Philosophiae turonensis institutiones ad usum collegiorum atque seminariorum. Vol. 1. 3. ...G. Gley Historia philosophiae, logica et metaphysicae pars prima

발행: 1823년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

origo peccati. Clim enim Deus pro sua sapientia Concesserit homini libertatem, homo qui Dei legem infringit, libertate, seu dono quo in Deo largiente occepit, ingratus abutitur; solus homo est igitur

Buctor peccati. α'. Etiamsi mali moralis originem explicare non possemus, niim idcirco neganda so-ret unitas Dei P Anne veritates quae stricta demonstratione probantur ideo rejici debent, quod ob-ε cura quaedam in ipsis explicari nequeant ZObj. 5'. Deus summo bonus homini libertatem Concedere non potuit. L. N. i'. Potuit certe Deus hominem ita creare iit ab ipso liberum exigeret obsequium, atque Primogenitum creati rarum ab aliis creaturis ita distingueret eminenter; orgo potuit ipsi concedere libertatem. 2'. Potest homo prosequi virtutem, effugere peccatum et ita felicitatem aeternam promereri; libertas est igitur donum Dei liberalitate dignissi

mum.

Obj. 6'. Tenetur Deus pro sua sanctitate peccatum impedire; ergo non potuit homini concedere

Iibertalem. R. N. I'. Dei sanctitas exigit ut peccati non sit auctor seu causa; iam vero libertatem homini concedens, Nec est auctor, neque causa peccati; culpa

cadit in solum hominem qui libere peccando Dei donis abutitur. 2'. Dei bonitas est infinita quidem, ast homini beneficia libere largitur, huic plura, isti Pauciora , prout ipsius sapientiae lubet. Obj. 7'. Deus necessario peccatum odit; ergo

492쪽

libertatem, e cujus ab usu peccatum esset oriturum, homini dare non potuit. R. Deus necessario peccatum odit atque debet

improbare, sed inde minime sequitur quod illudessicacissime debeat impedire, et homini libertatis

usum eripere.

Obν. 8'. Concipimus Deum fore multo meliorem, si talem rerum ordinem, a quo peccatum abesset, instituere decrevisset. R. N. Aliud est interna persectio in Deo, aliud est istius persectionis externa manifestatio. Certe potuisset Deus omne peccatum impediendo bonitalem suam externa manifestatione potentius ostentare; ita quoque se quasi potentiorem exterius os , tendere potuisset, alios planetas majores circa solem collocatos, et alium orbem e nihilo creans. An ex hisce productionibus externis est aestimanda Dei bonitas, ipsiusve potentia ponderanda P Ita si se res habeat, necessario sinitae forent Dei persectiones, cum ad quemcunque possibilem bonitatis aut potentiae gradum externum alius multo major accedere possit. obj. 9'. Deus praesentem statum eligens, in quo libere peccarent homines, eos plerosque praevidebat in aeternum esse perituros; anne talem rerum statum illaesa bonitate sua potuit eligere Τ . . R. In praesenti statu pereunt homines e propria culpa: etenim libertate sibi concessa peccantes abutuntur, cum aeternam selicitatem assequi possent

493쪽

oadera libertate feliciter utentes ad bonum agendum. Quis vero probet contra Dei bonitatem internana pugnare talem rerum ordinem

Obj. io'. Deus praevidit ab aeterno quinam homilies ab usuri forent libertate sibi concessa; ergo cadit in Deum ipsum culpa quod illi sint in aeter- Dum in selices. N. Praescientia Dei est quasi speculum in quo resbumanae praeteritae, praesentes atque suturae fideliter exhibentur atque repraesentantur, quin ea prae scientia cogatur hominis voluntas ad hoc aut aliud agendum. Ea praescientia supponitur hominis libera delerminatio, sed ipsa necessitate nulla cogitur aut trahitur. Deus ab aeterni late praeviderat Adamum essectu liberae voluntalis esse peccaturum; an ipsum ad peccandum impulit ea praescientia, quae Voluntati peccantis erat exterior P Nonne voluntatem in aliam partem sectere potuisset Adamus Inde nova determinatio voluntatis ipsius orta suisset et eam novam determinationem cognovisset Deus ab aeterno. - Dedita vanitati semina convalescens h morbo gravissimo stupet, exhorrescit ubi vultum pallidum, macie torridum in speculo considerat; pueriliter irata speculum frangit. Anne vero tribuenda

speculo culpa quod facies adeo sit immutata P Itaquoque depinguntur in Dei praescientia hominum

actiones quaecunque seu bonae, seu malae. An inde

jure potest irasci vir improbus P Λn illius mulieris exemplo, in praescientiam Dei potest impia verba jactare

494쪽

Obi. I i'. Deus natura malus quid aliud sacer potuisset quum socii Deus libertatem nobis concedens, qua certo praevidebat nos abusuros esse pn. I'. Deus natura malus homini libertatem concedens, liaud ipsum a peccaudo deterreret adhortationibus, pollicitatione praemiorum, aeterni supplicii comminatione, suasionibus internis, inspirationibusque gratiar. Certe non adhibuisset ea media

Deus natura malus ut voluntatem hominis ad honum secteret. An non e contra modum omnem atque rationem excogitaret et adhiberet, qua posset hominem ad malum impellere' a'. Dcus natura malus ea mente libertatem homini concederet citea nos abuteremur; Dcus o contra libertatem concedens optat ardentissime ut ea nos in bonum uta

Obj. 2'. Deus ergo peccatum impedire non Potuit. N. Certe potuit, sed noluit. Quis enim asserat eum ad ea quaecunque possit essicienda constringi 2 Bonitatem enim ut et polentiam exercet libere, persectionesque manifestat ea ratione quae placet ipsius sapientiae.

Obj. i 3'. Pater qui posset neque vellet filiorum perniciem impedire, certe non haberetur pater bo

nus.

n. Maxima disparitas est inter ipsum et Deum. i'. Huicce patri lex est imposita, ut quantum possit bono, saluti filiorum consulat; nulla vero lex Deo necessitatem imponit ut omne Peccatum abuIum-

495쪽

que libertatis impediat. Deus est pater optimus clim jubendo moneat, inquit Tridentina s3 nodus, ut sa- Ciant homines quod possunt, postulent quod non Possunt, et adjuvat ut possint. 2'. v Non dubitanis dum est, inquit Augustinus, Deum sacere bene, . etiam sinendo seri quaecunque fiunt male; non . enim hoc nisi justo judicio si nil n. Quaenam autem sint illae rationes, quis explicare, quis assequi Possit 2 Quis enim cognovit sensum Domini P quis consiliarius ejus suit 3 Inde latetur ipse Baylius t

et de in bonig et de Ia fatalete hvmnino; nbr hiant oint de Pro ortion entre te sui et Pinsni, ii ne

faut Pas se Permolire de mesuror a m mcme Guncta conduite de Dieu et Ia conduite des hommes. Orationis aliud argia mentum.1'. Legite, meditemini Psalmos S, I, 9, 3o,a6, 3o, 35, 36, 53 et 83, quae ibi Propheta de ap- Parenti prosperi tale impiorum tradit, at lenia mente

revolventes.

2'. Ad rem nostram adducite verba Prophetae: . Expecta Dominum, custodi viam eius, et exali . bit te ut haereditate capias terram; cum perierint . peccatores videbis n. . Vidi impium superexaltatum et elevatum sicuto cedros Libani, et transivi, et eCce non erat, et . quaesivi eum, et non est inventus locus ejus M.

a Custodi innocentiam et vide aequitatem, quo-

496쪽

n niam sunt reliquiae homini pacifico. Iniusti au-- tem disperibunt simul, reliquiae impiorum disii peribunt n. 3'. Ps. Ia examini graviori subjicientes, ad excelsam Prophelae cogitationem erigamini dum exordiens exclamat: u Quam bonus Israel Deus his quin recto sunt corde vi

Fidem in Dei summi bonitatem ita sincere professus Psalmista satetur ingenue, sibi adeptus ossensioni suisse prosperam impiorum fortunam, ipsorumque superbiam. Rerum terrenarum inde vanitatem contemplatus exclamat: u Quid enim mihin est in coelo, et a te quid volui super terram P De n secit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, etn pars mea Deus in aeternum. Quia ecce qui clon- η gant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornin cantur abs te; mihi autem adhaerere bonum est,n ponere in Domino Deo spem meam n. 4'. orationem Bourdalo uel ad dominic. quartam

post Epiphan. analysi subjicite.

Perpendite cum oratore sacro verba Prophetae in Ps. 72.

Nomini contemplanti prosperam impiorum fortunam et aerumnas quibus vir justus amigitur, dis-ficile quidem, si solum adeo fragilem hominis intellectum consulat, eas apparentes contradictiones cum Dei bonitate justitiaque conciliare. Atenim, etiamsi mysterium hoc esset insolubile, num ideo possit impius Dei persectiones infinitas, quae tam

497쪽

evidenti probantur argumento, contumeliosis Vocibus obtrectare' Amictione tentat Deus electos ut constantiam eO-

rum atque fidelitatem probet. Ipsos igne tribulationis, tanquam aurum in fornace, vult experiri. Ipsos protegit a periculo fortunae prosperae. Ipsos puniens a terrenis abducit ut, alia fastidientes, Deum ipsum solum inquirant. Continui certaminis occasionem ipsis offert, ut merita sibi comparent ad triumphum. Ipsos in hac terra paterne corripit, ne in alia debeat ut iudex poenas ab ipsis exigere. Impiorum obiectiones diluit Christus ipse tristes et amictos hisco verbis alloquens r u Venite ad me,n omnes qui laboratis et onerati estis, et ego refi-

Pagano qui quaerebat cur Deus Christianorum, si bonus sit et omnipotens, eos a Persecutorum manibus non liberaret, ita respondet Minutius Felix ru Deus illo noster, quem colimus, nec non potestis subvenire, nec despicit, sed in adversis exploratu unumquemque, Vitam hominis scisci latur n.

Christiano quem ossendebat se quamvis Deo sideliter obsequentem, adversa sortuna premi, dum impius in omni rerum copia laetetur, ita respondet Augustinus : u Talia ergo quaerebas P Si ideo gratiam ,, tibi dedit Deus, quia gratis dedit, gratis ama ;. noli ad praemium diligere Deum qui ipse est prae-

mium tuum B.

498쪽

Quod prospera saepius eveniant impio, et adversa iusto, probatur inde validissimo argumento dari vitam alteram in qua sua sit virtuti merces, poena

que vilio. ' iEvolvite cum oratore sacro verba Λugustini tu Attendis ad dies tuos paucos, et die s tuis pau-- cis vis impleri omnia; implebit Deus in tempore

a suo n.

Si premant et urgeant in animum aerumnae, maIa, meditemini verba sacra : u Scio quod JRedemptoris meus vivit, et in novissimo die de terra surrec- . turus sum; in carne mea videbo Deum meum.. Reposita est liaec spes mea in sinu meo n. Job is. is Credo videre bona Domini in terra vivetitium M. Ps. 26. u Mundus gaudebit ; vos autem Contris la- ω bimini, tristitia vestra vertetur in gaudium n.

Joan. i 6.) α Quos praescivit et praedestinavit con-- formes fieri ima inis si ii sui , 5'. Exercitationis gratia rursum hic expendite Bossuetium de libero arbitrio, Loibnitatumque ire Theodicca. 6'. Hic exercitationis gratia perpendite et evolvite verba S. Augustini. I'. u Cur ergo, ait S. d -- tor, non saceret Deus hominem, quamvis eum . peccaturum praenosceret, clam et stantem coron naret, et cadentem ordinaret, et surgentem adju- . varet, semper et ubique ipse gloriosus bonitate.

. iustitia, clementia 2 Maxime quia et illud prae- . sciebat, de propagine mortalitatis ejus suturos auctos, qui non sibi quaererent, sed Creatori suo

499쪽

gloriam darent, et eum colendo ab omni corrup-- tione liberali, cum angelis sanctis semper viveren et beate vivere mererentur 2 Qui enim hominii, bus dedit liberum arbitrium, ut non servili ne- . cessitate, scd ingenua voluntate Deum colerent, . dedit etiam angelis : et ideo nec angelus, quin cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo, deseruit obedientiam Dei et diabolus factus est, ,, aliquid nocuit Deo, sed sibi. Novit enim Deus oris dinaro deserentes se animas, et ex earum justan miseria inscriores partes creaturae strae convenien- η tis, imis et congruentissimis logibus admirandae . dispensationis ornare v. De Catech. rud. 3o. 2'. u Nam, Si nunc omne peccatum manifesta plec-n teret poena, nihil ultimo judicio servari putare-Μ tur : rursus si nullum peccatum nunc puniretn aperte Divinitas, nulla esse providentia divina v crederetur. Similiter in rebus secundis, si nonu eas Deus quibusdam polentibus evidentissima lar- η gilate Concederet, non ad eum ista perlinere diu ceremus: itemque, si omnibus eas petentibus dan ret, nonnisi propter talia praemia serviendumis illi esse arbitraremur; nec pios nos saceret talisis servitus, sed potius Cupidos et avaros n. Civ.

7'. ΙIlic adducite sententias aliquot u de Maistre

SEARCH

MENU NAVIGATION