraturum praedixeras, in medio itinere, velut errabundum, deseruisti. At forsan facies syllogismum similem prioribus; eum, qui per tot tradus honorum, ut dicis, incendar, necesse es virtuosum Dese. Narra, inquam, virtutes, & quid secundum quamque gessi, explica. At obmutescis, &, nedum virtutis opus, sed ne vestigium quidem ejus ullum ostendis. Nonne per similes gradus honoris, & boni ascendunt, & mali 3 An soli virtuti hi honores tribuuntur Dicam, quod sentio, plures aliquando fortunaqu1m virtute ad hos gradus honorum tolluntur. At hic, inquies, virtute ascendit. Hoc est quod cupio audire. Si nosti

virtutes ejus, cur a te rαicentur 3 Si nescis, cur es tam copiosus vanitatis 3 o felicem G beatissimum hominem, inquis, per ut honorum gradus ascenaentems Cur non felicissimum dixisti an quia minus felicitatis, quam beatitudinis habuit 3 sic opinor. Sed quomodo est ille selix ac beatissimus, cujus nullam virtutem adhuc nobis demonstrasti At ascendit per tot honorum gradus. O te moralem Philosophum ineptissimum. qui ad felicitatem ascendi putas per hos gradus honorum,

278쪽

EPISTOLAE. 23 qui non solum non praestant hominem felicem, sed saepe

reddunt vacuum selicitate. Num quis Theologus, num S neca tuus, quem paulo ante allegabas, te docuit hos esse gradus adeundae felicitatis Virtute ne, an honorum gradi. hiis felicitas comparatur Aliud est iter ad felicem vitam .& magis arduum, quam credas. Honores ab aliis dantur, felicitas a nobis, non absque sudore, comparatur. At in reliquis es acutior. Accidit, inquis, ad hujus fame guriae immo talitatem hoc ipsum potissime. Hactenus nullum de gloria, nullum de fama ejus verbum a te est prolatum ; &, quae antea tanta oblivione sepulta erat, nunc, veluti ex somno expergefacta, redditur immortalis. At videamus, quid hanc famam de gloriam immortalem faciat. Nam cum plurimi aut majorum se

rum, inquis, potentia, aut divitiarum assuentia, aut aliarum reru-- externarum ornamento, ut per sinσulos dies videmus , ad bonores eir dignitates eleventur ; ipse sola sui prudentia , virtute sapientia ad hunc amplissimum satum perductus est. Antea sententiolas nescio quas perobscuras, & Philosophia indignas

posuisti. Nunc uteris gravioribus argumentis, & maturioribus iententiis. Nimirum novum & a te adeo inventum hoc genus laudandi, ut, qui nullam hactenus de illius hominis prudemtia mentionem seceris, nullam virtutem explicaris, nullula sapientiae vestigium impresseris, nunc prudentia, virtute, si pientia, ad statum amplissimum dicas esse perductum. Nas cuntur hae virtutes tuae, veluti fungi ex parvulo rore, ast nutum tuum praesto sunt, veniunt quo vocas, & non age do oriuntur nobis, sed dormiendo. Quae cum ita sint, i men adhuc nullam neque laudem hominis hujus abs te auis divimus expressam, neque virtutem. Sed prodeunt statim, dc, veluti cohorte facta, magno impetu erumpunt: ut verendum sit, an earum vim larre possimus; habent enim non χlum virium plurimum, sed succi & saporis. Magnitu emvero, immis , animi sui praefantiam, oe cum his liberalitatem comis iam , charitatem in pauperes , pietatem misericordiam is

assistis, nemo nofrum es, qui non satis intelligat , ω apem visime ceto cat. Magnae lant hae virtutes, & dignae memor

279쪽

ria, ac laude sempiterna. Primo eum prudentem, sapientem virtuosum, mala partitione, dixisti: nunc vocas magnanimum, liberalem, caritativum, pium, misericordem. Sed quomodo, quo Ordine, qua ratione probas has in eo fuisse virtutes 3 nempe clara & aperta, & cui refragari sit nefas. Nam

continuo subjicis, probans quae dicis: Hic postquam aci Cardi. natatus diPirarem a sumptus fuit, amplam oe numerosam fami-bam tenuit, nobilissimam qui em, honestissimam,inomnibus jacundissimam. Nunc incipis tandem referre quae spectam ad memoriam nominis sui , homo sane ridiculus. Tu ne tot

tantarumque Virtutum nomina in eum paulo ante accumulasti, ut ex iis omnibus eliceres hanc immensam laudem 3 Et quanto, inquam, pretio, quanto tempore hoc tuum inane trophaeum, in quo illius laudis instignia essent, fabricasti Nonne tyranni & viri pessimi habent amplam dc numerosam familiam, &, quod tu siles, etiam ornatam 3 Miror, cum tam tum delecteris superlativis verbis, cur non amplissimam dc numerosiissimam dixisti At posuisti omnibus jucundissimam. Vide ne hic parum laudis contineatur, si cum dicas omnibus, etiam de mulieribus intelligi velis: nam qui omnes dicit, excludit neminem. Audi nunc laudem pietatis plenam. Hic

veluti religionis , omnium ceremoniarum verus cultor, ejus

Capellam cum venerabilibus ac religiosis Sacerdotibus, ditissimis paramentis amplissimam oe honesisimam renuit. Hic tu, homo doctus, non eum cultorem verum . sed velut verum dixisti, hoc est, non verum suisse eum cultorem. Nam velut similitudinem significat ; sed quod est simile, non idem cui assimilatur: ergo non verus fuit cultor, sed veluti verus. M gnifica laus nempe, & ex eodem est fonte, quo &superiores. Utrum laudare te existimas, an vituperare, quem veluti cultorem religionis appellas 3 At sit ista laus, sit verus cultor: quid sequitur ex hac ampla ceremoniarum & religionis cultura 3 Habuit, inquit, pingues mulas, pulcros equos , . coia centes equitaturas. O ingentem religionis & ccremoniarum tuarum fructumi Haec quidem vere possunt dici ceremoniae, quae, cum sim dictae a carendo, non solum omni virtute ca-

. reant,

280쪽

reant, sed etiam umbra virtutis. Ego nunquam scieram, spectare ad religionis laudes pinguedinem mularum , aut equorum. Nunquid hae tibi laudes videntur An non satis intelligis, non laudari a te illum virum, sed nudari omnium lai dum ornamento Quid est absurdius, qu1m qui se laudat rum quempiam profiteatur, ea pro laudibus ducere , quae si audire possit, quem laudas , pro se dici erubescat Evotivisti certe omnium oratorum volumina , e quibus erueres haec laudum genera tam praeclara , quibus hanc proximam

addas non insulsiorem. Hic pro ejus honore, inquit, ac reverentia in primis Sedis Aposolicae , omnem maritiam abhorrens , Imperatoris , Regum omnium, Ducum , Baronum , Comitum ,

Praelatorum quorumtamque ambaxiatoribus, amplissima semper, cs' sumptuosa convivia fecit. Laepta nimium & perversa est haec tua laudatio, atque ignominiae plena. Primum , cur vituperas optimum virum, dicens eum horruisse avaritiam non pro ter virtutem, non propter Deum, non propter salutem, animae; sed propter honorem suum , & Sedis Apostolicae Si

cum summa turpitudine notare velles, quid amplius obiic res , quam eum exhorruisse vitia, non propter honestum . sed propter honorem suum , & reverentiam alterius, hoc est timorem Deinde qualis probatio est, exhorruisse aliquem avaritiam, qui haec convivia secerit amplissima & sumptuosa Nonne & avari hoc faciunt, & quidem haud scio, an etiam ampliora, quam reliqui 3 Laudas insuper gratitudinem plurimis verbis, deque sua in parentes, in amicos, in famili res , & quoscumque benevolos gratitudine, magno tractu verborum te aliquid affirmas dicturum : qua fla, ut ais , prae cereris excessuit, Ο infinitis exemplis claruit. At quam laudem ei tribuis exinac gratitudine nempe nullam; dc haec exempla tua ita sunt infinita, ut communicari aliqua ex parte a te non possint. Etiamne hoc censes ad laudem pertinete, ut, cum prolaturum te dicas ejus gratitudinem, cujus sunt exempla infinita, nullum prorsus a te repraesentetur 3 Et tu affirmas, te eum laudare, & immortalem reddere scriptis tuis,

cujus a te virtutes obliteranturi si quis ex camoribus, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION