Tractatus de octavis festorum quae in Ecclesia universali celebrantur, in duos tomos distributus, auctore Jo. Baptista Pittono ... Tomus primus secundus De octavis communibus

발행: 1739년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

roit Nonam in colore violaceo , sine' Gloria excelsis , cum orationibus ut in ea , & cum Praefatione communi: in neutra tamen earum fit comnia moratio alterius , ct in fine utriusque legitur Evangelium S. Ioanni S.

Quod si in hac Vigilia alicubi agatur de Festo duplici primae clatiis , sicuti Uigilia nihil habuitati Cmcio , ut supra vidimus , vigore Rubricae Breviarii de VCil. tirul. 6. sub numer. Σ. ita pari sol iter nihil habere debet in Missa , ex Rubrica Missalis de Fer. ' Vigil. risul. 3. sub numer. 2. in fine . Guyetus vero in Beorrclog. lib. sect. I. cap. I. gus. r. proponit ad rem Dubium , an scilicόt1upposita translatione Jejunii in diem praecedentem, transferri etiam pollit cum eo ossicium Ut giliae occurrentis in Festo duplici primae classis Primb igitur ait , quod hoc non adeo alienum videtur , ut disertis verbis expressit Breviarium Senonense novum Rubris. 6. sub numer. a. sed tamen antequam discedat ipse a Gavanto rom. 2.sest. 3. cupirul. 7. sub num. 3. concludente ibi cum

translatione supposta Jejunii , non ideb anticipandum ossicium Uigiliae , quia separari possunt ossicium Uigiliae , Ac Iejunium ejusdem : antequam , inquam , Guyetus discedat , unum cre-ldit obstare quod opponi potest , id videlicet mi-inime expressum haberi in casu Vigiliae S. Ioannis Baptistae pridie Corporis Christi quoad Iejunium anticipandae : Sed & hanc oppostionem sustulit post Guyetum Clemens Undecimus in approbatio.

ne sequenti Decreti a Sacra Rituum Congregatione emanati , videlicist. Remissa a SS. D. N. Clemente Papa XI. ad. 12 o Sacrorum Rituum Congregationem discussione.

Dubii : An occurrente Uigilia Nativitatis S. Io-tannis Bapti ilae in Die Festo SS. Corporis Christi, anticipato Iejunio Uigiliae praedictae in diem vigesimam secundam Iunii , ad sormam Constitutionis Urbanae edita anno 3638. 24. Sept. Θ ineLAit Cum evenire quandoque possit , ut in Bullar.

522쪽

o M N. S Α N C T. styuigesimae secundae praedictae , ejusdem Evange)iii nona Lectio recitari , dc in officio & Missi deleadem fieri Commemoratio ' Eadem Sacra Rituum Congregatio , censuit , de Vigilia in Oscisi

Missa peragendum esse: Die I 8. Septembris I 7o6. approbante SS. dis a. Octobris , eiusdem Anni , ut

habetur in Bullario , partieulari dicti Clementis XI. par. 3. Conssit. 9. pagis. 366. & modo reperitur etiam in Bullario Romano novissimae Editionis Luxem burgensis rom. 8. Decrero 9. pagis.

ε 34. Quia vero Urbanus VIII. & Clemens XI. loquuntur de officio Vigiliae omittendo in Festo praeceptivo SS. Corporis Christi , & Auctores tu pracitati disserunt de Festo Patroni Loci primario , quod itidem est praeceptivum, non ideci inferendum , qubd ad hoc ut omittatur Oiscium Uigiliae debeat necelsario esse vel occurrere in illa Festum primae clastis de praecepto : nam Rubrica intelligit de omni &quocunque duplici primae classis: & ideo si in praesenti Uigilia omnium Sanctorum occurrat alicubi Dedicatio Ecclesiae , quae non est Festum praeceptivum , sed tamen duplex primae classis , nihil erit agendum de ea in officio Festi , nec in ejus Mista : nec anticipandum Iejunium , ut fit in casu supradicto de Vigilia S. Ioannis Baptistae , quando in eam in cidit dictum Festum SS. Corporis Christi , cum hoc sit speciale pro illo tantum casu : casus autem specialis non traditur in exemplum: & ideo

omita ossicio Vigiliae , Jejunium in aliis casibus servandum est in ipso Festo duplici primae classis , nisi adsit dispensatio Apostolica , seu Indultum anticipandi , sine officio Uigiliae.

Explicatis , forsan satis, quae ad officium per-lraortinent & ad Missam Uigiliae , nunc de primis Vesperis sequentis Festi omnium Sanctorum est disserendum . Itaque hae primae Uesperae semper& ubique debent esse integrae , quocunque Festo

praecedente etiam duplici primae classis , etiam magna solemnitate celebrando , licet idcirco illud sit de Patrono princip1liori Loci , vel Titu lΚ Κ. 4 lari .

523쪽

Iali Ecclesiae , aut etiam Dedicatione , ut eIaa, patebit ex Rubricis suo loco inserias citandis . Dicuntur autem omnino , ut praescribitur hodie in Breviario . Quia tamen in eis multae omittendae sunt commemorationes , & aliquae faciendae, us incipiamus ab omissione , non fit commemoratio de Dominica praecedenti , de Festo semi-

duplici , de Die infra octavam, de duplici tam

minori , quam majori , neque denique de Die octava , si alicubi praecedat , ut praecedit Ue netiis in duabus Ecclesiis , Monachorum scilicet Cisterciensium S. Mariae ab Horto , & S. Seba stiani proph Ecclesiam Montalium S. Laurentii , in quibus hodie concurrunt secundae Uesperae de Die Octava utriusque Dedicationis . Fit tamen commemoratio de praecedenti duplici primae vel secundae classis , ut de S. Uvolstango Ratisbonae Patrono , & de S. Quincti no Patrono Augustae Ueromanduorum . Itidem in hisce primis Vesperis si commemoratio de Dominica sequenti seus mul cras occurrente in ipso Festo : nec non de Die octava , si in crastinam diem simultanea incidat occurrentia , prout incidit Regii in Ducatu Mutinens , ubi occurrit die prima Novembris Dies Octava SS. Patronorum Chrysanti &Dariae.

Hoc loco volumus quodam Dubium ponere , quod in Sacra Rituum Congregatione proposuere Praesidens P & Procurator Generalis Congr gationis Monachorum Casinensium : Cum enim illa celeberrima Congregatio die decima tertia Novembris celebret Festum omnium Sanctorum M

nachorum sui ordinis sub ritu duplici secundae classis , die vero praecedenti agat de S. 2Emiliano 'Abbate sub ritu duplici minori , ortum est sequens Dubium in ordine quartum, scilicet

Au an concursu S. AEmssiani Abbaris eam Eeso mnium Sanctorum Monachorum , facienda fit in pri. mis Hesperis ipsor , commemoratio pradicti S. EmLIiani iuxta Rubricas Generales Breviarsi ' an ver. Omittenda , ranquam unius ex ipsis Sanctis Monm

524쪽

ehis λ Et Sacra eadem Rituum Congregatio ad 'quartum Dubium censuit respondendum , Com

memorarionem 2Emiliani non esse omittendam : Et ita declaraυit die 22. Maii I7oo. - Alderanus Cam

din. Cybo Loeo-Sigilli m B. Ivhirami Sacra Rit. Congr. Secret. sic enim , prout supra stat dijacet , habetur inter Officia propria Sanctorum Monastici ordinis , imprest. Patavii anno I7Is. ex Tvographia Ioa Bapt. Cenαatri , & hoc idem confirmavit in Ein len. Iunii i 36. apud P.

Merati rom. 2. par. I. in Indice , sub numer . 329.

Ex hac particulari Resolutione insertur ad generalem regulam etiam juxta Breviarium Romanum servandam , nempis , quod concurrente alicubi Festo alicujus Sancti sub ritu duplici primae vel secundae classis eum Festo omnium Sanctorum ,ni quod celebratur sub ritu duplici primae classis , in primis Vesperis de sequenti erit iacienda commemoratio praecedentis , licet inter omnes Sanctos includatur ec ille , cum hoc nullam patiatur contradictionem : & jam cst in praxi apud omnes Dioecesses hujusmodi concurrentiam habena

tes , ut supra vidimus de S. V volsiganso, di de S. . incti no . In Cathedrali verb Ecclesia vesperae sunt ho- iro die Pontificales , sive haec Solemnitas si Titulus

ejusdem Ecclesiae , sive etiam non , juxta Caeremoniale Episcoporum lib. 2. evit. I. 2. ρ-T. . mihi as . ubi revera sic habetur : si ergo Eliseo pus erit folemniter Missam sequenti die celebraturus , Vespera solemnius peragunrur , quam si non esset ce tetrarurus : ouod pracipue in his Vigiliis obseriari solet, vedelicet , omnium sanctorum , ecto. & hoc loco accipit Festum ut Solemnitateri Universa

lem 1 deinde subdit , is Sancti risularis Eccleasia : dc ideb quocunque mota consideretur haec magna Celebritas , Episcopus peragit primas vecp ras . Psaisi decantari debeot a Chorq , & as ipsismet Canonicis , dc ianeficiatis , alii ue de

pitulo , in tono dc cantu Gregoriano , cum gravitate & decore : ita ut eorum verba ab O .mnibus

525쪽

mnibus intelligantur . Si non tuerit Festum Titulare Cathedralis , ornabitur quidem Eccles decenter : & si sit Titulus , observanda sunt , quae de ornatu Ecclesiae praescribit dictum Cae remoniale I. capitui. I 2. per ror. pagin. 72. &nos ex eo alibi diximus . Dicto in dictis Uespe ris solemnibus Benedicamus Domino , Episcopus dat Benedictionem , dicens , Sit Nomen Domini lenedictum , cte. Indulgentiae tamen in Vesperis 'unquam publicantur.

e m , quae spectant ad

ipsum Fesimn omnium

Sanctorum.

I Uius Solemnitatis institutio facta fuit pri

mo Romae a Bonifacio Quarto , quando obtento Pantheo a Phoca Imperatore Orientali , qui tunc temporis praeerat Romanis, ct. abjectis inde Idolis , Templum more Catholico consecravit , ait Gulielmus Durandus in Ra- isu. Divinori infitior. lib. 7. cap. 34. sub numer. Σ. De dicta vero illius Templi donatione affrmat Platina in Visa ejusd. Pont e. ac etiam Gai truchius in Historia Sancta , pag. mihi et 87. Hoc tamen Festum sic , ut praefertur , a Bonifacio quarto Romae institutum , Gregorius itidem Quartus voluit postmodum solemniter hae die p. ima Novembris ab Universa Ecclesia perpetuo celebrari , ut habetur in hodierna Marurologis Le ctisne : quam universalem extensionem carminibus & oratione soluta laudatam esse a Rabano Monacho Teologoque praestantissimo , refert dictus Platina in Vita elusii. Gregor. Sicque iactumeit,

526쪽

ςst , ut Τemplum illud Pantheon , mirandu'artis excellent illimae opus , affabris revera factum , quod in honorem Cybeliis Deorum Maia

tris , omniumque Deorum insana erexerat Gentilitas , Sancta Ecclesia , Dei Genitrici , Sanctisque Martyribus , quorum est Regina , dedicaverit : Unde Basilica illa appellatur etiam h die S. Maria ad Martyres , vulgo , D Rotonda :De dicta verb Dedicatione agitur in Martyrologio die decima tertia Maii , hisce verbis : Roma Deditario Ecclesia S. Maria ad Mur res , quam Beatus Bonifacius marrus , expurgato Deorum O mnium vereri fano , quod Pantheon vocabatur , in honorem Beata semper Virginis Maria , is omnium Martyrum dedicavit , rempore Phoca Imperatoris.

Unus ergo Summus Pontifex Innocentius Quartus Festum instituit in Urbe , alter vero Gregorius itidem Quartus instituit in orbe . Non est tamen hoc Festum dumtaxat SS. Martyrum , verum etiam S S. Confestarum , ait oc bene Ga-Vantus rom. 2. sessi. 7. cap. 3 3. die I. Novembris .

Sed amplianda est haec Solemnitas , est enim Festum omnium Sanctorum . In Ilitutum autem suit , ut una eademque die omnes celebrarentur , de quibus prς multitudine specialiter festare non valemus . Nec susscit dicere cum Eusebio citato a Ioanne Beleth in Explicari Divinor. officior. cap. I 4. pag. mihi 369. α rergo , quod Sancti quotidie excedunt numerum quinque millium , quia hoc est potius Sanctos scienter enumerare , cum ille solus Sanctorum numerum vere sciat , qui

numerar multitu nem Srellarum, , omnibus eis nomina voeat . Psalm. 246. vers. 4. Ideo attendendum est , qudd vidit Ioannes Apostolus Apocal. . qui post duodecim millia pro qualibet ex duodecim Tribubus , adhuc vidit turbam magnam , quam dinumerare nemo poterat : Unde si tantus cst ' numerus , ut non possit numerari, necelleCrat , ut omnium simul merita sub una celebritate veneraremur . Praeterquam qubd haec Solem itatis institutio facta est, propter negligentiam

527쪽

in Festis , quae celebramus , & omissorum ac

committorum expiationem : Propterea ordo Romanus relatus a Baronio in Notariem au Martiνο- log. Roman. sub hac uis i. Novembris , sic clarε &expres,e habet : In tisis Kalendi Notiem s Roma , per totum Orbem Plebs umυero , sent in Dia Naralis Domini , ad Ecclesiam in honorem omnium San Erorum , ad Musarum sotimma convenire sudeat : ιι Iud arrendentes , at quidquid humana fragilitas per Ignorantiam aut ner entiam in Solemnitatibus ae Vi-eiliis Santrorum minui plene peregerit , in hae obstrvatione oncta soluatur. Hoc Festum omnium Sanctorum. est praeceptivum , cum obligatione audiendi Missam , dc va eandi ab operibus iervilibus : Celebratur autem

sub ritu duplici primae classis in colore albo Quoad officium hodie recitandum , semper dc ubique debet esse de hoc Festo , cui ipsa cedit

Ecclesiae Dedicatio , ut clarδ patet tam ex Rubrica generali Breviarii de Translati Festor. rit. ro sub num. I. quam etiam α clarius ex altera Rubrica ejusdem Breviarii in primo Notando post Tabeli. Oeeurren. ubi expressε nominantur Patronus Loci , Titularis Ecclesiae , & ejusdem Dedicatio , tanquam ossicia transferenda.s occurrant in hoc Festo omnium Salictorum: Unde Lycii in Apulia , quotiescunque in primam diem Novembris incidat Dominica , ibi eo die occurrit Dedicatio illius Cathedralis , cujus ossicium idcireb tratissertur eo anno in Feriam lecundam sequentem . Ex hac occasione non videtur abs re adnotandum , quod Episcopus Ecclesiam consecraturus , sicuti potest in ista actum Consecrat cinis mutare diem , se debet prudenter re consideratἡ talem assignare , qui nunquam .vel rarost impeditus , neque octava : nam cum Dedicatio sit magna Ecclesiae celebritas , si sempertransfertur , aliquid videtur deperdere suae Soclemnitatis , & Dies infra octavam per solam Commemorationem non retplendet , ut per integrum ossicium. Pro1 χοε

528쪽

Pro Offieio hujus Festi, omnia sunt hodie pro-ia χον pria in Breviario, sed si occurrat Dominica , ad

Idatutinum legitur nona Lectio Homiliae in Evangelium illius Dominicae eo anno occurrentis, ut infra dicetur , β. 8. Ad Laudes vero , in quarum tertia Antiphona dicitur . Redemissi nos , Domine , in Sanguine tuo , tam in Choro , si publicis recitentur , quam privatim , si extra Chorum dicantur , caput profunde inclinatur detectum . Unica est oratio , nisi veniat Dominica , quia tunc post orationem Diei fit commemora.

tio illius Dominicae . Q iod si alicubi occurrat Dies octava , fit in his Laudibus commemora-stio de ea , ita tamen , ut quando simul inciditi Dominica , commemoratio de Die Octava debet

praecedere , ea ratione , quia Cummemoratio de

Die octava est de duplici , illa verb de Domi nica est de semiduplici : Sic occurrit Regii in Ducatu Mutinens , ubi hodie est Dies Qctava SS. Patronorum Chrysanti & Dariae : Sic occurrit Toleti in Castelli Nova , ubi est Dies Ο, ctava Dedicationis illius Ecclesiae Primatis : Sic occurrit Segubiae in Castella Ueteri , ubi in hoc Festo ore nium Sanctorum simul habetur Dies octava S. Fructi Consesibris & illius Ci itati patroni : & sic denique agendum est ubicun. que sit smultanea alicujus Diei octavae occurrentia. iSi verb in hanc diem primam Novembris inci . reto dat alicubi Festum semiduplex , erit illud trans- serendum in diem immediath sequentem licet non impeditam , ut satis superque probavimus supra 'in Festo Ascensionis Domini . Caeterom claris patet, quod in Laudibus hujus Festi non fit commemoratio de Die alicubi occurrente infra aliquam octavam : ideoque nihil hodie Barcinone in Catalaunia de Die quarta infra octavam S. Narcis Epit topi Martyris : nihil Ratisbonae in Ba varia de secunda Dio infra octavam S. Uvols. gangi Ep scopi Urbisque Patroni : nihil Venetiis hi Eccleua Regulari Servitarum S. Iacobi in Iu daica

529쪽

dalea de s ptima Die infra Octavam Dedicat lo- nis illius met Ecclesiae . Quia tamen in hoc F sum omnium Sanctorum incidit quandoque D minica , illud restat notandum , quod illa semper sit prima Novembris , in qua Incinit Liber Exechielis Propheta ; ideo Initium istud tanquam hodie impeditum , ponendum erit cras in ossicio de secunda Die infra hanc octavam , nisi & Feria secunda sit alicubi similiter impedita ut Terge- se in Histria , ubi die secunda Novembris occurrit Fellum S. Iussi Martyris , illius Civitatis Patroni ; & ideb ibi praedictum Initium eo anno legitur in Feria tertia , quae est Dies itidem tertia infra octavam omnium: Sanctorum.

d. 1 v.

De iis , quae spectani ad Miffam , Vesperas in

MIsi in hoc Festo omnium Sanctorum est

propria , in qua dicitur Gloria in exceL- , cum uuica oratione : nisi veniat Dominica , de qua infra , 8. Itaque quotie scunque occurrat, in Missa de Festo secunda oratio erit de illa Dominica cum ejus Evangelio in fine . Ubi autem simul incidit Dies octa. va Oratio secunda dicetur de ea , & s occurrat etiam Dominica , ibi commemoratio Dominicae post ponetur Diei octavae , ex ratione superius allata . Ante Missam vero solemnem in occurrentia Dominicae fiet Aspersio Aquae benedictae in omnibus Ecclesiis ubi adest haec laudabilis i

530쪽

bilis consuetudo , excepta tamen Cathedrali , si Episcopus ibi hodie celebret Pontificaliter , ex Caeremoniali Episcoporum alibi a nobis citato . In hac Missa dicitur etiam Credo , sne organi interpositione, quo completo in Choro, Celebrans prosequitur Missam , etiamsi ante illius decantationem ipse prius integrε recitaverit. Praefatio autem in dicta Misa omnium San-li 2Ioectorum est communis, quam olim fuisse propriam hujus Diei , satis ostendit Liber Sacramentorum S. Gregorii Papae , Nam Oper. rcm. 3. pagin. Te-νo I 38. Iegitur ea, quae sequitur, videlicet : V νὴ dignum o iustum es , quum is salutare , uos tibi semper , is ubique gratias agere , Domine sancte , Pater omnipotens , aterne Deus : Ee adementiam ruam suppliciter obsecrare , ut cum exultantibus Sanctis in coetisis regni cubilibus gaudia nostra subjungas : Et quos vir uris imitatione non possumus sequi , debita venerationis contingamus asse M , per Christum Dominum nostrum . Per quem , Majestatem ruam

laudant Angeli , quia vero illis priscis temporibus selebat Episcopus quibusdam conceptis verbis benedicere Populo in qualibet Anni Sole. mnitate , ut patet ex iis , quae fusius diximus rom. r. - in Missa de Nocte Narivis. Dom. ideo Benedictio dari iblita in hac Sanctorum omnium Festivitate , erat sequens , quam ex eodem Sacramentario Gregoriano transcriptam , Lectori nostro Antiquitatis Ecclesiasti cae studioso sub oculos

ponimus , scilicet : Sanctorum suorum meritis vos Dominus Deiar benedisi , is contra adversa omniceorum intercessione muniri . Amen' . Eorum essetanes retia felices , quorum Fesivitatis diem celebraris ovantes . Amen . Ruo eorum imitantes exempla , ad

caesistia postis pervenire promissa . Amen . God ipse prassare dignetur , cuius regnum is imperium sine Mepermanet in saeuia sculorum . Amen . Benedierin Dei Patris , is Filii , Spiritus Sancti sit semper

mobi eum. Eadem autem Praefatio Gregoriana , quae an- 12 intiquitus in hodierna Misa omnium Sanctorum l

SEARCH

MENU NAVIGATION