장음표시 사용
171쪽
Grais diu diffingere ; Centumque nobili Farem fabulis Inultus illudas licet; At nostra saltem mitte, mitte Carmina,
172쪽
Aλλου δ' ἄλλον ερηκε Θεος γ' ἐ-μεα φωτων. IN GULAS Naturae Terras frugibus ditat
Iungit hic colonus ulmos Vitibus felicius, His agris robustiora Farra producit Ceres. Hic tuo, Pomona, fructu degravantur arbores, Hortus hic flores amaenos, copiamque narium Mittit, & pastor puellae serta nectit suavia. Tmolus ent gratos odores, muricem Sidonii, Thura dant molles Sabaei, molle Persae Sericum. Sic Deum rex magnus orbi mutuum Commercium 3ussit esse, singulisque singulas merces dedit Gentibus: sic quaeque Terra est senilisque & indigens ;Quaeque tribuit, & vicissim dona poscit exteros. Navium hinc citae culiones aequor altum pervolant, Atque foedera, atque merces hinc & inde transserunt. Orbis incolas remotos copulat Commercium,
173쪽
Pauperi nummos ministrans, atque luxum Diviti. Nauta ad Anglicum ecce i litus exteras opes vehit: Thura nos, vitemque Baccho dedicatam candido. Muricem nos, atque gemmas, atque delicataeas In togas Puellularum nos habemus Sericum. Quae tamen coeli Britanni deneget nobis rigor. Attamen Ceres beatam mater Angliam fovet,
Arva flavescunt aristis aureis & suavibus, Grata nobis, & remotis gentibus gratissima. En i oves errant per agros, Perque montium juga, Quos malignus Iupiter, quos vexat AEther frigidus, Vellus Anglicum rigentes vellus Aureum putant. Sic vicissim postulamus, reddimusque munera, Divitesque fertilis nos reddit Indigentia. Ne
174쪽
Perdere quis velit. --U A LIS ad aestivum pennas expandere solem Gaudet, & exultat Musca tepore novo; Instantis secura hiemis, nec cauta futuri, Τransigit aestivam luxuriosa diem ;Μox ignava fame, ac contracto frigore pigra statricem luxus sentit adesse diem :Sic genio indulget, venturique inscius aevi, Dissipat imprudens aera paterna Nepos. Hinc sequitur, lux umque ulciscitur acris Egestas,
Immodicamque fames torquet acerba Flam. Curiantur, nido extendit quas latius, alae ;Nec cadit, ut tacta surgere possit humo. Hunc rapit Ambitio, praeceps illum mea nudat, Extorquet nummos huic inhonesta Venus. Alter
175쪽
Alter, ut Actaeon, perit irascente Diana, Concidit & Canibus tradita praeda suis. Fit Latro mox, stringitque serum Sicarius ensem, Quasque male amisit, nunc male quaerit opes. Cum bona donavit praecepibus atque Caballis, Forte aget in triviis ipse olitoris equum. Si nunquam fuerat felix, felicior esset, Insuetus duram scit male serre famem. Fabricii melius fortes: augere paternam Rem prohibet Virtus, extenuare Pudor. Majestate humiles & paupertate verendi, Virtutem quaerunt, Vel sine dote, probam. Saeviat & moveat Fortuna irata tumultus, His, queis nulla dedit, demere nulla potest.
176쪽
Si Oolet usis. MNIBUS in terris, quas Sol prospectat
Diversae Gentes longe Diversa sequuntur. Discordant varii cultusque habitusque Loco
Nec diversa situ magis est aut aequore tellus, Quam studiis ; sua quosque trahit pro more Voluntas. Gallica Comedos ostendit Natio Μores, Eremumque levi strepit imponuna cachinno. Ingreditur fastu tumidus, frontemque severam Torvus Iber prosere; &, ut est gravis, esse videtur. Anglia at, utilius commiscens dulce severo, Temperat Hispana modicum gravitate leporem. Turricus ad talos demissa veste Maritus, Molliter incedit, mollique superbit amistia. At mulier graditur Bracchata: Britannia contra Succinctum spectat Juvenem, Nymphamque stolatam. To M. I. L Saepe
177쪽
Saepe tamen Vestem, violataque jura Mariti Invadit conjux; nimiumque virilis Amazon
Foemineae praedae, & Braccarum ardescit amore, Et vetita impatiens Femoralia vendicat Uxor. Australes lustra terras, admota tepenti
Litora qua Phoebo sitiunt, nitidam aspice Tottam, Quam longo decorata volumine sudet omasi, Ut pingui stillent adipata Monilia collo. Pro crinali auro, picta pro tegmine Pallae, Viscera per tergum demissa a vertice pendent, Innectuntque artus, & circum lubrica serpunt. Hanc avido quid non mortalia pectora cogis, Sacra Fames & amor p) designat Lumine Sponsus: Miratur Nymphae formam, miratur omasum ;Spe coenae flagrat, hac veniunt a dote sagittae. Quid non exclamat, si in corpore Phyllidos ista Spestat noster amans t contempta pyxide Virgo, Siccari mundo fugiat si pulvere Crines,
Tenuia si pingui permutet Serica omaso, Atque
178쪽
Atque Indae malit mores imitarier orae Illic, ut perhibent, pinguedine lubrica Nympha, Uncta nitet; sanieque cutem perducit; at illi Dulces composito spirant de corpore Odores, Quoque magis scelet Virgo, magis ardet Amator. Has adeo leges, aeternaque foedera certis Consuetudo potens terris componere gestit. Illa Ducem sponsale iubet daret fluctibus Aurum Adriacis Venetum. Belli jubet illa sub armis Elmae imberbes simulachra ciere catervas. Solvitur in risus hospes, si viderit; ast Hic, Quamquam eadem crebro spectentur praelia, ridet Nemo, ubi tota Cohors eadem vexilla sequuntur, Dum Mos defendit, junctaeque umbone Phalanges. L a Peccaris
179쪽
Peccare docentes Hisoriae. IB E R A per vacuum ponens vestigia, Virius Natura tutum sub duce carpit iter. Ipsa sibi exemplum est, imitatrix ipsa; suisque
Innixa, externas Diva recusat opes.
Sat natura malo per se secernit honestum, Quaeque petenda tibi, quae fugienda docet. Optima dux Ratio est; careat successibus opto, Quisquis ab exemplis facta regenda putat. Vites Historiae contagia dira, Juventus; Utque nefas fugias, scripta nefanda fuge. Quod gestum legisse placet, fecisse placebit; Quaeque juvant aures crimina, facta juvant. Detressit obscoenis Suetoni pagina Velum, Et quae nota nocent, non latuisse sinit. Evolve Annales, & priscos erue Fastos,
180쪽
Arcanum ostendit Pagina quaeque nefas. Vis solio excussisse Ducem fasceque superbos Fecisti, poterit dicere, CAESAR, idem. Gaudet quis nimio noctem producere vino pCrimine consimili protegit, eccet Cato. Scrutare Historias, Moechm, Sicarius esto, Auctorem, tete, quo tuearis, habes. Traxerat Hectoreum quod victor corpus Achilles, Ausus Alexander sic rapuisse ducem. Milicet a senili Patronum tamine quaerit,