장음표시 사용
131쪽
luptatem omnibus attulit rei novitas,& inusitata pietatis species, multorumque animos religionis ardor incessit'; exinde mirifice coepit opus tota Ciuitate celebrari, vehementerque approbari. E secunda igitur omnium ad murmuratione , cum rei bene gerendae spem maxime affulgere cerneret Hieronymus,orboru causae non indormiens, de ea apud primores Ciuitatis diligenter egit; nec irrito conatur pia fi- quidem , ct ardenti hominis facundia Ciuitate vehementer domicilium Orphanorum expetet te,breui obuia Ciuium liberalitate, ea aeris precarij summa est expressa, tuae ad colubernij primordia & incremeta satis esset, donec angustuantea, rude & obscurum domicilium suis breui partibus expolitum & auctum extiterit. Hiero nymo semper ante Ciuium oculos orborum angustias proponente, acresq; stimulos ad properandum opus admouente; factum pio loco a misericordia nomen . Non modo autem per id
tempus pia Hieronymi sedulitas, sed multo magis singularis de illius probitate opinio, quae apud Brixi enses diu floruit,mirifice ad opus a uingendum , multos etiam post annos valuit is nam
Zacharias PeZanus pius, & honestus Ciuis Minsericordiae locum ex asse haeredem sibi institus re decreuerat: sed cum plerique priscae paupertatis retinentissimi minus commodum assereret huiusmodi loca certis redditibus ditescere . alioque cuperent haereditatem transferri; Z charias ita molem gerendum paupertatis amatoribus censuit, nihil tamen a pauperum com
132쪽
modis detraheretur: quare maiori Xenodochio Brixiensi sua bona ea conditione legauit, ut o bis infirmis medicamenta omnia curaret', paramentis Ecclesiam instrueret, domicilium in ampliorem formam aedificaret; quae omnia ex cutioni madari per Xenodochii Curatores Sanin .ctus Carolus Apostolici Visitatoris munere prouinciam Venetam lustrans omnino iussit: unde extitit noua,quae modo cernitur aedificatio. Sed ad Hieronymum redeamus, qui, dum Brixiae totus pauperum commodis insudat, intelligie certa fama multorum sermonibus vulgata nihilo meliori loco res pauperum Bergo mi esse, quin acerbiori clade consternatos extremum implorare piorum subsidium. Non tulere diu Hieronymi viscera tantam miserorum calami tate ; sed, cum Brixiae locus Orphanorum adeo iam in tuto videretur esse, vtyer alios comoda administrari posset, habito e sedula pietate aliis quorum delectu, pio operi homines spectatae fidei, charitatisque christianae praefecit; tum non sini magno Brixiensium moerore Bergomum
In gro Bergomen fruges metit: duo
IN Agro, ipsaque Ciuitate Bergo mensi miarum est,quam multa & pr clara e diuina re, animorumque salute gesserit Hieronymus; vefelici plane Bergomensium sorte in eas partes, ad
133쪽
ad uniuersas christianae charitatis vires expi candas, a Domino destinatus videatur. Primuenim ditionem ingressus, domicilia pene omnia praeterita fame,& lue habitatore exhausta offendit a tanta inter caeteros rusticorum edita strage, ut, c um essent iam albae ad messem fruges , nulli tamen, qui messem facerent, supereia qsent operari j, & falce,ac messore diu frustra exispectatis, iam iam sata deperirent. Sed tantam frugum iacturam non tolit Hieronymi charitas, qua factus omnia omnibus, aliquot adhibet, quos aegre colligere potuit, rusticos homines, messorias falces undique conquirit, & communis calamitatis famis propulsandae causa, non minus utili, quam difficili & periculoso conatum esses adoritur ; S,licet flagrantissima aestate, ardentissimoque coelo, infesto caniculae signo agros propὰ adurente; feruerent omnia caloria hus , haud tamen vir pius vel laborum insolem stia, vel mordentis syderis aestuosa vi furete factus est ad audendum segnior; ut enim magnis
omnia caloribus arderent, unus tamen Hier
nymus ardentiori coflagrabat charitate. Quibus vero horis dabatur messoribus ab opere cessatio,tum ad vires quiete subleuandas, tum a d corpus cibo reficiendum ; ille ad statas preces fundendas sese referebat; tum aqua,& pane corpore nonnihil refecto, intermissum opus cualiis repetebat , paucorumque dierum labore seruauit, quod operaru penuria deperisset. Sed
non magis per id tempus in demetendis frugi- , bus,quam in messorum animis iuuadis,& Chrisiliam
134쪽
stianae doctrinae rudimentis informandis versabatur eius industria & labor. Cum enim illi veteri & recepta consuetudine,quamquam pra ua, in ipso opere ad fallendum tempus,& laborem leuandum, ineptas,uanasque cantilenas,&plerumque turpes inducerent, Hieronymus, prudenter ea leuitate cantus reiecta, ad sacra concinenda tanta facilitate traduxit, ut, cum Dominicum carmen, vel Angelicam Salutationem,fidei Symbolum,uel alia alta voce precineret, praeeuntem illi sequerentur, quamq; precamelonas partem ipse praefatus esset , eamdem caeteri redderent ; ut immensa camporum spatia longe lateque. psallentium vocibus iucundisi me personarent,nouo & salutari Hieronymi instituto. His in agro peractis Bergo mum tandem peruenit, ubi parem iterum suae industriae camin
Pum nactus, egregios subiit denuo labores, sed
non poenitendos etiam fructus legit. In pauperes primum, & orbos coniectis de more oculis , quoS extrema vexabat inopia, ac pene conficie-hat,de illorum leuanda egestate cogitare cet pit; nec multo post extra urbem paratis, quoad potuit, aedibus in suburbio S. Leonardi ad Diuae Idariae Magdalenae, collectis Orphanis certa sedes est attributa, paupertati prospectum rcumque festis diebus cum ijs per urbem egrederetur, concinentibus pueris litaniarum versus, aliasqWe sacras precationes, conuolabant Omnes ad inusitatum spectaculum admiratione defixi; reliqua circi orborum curam , quia ea
dem fere cum superioribus,ideo silentio satieta-
135쪽
ti occurritur. Sed praeter pueros, orbarum etiapuellarum maxime vicem indoluit, quarum in opia non modo vitam torqueret, sed etiam pudorem proderet; quare earum etiam solitudini,& egestati Hieronymi charitate & labore cedium constitutum domicilium, annona in dies Piorum eleemosinis attributa, &vivendi leget praescripta. Mira habuere locus uterque ad hacusque diem incrementa; & quidem Orphan . Tum contubernium, emptis commodiori loco amplioribus aedibus, alio est transsatum: Puellarum vero domo laxioribus spatijs aucta, non exiguus illarii numerus vel ad honestas nuptias, vel ad sacra Coenobia asseruatur,
Inctructo Domicilio, impudicarum mulierum saluti consulit. - Cap. IX
MAgnum aliud praeterea, & luculentu opus
tota Italia celebre est aggressus,ut earum mulierum spiritali saluti, quas inhonestae Veneris labe foedatas videbat, medicinam faceret; idque eo studiosus, quo latius manare, & plus
aequo Bergomi earum turba excrescere, magno cum animarum detrimento, cernebat. Re igiatur semel tentata, non prius destitit, quam bonam earum partem ab impuro amore, ad christianae vitae rationem traduxerit. Qua in re magnam illi gratiam, taquam exim ij operis primo in Italia Parenti & auctori, ab omnibus deberi ceaseo. Oui enim mulieres huiusmodi, e sor
136쪽
dido, & infami corporis quaestu, ad religiosam
vitam traducere, unoque in loco monialium in morem claudere curarit, in Italia,ante Hieronymum , nullum, quod meminerim, legi: Parisijs certe a Ioanne Tisserrano Ordinis minorum Religioso, hoc factum proditur apud Bardum in Chronicis anno M. CCCCVI C. Ale- Is Nandri Sexti anno secundo, ubi primus hic traditur, qui prostituti pudoris mulieres ab illa vitae foeditate ad padicitiae curam,atque morum sanctimoniam reuocarit .,Bergo mi autem Hieronymus hoc praestitit anno MD XXXII. Cle te, a mentis VII. anno nono, aetatis vero suae LI. uriis it Aggressus igitur est. vir Dei opus plenum sane Iaboris & difficultatis ; sed par omnino extitit industriae fructus. Primum ergo cum honestis aliquot matronis egit, ut apud eas , si quae inciriderent animarum lucra, in tuto statim locaret . tum ardenti Dei amore , & magno salutis antimarum Zelo incensus, impudicitiam in suis Castris adortus, ipsi lupanari diuini verbi faces intulit, domiq; huiusmodi mulieres conuenies, eas graui cohortatione,& christianae pietatis ardore inflammare cui ipse ardebat ad meliorem frugem traducere conatus'esti qua in re adeo diserta fuit indocti hominis simplex oraritio, di feruens sermo, ut plures euulgatae iam saeque foeminae, qua, ardenti S pia Hieronymi oratione, qua diuina virtute emollitae, pudore ει lacrymis perfusae, e suis probris, di impuri tatibus emerserint; quas ad honestas & nobiles
scuminas adductas, iubebat in primis, biduo
137쪽
ttiduoue incontinentiae motibus repressis, di-Danis rebus vacare, attentas pijs exhortationi-hus aures praebere; intimo animi sensu, quae de aeternis inferorum cruciatibus, quae de diuino iudicio , de peccati foeditate , & beatorum gloria dicebantur, diligentissime perpendere; quibus rebus fiebat,ut,vel aeternae damnationis metu perculsae,vel coelesti praemio illectae, anteacta
vitam grauius detestarentur, novamque am-fecterentur ardentius . Cum vero caeterarum conuersionem in dies magis urgeret Hieronymus , repugnantes admodum, eg aduersas e
periebatur permultas, quae cum ludibrio hominem exemientes salutaria monita, risum, i cumque facerent,& turda omnino aure,viri Dei adhortatilinibus obstarent: quas tamen mirus animarum ductor non deserebat,sed ijs artibus circumueniebat, ut victrici diuinae gratiae tandem cederent. Dominos conductitiarum etdiu, in quibus morabantur, saepius adibat,monebatque,non permittendum turpem quaestum, non ferendum execrandum emporium in suis aedi-hus , tanta cum numinis iniuria, exerceri ; nec
prius desistebat donec,expulso scelere, illi suas
sedes meretricia,tartareaque frequentia expiati
sente tum vero diligentissime, ne alibi perditissimae mulieres reciperentus, curabat; ita ut satisse nobilissima scorta omni tecto exclusa conis ueniret, ijsque grauissime obiurgatis,illud postremo obiiceret; quo tandem vanissima captista obdurata in scelere voluntas adduxisset, veomnium aedibus eiecta in triusis sub dio tantuin
138쪽
non cubitarent: ardenti cohortatione urgebat,
ut infamis vitae consilia ab ij cerent, sanctioremq; induerent mentem; quam si modo constanter amplecti vellent, se & honestam .habitationem ει reliqua acl victum,necessaria curaturum : illae simul conscientia, fimul necessitate extimulan te,tanto oblato & animae & vitae commodo, manus dabant: domumque adductae, haud segniter i mperata exequebantur. Cum igitur ab scedo illo , & exitiali quaestu ad pudicitiam plures
animum reuocarent,earumque numerus in dies increbresceret; Hieronymus secundo rei evenis tu animo erectu S,ut uberem illam animarum seis
getem tandem in horrea Domini inferret, de certo loco erigendo, quod antea animo constitutum habebat, agere coepit; ubi & iam ab eo. Tore reuocatae, & quaecunque in posterum ab iuia foeditate ad pudicitiae curam, & morum pietatem redissent, simul alerentur, & certis legia hus ac institutis ad omnem pietatem informarentur. Res erat omnino pernecessaria itum,
ut honestet familiet eo tandem onere leuarenturὴm,ut ipsis vix dum conuersis mulieribus, ne ad eosdem iterum impuritatis scopulos ostenderent , diligentissime prouideretur ; in quo omnis desudabat Hieronymi industria. Arduum enim.& perdifficile animaduertebat vir pr dens huiusmodi mulieres, quae pudorem suum iam publicassent, palamque evulgassent ominnibus corpora, ita in officio continere,vt,praua consuetudine naturae vim obtinente, ad ingenia
non redirent. Quare piorum hominum libera H litate
139쪽
Iitate Hieronymique labore & industria,pauco. rum dierum spatio steterunt aedes satis ampla'. supellectili nec tenui, nee incommoda instructae S ornatae; in quibus simul omnes inclusae ab hominum cogressu & aspectu, eorum praesertim quibuscum illis impura consuetudo fuisset, arcerentur: Sacramentorum in primis frequentia inducta, quorum usu integram in posterum ab omni fiditatis labe mentem facilius conseruarent. Quaecunque vero in quotidianos sum tus necessaria erant, hinc inde diligentissimEcoli ectis tota Ciuitate pioru eleemosynis,abunde suppeditabat Hieronymus; ne cuius rei ponuria nondum vitae incommodis assuetae a s scepto purioris vitae proposito abducerentur , di, quae deessent, iterum aetatis flore scede conquirerent. Leges primum, uiuendique Regulae non admodum seuerae vuἰgatae lunt,quarum usu in sanctitate & iustitia proficerent. tum paulatim mollesque per gradus seuerioribus praecepistis coercitae, & ad vitae asperitatem, poenitentiaeq; rigorem informatae. Amputati subito muliniarum crines, suscepta aspera ieiunia, corporum acerbe verberationes,aliaq; id genus dura,satis aperta ex animo spreti saeculi indicia fuere.Quocirca adeo toti Ciuitati probatum est opus, venon exigua earu multitudo nullo certo vectigali abunde aleretur . Prompta siquide ad id erat liberalitas Ciuiu, & pioru vltro oblata benigniatas: in praecipuis aute,quorum gratia S liberali. tale pij loci nitebantur initia, Bergo mesis Antistes Lipomanus,& Dissicus Tasluo numerabatur,
140쪽
Rudes homines in agro Sergamensissiria Bianis Fidei mγsterjs imbuit
BErgomi rebus ita constitutis, non amplius
intra moenia se continuit, sed vicina egressus in Oppida ad rusticos& rudes homines chrinianae legis, cum explorato salutis discrimine, penitus ignaros, suo labore erudiendos animuadiecit. Dolebat vero vehementer se literam praesidio desti tutum impensius non posse omnia saluti succurrere; sed, quando nec areas nec otiuad literas inuitabat, statuit alienae salutis amator , exemplo vitae & rerum salutarium simplici explicatione tradendisque christianae vitae prς-ceptis proximorum saluti, quoad posset, consu-Iere . Quare Bergomensis Antistitis sacra beneri dictione communitus, bonaque cum venia diis missus, nihil enim ille maiorum minorumve rerirum , Episcopo inconsulto, eius in Dioecesi s cere consueuit, e pueris iam ante ab se collectis aliquot in summis totius christianae doctrinae capitibus magis versatos,delegit qui se & ad alios erudiendos, vicos & oppida obeuntem comtitarentur ; eoque pusillo grege stipatus, hoc feru ne ordine rem aggreditur . Vicum aliquem ingressi Ecclesiam adeunt, ibique fusa oratione, & tutelari Diuo eius loci consalutato, felice operi progressum deprecantur; tum, tintina-hulo in hunc usum allato per vicum circumstre Pente, aduocabatur concio, collectoque audia
