장음표시 사용
271쪽
14ς De vita Vieron mi Aemilians
effundit, quorum egestatem subleuat, inscitiam depellit,errata condonat, offensas suffert, quibus in officiis omnibus insignis plane . si quis
alius, fuit Hieronymus:qui hanc benigne faciendi disciplinam erga omnes adeo excoluit; vi inter virtutes, i quibus in omni vita ornatissimus fuit, nulla mihi hac una in proximos charitate admirabilior videatur. Ut enim de suis bonis large pauperibus subuenire non rarum & in frequens sit; quantum illud est, domesticam suo pellectilem eleemosynis uniuersam exhaurire, facultates omnes in pauperum usus profundere , seque adeo in eundem paupertatis & miseriae ordinem redigere ; ut ostiatim victum mox egenis refundendum emendicaret , mucidis crustis, Spanis recisamentis ipse victitare assueuerit, meliore cibo pauperibus apposito, quasi multo acerbius aliena , quam sua premeretur egestate,& inedia cruciaretur8 non absimilis certe hac in re Sancto Exuperio illi Tolosanae Ee-Din. ad ele si ae in Narbonensi Gallia Episcopo,quem mi--βirum rifice commendat S. Hieronymus;quod scilicet μευς-- viduae Sareptensis imitator ipse esuriens pasceret alios,&,ore pallente ieiunijs,fame torqueretur aliena; omnemque substantiam Christi vi
misceribus erogarit. Sed ,. t 1 recte valentibus ad
. .,. V aegros me referam, in quos multo effusior eius excurrebat benignitas,hic unum non reticebo,
quo νniuersa superioribus libris hoc de genere tradita facilius ad examen reuocabuntur, & in tuentium oculis singula sua cum dignitate &ptastantia subii cienturn Hieronymi scilicet cli
272쪽
ritatem in languentes re aegros huiusmodi habuisse exordia,& incrementa , quae cum alioruillustri sanctitate facile certet, di eos postremo exitus nactam, qui sublimen martyri j gloriam merito exaequent. Cogitanti enim mihi initia illa pietatis in aegros Venet ijs impensae, ubi pri- . .ma Hieronymo fuit huius palaestra virtutis, ne sese ob ij ciunt Diui Bernardini Senensi S san' ea irina.ctitatis tyrocinia , quae ille huiusmodi operibus tres. ita apud ciues suos posuit cum Senae graui pestilentia vastarentur, ut duodenis comitatuS iuue .r . .
nibus, quos sibi ad ipsum opus delegerat, circumiret aegrotantium domos , languentes flegrauiter affectos consolaretur,egestate laboratatibus subueniret, sepelliret defunctos , paratus -οῦ omnes subire casus, quos tetra illa lues se tem re ingerentibus inferre potuisset. Certe si quis Hieronymi charitatis initia illa in aegros, S dein functos, quae suo retulimus loco, cum ijs Sancti Bernardini conferre velit, non admodum soridinter se differre comperiet. Quo deinde in studio impensius occupatus Hieronymus, di multo iam tempore animo obfirmatus,eos habuit progressus, qui praestantioribus in hoc genere nihil is fuit, omnino concedant, quod planum fiet si ea re- aut Mi petantur, quae de Elisabet a Pannonioru Regis filia,&Lanigrauit Turringiae Principis coniuge in aegros charitate traduntur quae scilicet eo processerat,ut non alienum a sua dignitate putaret mendicum,infirmum,obsitum, squallidum, male olentem suo recipere sinu, suisque manibus crinem illius pectere. tondere caput, lauare t
273쪽
24s . De cita Vieronymi Aemilianἰ
tum corpus ; & quantum licuit a foedore, sordi-husque vindicaret aliaque huiusmodi in paupe
res aegros, re ulcerosos officia persoluere. Cui etiam adnectenda Mariadlla Decegni es, cognomento dicta, cum viro suo, quos non languoriS. deformitas , non tabes, nou sanies foeculenta , non morbi euitanda contagio, ab aegrorum cu . ora arcebat: quin miserabilior aegrotantium fa-. CieS,ministrantium curam magis accendebat rquibus christianae charitatis incremetis ex qquom, 3. respondere cernet,quae de Hieronymo in aegro Sa& ulcerosos, ac lanie manantes suo retulimus loco,qui attente perpendet. Sed exitum iam tant . . in aegros, dimisere iacentes charitatis specte- ...h. mussis tandem fuit, ut, grassante lue, cum, i, aegris suo more impense deseruiret HieronymuS eodem tactus morbo, non forte minori interierit, quam martyrij gloria ι quando obeu tes in huiusmodi charitatis operibus implicitos, in album martyrum ecclesiastici fasti referre consueuerint i ita enim pridie Kalendas Martis permultos,qui,peste grassante, laborantibus stre, nue ministrantes mortem oppetiere,veluti martyres religiosa piorum fides venerari consueuit tquibus etiam luculentum deditotestimonium, Sanctus Dionysius Episcopus Alexandrinus in. i. i,' epistola ad Hieracem Episcopum, quam refere Eusebius, cuius haec pauca nos verba subscribemus. Adeo ut istud mortis genus,quod proptet incredibilem pietatem, S robustam fidem suscipiebatur, nihil a martyrij splendore abesse videretur. Ad eundus omnino Eusebij locus, qui
274쪽
plurimum ad causam mortis Hieronymi illustrandam facinatque ex his habemus quae exor dia, ει progressus Hieronymi in proximos iacenteS charitas habuerit, & quo tandem illuastri suo exitu evaserit. Omissa vero corporum curatione, ad animorum culturam gradum fa- Ciamus. Quorum tanto erat studiosior Hierony-mus, quanto corpore animus est praestantior is cuius rei caula,quos ille non tulit laboreSἐqua S eia animnon deuorauit molestias e quae non subluit diri rusen scrimina φ hinc illa perpetua, ac fere nunquam intermissa catechismi tradendi occupatio , α christianae doctrinae instructio, hinc creberrimae illae & ardentes in foro, in triuiis, in agris, ubi tandem commodum fuisset, ad multitudinem
exhortationes tam flagranti cum ardore dicen- . ..
tis,& audientium fructu, ut vir ineruditus saepissime de rebus diuinis verba faciens, libentismmis audiretur animis, S probaretur ab omni bus ι cui nullum vacuum tempus a proximorum institutione & commodis esset qui ad omnia
fauentis occasionis momenta incumbenS, ea sedulo exciperet, quo uniuersos ignorantiae te lnebris,quoad posset,eductos,ad iustitiae di veri- tatis lumen traduceret. Et sane cum ea,quae alimnae salutis procurandae studio egit, mecum an iamo reputo, venit saepius in mentem mirari, qui artus, quae vires, que tam firma bene compacti corporis constitutio potuerit tanta paupertatis incommoda , laborum molestias, frumnarum acerbitates absorbere & concoquere,tranquillo
praestitim semper animo,serena ironte, ac cort
275쪽
diso De vita Vieronymi Aemiliam
pore prope indefessor sed nimirum e festis illa
charitatis vis, di proximorum christiana dilectio ita mentem ad omnes corporis labores, ta
aerumnaS aequo animo non solum perferendas , sed etiam contemnendas confirmauerat;ut nullis hominum conuiciis, & probris, nullis paupertatis molest ijs, aut incommodis, nullis corin. poris laboribus, ct vigilijs a proximorum salutei, Procuranda reuocari, aut retardari posse vide-υ - retur: ita scilicet ille,gemina in Deum, Sproximos charitate magistra, ad omnemianimi,&corporis patientiam , quae maloriam omnium victrix egregia est, iam eruditus, obduruerat ad
molestias,& occalluerat ad labores. Sed illud in hoc genere singulari animaduersione dignum , x is, uti Mod magno ausu aggressuS,exitu tam secundo. ij., is o feliciqieuetu absoluit: cum Christo Domino pediri imis perit, adduxitq; mulieres publico in scelere per
mulieres. ditas, fecitque christianae probitatis magistras. ac duces in claustro, quae fuerant in lupana ri inintegritatis hostes infensissimae. Non defuere ceriste sanctissimi viri, qui eadem in proximos charitate incensi, eandem etiam aggressi sunt prouinciam a vi huiusmodi mulieres ad Christum perducerent; sed quam dissimili euentu intelliagimus ex earum paucitate , quas vere ad poeni tentiam ab illis traductas legimus; idque non nisi summa quadam dissimulatione, & artificio plane singulari, non leui etiam interdum famae honorisque iactura. Vnus celebratur scriptorum monumentis Pasnutius Abbas , qui Thaidem nobile illud scortum eo artificio a quaestu me retricio
276쪽
retricio ad poenitentiam compulit'; impetrato scilicet ab ea secreto loco, S metum ac treapidationem simulans, identidem fiscitabatur , an,si congrederentur, eos visurus esset aliquis cumque negaret illa ab ullo se videri, praeter quam ab ipso Deo, qui omnia cerneret, Omnia sciret ι ergo, arrepta occasione ,subint Iit senex, credis Deum nihil latere , & coram ipso peccare non erubescis, qui tua paniet, Nomnium scelera , Perculit meretricis animum
tempestiua Palaviij exprobratio, obortisque lachrymis , illico poenitentiam egit. Sed timnobili artificio,& acri interrogatione vix unam Christo peperit Palautius. Vitalis etiam Alexandriae Monachi mira admodum in persimili opere fuit charitatis industria, qui postribula 'pe adibat foeminarum,& cum ea,quae impudentiore lasciuia diffluere videbatur, noctem pactus, pretium offerebat: admissus autem in alia quo fornicis angulo, procumbens, orationi v Cabat,donec illucesceret dies; factum admirans mulier cogebatur interim tacita intra se cogiatare,non certe quantum lucri fecisset, sed quantum , turpiter vivendo, cileste numen offendis.set: itaque nonnullae ab eo hac simulatione conuersae,vitam correxere; sed Vitalis peruersa hominum opinione iactatus , palim male audie.
bat,quod frequens circi lupanaria esset ut faci-la intelligam: huiusmodi mulierum correctione tanto cum salutis & famε discrimine,tanto cum labore, & industria a sanctissimis viris tentata, quam cxiguo cum fructu sim successerit. Quo
277쪽
2 s a me vita meron mi Aemilioἰ,
libeat magis in eodem charitatis opere adar rari Hieronymum priscis illis sanctissimis patriinibus non quidem sapientiorem, aut sanctioreN; sed secundo rei eventu feliciorem, qui non una, aut alteram, sed permultas non ab ea turpi vitae licentia,& vitiorum castris abstraxit, quod permultum est, &aestimandum maxime, sed intra
monasterij septa in ipsa penitentiae& virtutum omnium castra , quod maxime admirandum est, compulit 3 idque non integra solum apud omnes innocentiae fama, sed illustriori etiam
eximiae charitatis commendatione di gloria. Erat hic etiam eius charitatis in proximos fruchis tus non contemnendus, quod aliorum in Deur,. commissis. etsi intime angeretur,diuinamq; b pl.epereia nitatem ab ingratis scelere offensam vehemenarurneta tissime indoleret; adeo tamen humanam fragiis M. litatem eleuando di excusando, benignὰ ferebat ; ut aequiorem in delinquentes'ac mitiorem Praebere se non posset: cumque acerrime in vitia ipsa exardesceret, ac pene desquiret, viiij stamen obnoxios mitissime accipiebat & lentias me: sic in se ipsum etiam ob leues noxas seueius, in alios vero lenis & mitis esse coniueue brat. Si vero quidpiam iniuriae aut offensionis
alio tulisset, admirationi prorsus erat animi
.is, . M. constantia & aequabilitas, qua uniuersa mi-ississe, tissime ferebat. Plura sunt huius generis, eaq; proseque- grauissima in tota eius vita exempla obseruatae quin ita ille rebellantem sensum edomuerat, vetnullum dulcius acroama astaures illius, quam
multa in eum congesta conuicia , di illatae contume
278쪽
tumeliae accedere posset; atque his, alijsq; per multis experimentis, quibus christiana in proximos charitas comprobatur, adeo illustris in hac virtute,& excelles extitisse videtur,ut, quod . de Sancto Honorato dixit aliquando Sanctus Hilarius, non incongruὰ de Hieronymo usurpare me posse diffidam: tantam scilicet in eo fuisse latitudinem charitatis, ut, si specie facieque hominis ea virtus exprimenda ellet, Hieronymi potissimum pingi vultu debere videretur: neq; supra fidem , aut exaggerandi gratia aliquid a nobis dici existimabit, qui superiores vitae li- bros aequo animo percurret. Sed quando nul- tibi magis assiduam & feruentem libet spectare Hieronymi charitatem, quam in pauperes dein relictos & orphanos; placet seorom hoc pium charitatis institutum expendere, fusiusq; de eo
Derelictae sololis educatio quam pium, Reipublicae mille institutum. p. VII.
AR dentem illum in Hieronymo sanctae chairitatis ignem alebat maxime, perpetuoq; fouebat quaedam non intermissa diuinorum be. Cur sta neficiorum recordatio,quae semper in eius men- p te vigebat; sed unico illo,&inter caetera singula' ..harisari mirifice capiebatur,quod cum ille diues esset, ti domρι pm nobis egenus fictus est, cui cum nunquam cteretur' parem ab humano genere gratiam persolui pos- Hur D
279쪽
234' . De Uta Hieronum i Aemiliani
se intelligeret,quantam maximam tamen posset pro viribus rependere studebat. Quocirca in Christi pauperes effusissima serebatur charitate,quod ipsum Christum pro nobis egentem fa- etiam maxime referrent ,& impensa christianae charitatis officia eiusdem Christi vice ad mitisterent; qui, quod uni ex his minimis praestitum fuerit sibi uni praestitum fatetur; ut nil mirum, si
totus eo in opere Hieronymus, hoc unum,inter
caetera pietatis officia, proprium sbi fecerit institutum: quod certe munus quam non modo ipsi Deo gratum & acceptum , sed di Rei publicae
commodum sir,neque a suscepta scriptione alienum , neque lectori iniucundum erit paucis indicare. Qui enim diuina humano contuentur oculo ad egregiam operis commendationem non animaduertunt quam salubri, &religioso cGnatu, e communi animarum salute, diuinaq;
gloria quisque desudet: sed quam specioso& i
lustri hominum plausu,aut e priuatae utilitatis comodis & splendore laboret; ac ideo minus huic instituto deferunt, in quo pl9s est curarum tilaborum , quam splendoris & pompae . Caeterum P., iam utilius hoc , quam speciosius institutum solidae
Ibbati, iis charitatis reique publicae percommodum opus, sitκiis. si quod aliud ,merito celatur; nobilioribus enim, di fortunis instructis,qui sedulam nauent opera, reperiuntur non infrequentes; quando ex eo opere, vel non exigua lucri affulgeat spes, vel am . hitionis aura e potentiorum seruitute & clien- - telis excitata,& collecta non leuiter bladiatur textremorum vero inopia & miseria confectoru ram
280쪽
curam qui suscipiant, admodum perrari; cum nullum alliciat commodum, nullum solicitet tu crum, sola laborum&aerumnarum copiosa seges efflorescat &inuitet. Quod si pauperis corpus vel cibo alere, vel veste contegere charitaiatis non infimae putatur , quanto altioris ordinis γ illa erunt ρ eiusdem animum bonis moribus e colere, mentem christianis virtutibus exornare, catholii cae fidei rudimenta, diuinaeque legis precepta tenellae adhuc aetati di infirmae instillare, quae formantium manus ad virtutem, rectamq; fidem facile sequitur: tum eosdem variis artibus ει opificio informare, quo vitam honeste traduincere, &,si contingat,familia etiam alere queant; si qui etiam eminentioris ingenii existant, e s dentarijs illis artibus, sordiumque tenebris ad doctrinarum lumen adducere; nec modo corporis famem cibo ed insitam etiam illam, & a n tura ingenitam sciendi cupiditatem ingenuis artibus sedare λ Et certe si uniuersos christianae E iam Arei publicae ordines animo repetas,si gradus omμι benanes ratione perlustres, si status denique mentem iii reuoluas ac percurras,complures occurrent,qui ' η γ
misere neglecti in perpetuis natalium sordibus , a Gi z. furto,viiijsque omnibus expositi, diuino numini ει Ciuitatibus insensi perpetuo iacuissent, nisi huius institutionis& disciplinae beneficio e natalium tenebris,reique familiaris angustiis, vel ad doctrinarum culmen & gloriam,vel ad honestas artes diopes non exiguas , ingenti certe, Reipublicae bono,aliquando emersistent: quales etiam innumeri pene sunt tum minores opifices
