De vita Hieronymi ÿmiliani Congregationis Somaschæ fundatoris libri 4. Augustino Turtura eiusdem Congregationis clerico regulari auctore

발행: 1620년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tore,&ad salutarem christianae doctrinae inst tutionem inuitato, ad rudem & infimam plebe, tenellamq; aetatem instruendam descendebat; opus egregie adiuuantibus pueris, inter quoS , Partito onere , breui complures sacrae fidei my- steriis imbuebantur; neq; vero inter puerorum opera languebat Hieronymi studium,aut remittebantur curae: sed maiores ille conuenire, grauioris aetatis homines instruere , in quibus non exigua inerat laborii materies; summa enim repetiebat symboli fidei,praeceptoruq; Dei ignorationem, multos aetate iam graues, Dominicae precationis, Salutationis Angelicae formulam minime tenetes,ac ne quidem sanctissimae Crucis signum manu sibi rite imprimentes,quos ille Decalogi Ecclusiaeque praeceptis,&alijs christianae fidei rudimentis ad salutem necessarijs

satis eruditos, ad ea omnia seruanda longa cohortatione inuitabat; idque publico in foro , in triuijs,aut agris ; ubicunque tandem aut collegisset,aut collectam inuenisset multitudinem, ibi dicebat; aperto patentique coelo tonabat. Erat autem illi dicendi initium perfamiliare ab illis Prophetae verbis; Hodie δε vocem Domini au-rs dieritis, nolite obdurare corda vestra: apposito sane exordio ad obdurata hominum corda primo lo -

co perstringenda; satis gnarus, nihil aequὰ diuinos afflatus,excitantisque gratiae supernos impulsus retardare, vel repellere prorsus,ac extinguere, quam humanae voluntatis diuinae semper obluctantis, duritiem &obfirmatam in suo

senis,hoc est,in scelere pertinaciam: in conciois

142쪽

ne obiectis, qua superum praemijs , qua inferorum supplici js , multis de vitiorum turpitudine allatis,suos auditores ad christianae legis obse uantiam impellebat. Quo in genere adeo eloinquens Hieronymi pietas,& facunda charitas

erat, ut plurimos a scelere i euocatos ad optimam frugem traduceret, qui Sacerdotum pedibus aduoluti, multorum annorum Onera, sacra confessione deponebant: &sane quos non

mouisset ille, quem spiritus Dei plane mouebaddi urgebat λ Simplici ille quidem, S inelaborata oratione ad multitudine agebat; sed adeo plena pietatis, diuinorumque sensuum, tanto aris dore animi atque oculorum, tanta celestis spi ritus efficacia & ostensione; ut, ad auditorum animos ea spiritus dulcedine respersa,& ardore incensa mirifice se profundens oratio, eos ad cordis compunctionem,& vitae emendationem

facile promoueret. Itaque plures ille humili simpliciq; dic edi genere Christo peperit, quam

eruditae te disertae multorum conciones. Ru niam vero intelligebat se literarum,ut diximus, prorsus expertem, multo minus posse aut dicendo,aut docendo aliorum saluti prodesse, idcirco, quae sibi hac in parte deesse intelligebat, pie

ratis exemplis, & vitae documento compensare decreuit. Quare, cum circumiectos Pagos de villas assidua chatechesi obiret, communi tantum misericordia ostiatim emendicata victitabat, & inter pueros, quos ad chatechesim adhibebat , meliore stipe diuisa, si quid erat asperi panis di mucidi ibi reseruabat. Vesperi vicis,

143쪽

ri s Demita meroumi Aemiliam

ac Pagis obeundis, rudibusque informandis defessus, orationi ad multam noctem de more se tradebat, eamdemque, nondum illustescenis te die, repetebat. Inter quotidiana etiam illa charitatis officia, & docendi labores suum institutum retinuit, ut certa commentandi precandique spatia non omitteret, ex quibus ad proximorum salutem procurandam alacrior ει robustior redibat: nec tenuis certe,aut poenitendus extitit tantorum laborum fructus; nam e lethali rerum salutarium ignoratione innumeri pene liberati: sacramentorum S poenitentiae creber usus multis persuasus: alij e veteri murutorum annorum coeno, Hieronymo monitore, sacra confessione emersere I complures, eodem

adhortante,depositis odijs, in mutuos amores , di complexus cum inimicis cocessere: praeceps etiam illa temere iurandi, alienaque rapiendi licentia crusticorum consueta vitia) Hieronymi voce multum castigata & repressa ; sed aegros etiam eadem charitate complexus est, nam si qui erant in oppidis, humanissune invisebat, eosque S precibus ad Deum, & salutari aliqua cohortatione leuare studebat: iis in laboribus diebus permultis magno animorum quaestuabsumptis,Bergo mum redit .

Noua

144쪽

Noua Sociorum ad Hieronymumfacta accestio. p. XI.

ANteuerterat hominis reditum praevolans

laborum fama, uniuersamque compleu rat Ciuitatem; ut omnium sermonibus passim celebraretur tam ardens de omnibus bene merendi studium, tamq; excelles in infimos quoiaque,& effusa charitas, cuius illustri exemplo,non exigua ad eum noui sobolis lucra rediere; nam multi se laborum socios, constanti consilio, ad illum aggregarunt, inter quos praecipui referuntur Alexander Besua ius, & Augustinus Baritus Ciues nobilitate & fortunis clari, sed opulento etiam Sacerdotio uterque clarior & ditior; qui Hieronymi exemplo permoti, Sacerdotij reditibus sponte exuti, amploq; patrimonio pauperum usibus attributo, strenuo in vinea Dni operario nouos colonos sese addixerunt, di cuius incitabantur exemplis,eius etiam vitae genus capidissime expetiuerunt: Ab Hieronymo pera manter excepti in partem laboris & meriti; omnes suas curas, S cogitationes ad proxim rum salutem, pauperumque curam in posterum contulere diligentissima; illoque ductore, tantum diuina iuuante gratia, in charitatis schola profecerunt, ut ad ultimam usque senectutem omnium virtutum laude florentissimi in Coningregatione vitam egerint non leui tandem sanis

V 4 ctitatis

145쪽

Ho De vita Hieronymi Aemiliasti

ctitatis opinione Coelo, ut pie credimus , tranἀscripti. Eadem ratione admissi etiam in eum dem numerum alii pii probique viri,quibus ea dem a Deo donata mens erat; Administri etiaplures, seu auxiliares socij ad domesticos labores destinati per id tempus Hieronymo nomiana dedere, quorum pietatis feruor in Deum, α in pauperes ardor charitatis tota Ciuitate maxime enitebat: horum certa summa iniri, sinis gulorumq; nomina distincte reddi haud potuere; permixta confusaq; omnia nobis vetustate tradente . Caeterum piorum fratrum nomina mihi haud dubiun .esse Deo in aeterna selicitate nota . Hieronymo autem non ad modum late eo tempore sermone vel exhortationibus laborandum ad socios sibi conciliandos; cum o cursantis in omnium oculos christianae pietatis fulgor,virtutumque lumen in singulis eius dictis ac factis emicans ardentius hominum corda Bementes,quam disertissima oratio, inflammaret,le animos vehementius cieret ac raperet, quam eloquentissima concio.

Profectio Verourmi Novocomum , itati, σν Rauperibus a modum frugifera. e Cap. XII.

EXTRA etiam Venetae ditionis' fines suae

pietatis studia per id tempus laxauit, siquiadem Novocomum usquc ab eo excussum, oppi-

146쪽

Conge. Somasi fund. Lib. II. 11 1

dum in Cisalpina Gallia , di antiquitate, cino bilium ingeniorum gloria per illustre quo dis

rexit iter Hieronymus consueto puerorum commitatu, sanctoque Crucis vexillo praeeunte; ecPrimum Comitem tum Novocomi commoran tem primum adit, hominem antei illi, opinor, no ignotum, a quo mutuis beneuolentiae signis

humanissim, exceptus , diu semoto loco assiindentes simul egere ; intermissis postea coli quio, iussit Primus nouis hospitibus mensam sterni , apponiq; cibaria. Ea dum curant do mestici, Hieronymus cum se is supplex in genua

prouolutus, consuetae orationi aliquandiu v

catι qua absoluta , de benedictione ab eodem appositis cibis impertita, communem benignitatem ipse inter pauperes diuidit; enixeque rogatus a Primo, ut honestiori, S lautiori dom picae menta accumberet, collaudata hospitis humanitate, actisque gratiis, communi men sa, ciboque cum pauperibus uti voluit, quibus idem promus, & pocillator aderat. A mensa

Deo gratias acturi in preces iterum se dant, quibus rite persolutis, cum aliquandiu cum Primo, re Francisco eius fratre pijs collocutionubus substitisset, hospites humaniter rogauit, vehona eorum cum venia sibi liceret, puerorum supplicatione indicta, Ciuitatem obire . Circa duxit de more Hieronymus pium agme sacras precationes concinens; habuit inusitatum Ciuihus spectaculum solitos admirationis, di pieta tis motus, breuique non frustra suscepta pere

stinatio, aut supplicatio apparuit; plurima G

147쪽

m Demita Hieron mi Aemiliam

quidem in communem animarum salutem ab Illo gesta, ut pauperum prauertim inopiae solitu dinique consuleret; quorum ibi etiam vagam multitudinem, & errabundam conspicatus,ad illos colligendos, domiciliumque instituendu , animum adiecit. Vesperi communicato cum Primo consilio , aduocatisque eiusdem Primi operae ciuibus, qui pietate,& nobilitate caeteris praestarent, duobus tribusue in noui operis partem, celeriter ad pij instituti exordia mat randa , manus est admota; diuinoque numine pie & religiose coeptis feliciter annuente, duo breui derelictorum loca , consueta Hieronymi industria & labore , sunt excitata: alterum in Ciuitate sub Sancti Leonardi nomine; in Suburbiis,alterum ad Sanctum Gotardum;adnitente in primis, & utrumque opus egregie adiuuante Bernardo Odescalco 8 primaria Ciuitatis nobilitate viro, & Thomae Odescalchi olim Meiadiolanensis Senatoris Patre, qui christiana lia heralitate, inter caeteros. Hieronymi coepta firmauit S auxit; neque unquam postea desiderata est Ciuium benignitas ad locorum perenitatem. Singula referre ad domesticam disciplina spectantia, superior bus praesertim non dissimilia, superuacaneum putor solita enim fuere Hierony mi in pauperes, & reliquos Ciues charitatis studia, eadem vitae asperitas,poenitentiae riviso orationum , commentationumque assiduitas, pauperum domicilia iiisdem cum se perio ribus munita legibus , uiuendique disciplina.

uandiu vero apud Primum haesit Hieronymus

148쪽

cubiculo ad pernoctandum sola palea strato cui pueris est usus: neque ullis Primi precibus,quia super paleas, Sipse cum pauperibus cubaret, adduci potuit. Non exigua interim ad alios Ciues de more derivata animae subsidia, tum opinportunis cohortationibus,tum tempestiuis colloquiis. Quamquam solida illa Christianae virtutis species tanta cum animi demissione omnium oculorum fide R pius explorata, maximos ad pietatem motus, etiam Hieronymo tacente, in omnium animis excitabat, plurimosque ei instituti studio incensos illi adiungebat: quora deinde labore, & opera , post Hieronymi discellam , ex praescripta disciplinae forma, suere pia loca sanctissime administrata.

Primi Comitis Hieron mi scyres gereae , m obitus. p. XIII.

Mer multos, quos sibi adiunxit socios Hi - ronymus, merito primum locum is obtinet, cui Primo etiam nomen fuit, a quo Hierony mu Novocomi hospitio receptum diximus. Is ex nobili & perantiqua Comitum familia fuit, quae a tribus Desiderii Longobardorum Regis ex sorore nepotibus Amphortio, Fusio, & Cato originem duxit; quique toto eo tractu, qui inter Nouocomum & Leucum Lupiae ad suprema via

quὸ Lari j diuortia excurrit, a Rege liberali d ngtione accepto , honoria ςtiam statia ,sunt ab

149쪽

ipso Rege Comites appellati ; inde factum est ut horum etiam posteri sint Comites dicti , ab ijsque maioribus propagata Comitum familia , quae non modo in illis locis, sed etiam Medi lani coplures habuit nobilitate & doctrina trulustres viros, inter quos Primus hic noster Aloysij filius eminet, qui Hieronymo agrum NouO-

comensem oberranti,tandem haesit,magno certe foe note impensae charitatis hospitij. Erat vero Primus non modo latinis, graecisque, verum

etiam ha braicis S chaldaicis literis pereruditus , di tam humanae quam diuinae sapientiae doctrinis illustris, aeque autem in stud ijs bonarum

artium , ac in rebus agendis optime versatus, di, quod caput est, ita innocenter vixerat,vi doctrinae experientiaeque ornamenta emendatissimi anteactae vitae mores abundς cumularent.

Primus enim ita lubricos adolescentis annos iavorticoso illo & prs cipiti aetatis flexu egerat ut, cum christianae disciplinae. institutione egregie

cohaererent morum probitas ac in nocetia. Sed, Hieronymi vitae genus attenae postea contemplatus, saepiusque cum eo de rerum coelestium amore, & humanarum contemptu collocutus . ita illius exemplo, & suaui consuetudine alloquio permotus est; ut se omnino Hieronymo adiungere, penitusque tradere decreuerit; isque tanta animi submissione, ει verborum a dore praestitit, ut se nunquam ab illius sententia,& voluntate ne latum quidem unguem recessurum profiteretur; di quidquid ille de se inpo serum decerneret aut iuberet, id unum nota modo

150쪽

imodo luitum S aequum ducturum, sed etia oniis nino gratum,& iucundum sibi fututu a gereret; Magna cum animi voluptate excepit Hieronymus tam prompta, S alacrem in Dei obsequio hominis voluntatem,& in eadem charitatis pa- Iet stram nouum ad sit athleta; cuius adeo magni & ardetes extitere in nouo vitae genere profectus, ut, cum antea philosophiae, sacraeque theologiae eruditus magister haberetur Primus, tum, ubi in Hieronymi schola coepit discipulus fieri, se nouo theologiae genere apud imperitum Hletonymum exornatum, veroque chriasianae philosophiae lumine collustratum ingenue , Palamque gloriaretur; eoque nobiliori doctrina inbutum fu i sie, quo praestantius est bene agere,quam erudite & subtiliter disserere: Nox

di tenebrae aiebat , caecaeque errorum ambages

superiora omnia; vera tum mihi christianae philosophiae lux oborta in humili Hieronymi schola, ubi non ingenium exacui, sed voluntatem expoliri, & ad Dei amorem incedi, egregio sui ipsius rerumque humanarum cotemptu, in dies experior. Huic uni postea satis iam euangelicet

paupertatis, S rerum coelestium praeceptis ex- Culco, nouorum locorum curam demandauit

Hieronymus , reliquisque sodalibus in administratione praefecit sed opera suam praestitit Primus quam diligenter, uniceque Hieronymo carus semper extitit, qui singularem in eo doctrianam tanta cum morum probitate, & sui ipsius despicientia vehementer admirabatur, saeptu Rue commendabat; quod rara admodum acci-

SEARCH

MENU NAVIGATION