De S. Clemente papa et martyre ejusque basilica in urbe Roma libri duo. Auctore Philippo Rondinino faventino

발행: 1706년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

aso BasILI A SANcTI CLEMENTIs nisi poenitentia scelara expiaverint, locum habent; ε tamen extra ecclesiae reliquae mutos non collo

catur . Quibus itaque conciliari possunt, Allatio duce, antiqui scriptores, qui narthecem extra ecclesian sitam fuisse tradiderunt. XI. Praeterea in hac ipse ecclesiae part , quam pronia um vocat cardinalis Bona, aliam auctores collocant poenitentium elastem, scilicet audientium , qui divinas scripturas, communisque doctrina explicationem audiebant : ubi e aliis quinque hominum generibus locus erat, ethnicis videlicet, judaeis, haereticis, schismaticis .primi generis cathecumenis. At Morinus hanc pc niuentium stationem, quam eruditi omnes intra ecclesiam communiter locant, in vestibulo tantuniecelesiae ad limen usque portarum constituit quod tamen ita mathematice intelligendum non esse

inquit , ut paullo amplius progredi ad facilius audiendum piaculare ueries in majoribus nanque ecclesiis, praesiertim post Constantini tempora , ,

auditionis statio interioris ecclesiae extremam pam rem portas ejus attingentem complectebatur narthecem enim ipse vocat quicquid ecclesia supererat ad portas usque exteriores, quas etiam continebat unde in illorum videtur venire sententiam , qui duplicem asseruerunt narthecem , interiorem videlicet Se exteriorem in interiori monachorum idiotarum, laicorumque fidelium, di in inferior ejus

Parte

332쪽

L IL CAPυ IX. si parte usque ad exteriorem narthecem cathecum notum, ac poenitentium substratorum oeum ad mittebant; quos tamen post chorum constitisse aceeptior sertur opinio Classis haec poenitentium substratorum jejuniis, precibus, humicubationibus, aliisque laboriosis operibus assiciebatur, in quorum statione, ut notat cardinalis Bona, locum item ob tinebant cathecument secundi, tertii generis, atque energument. Hi poenitentes ab ecclesia recedebant ante offertorium simul cum audientibus, di primi generis eathecumenis ad vocem diaconi

proclamantis Exeant qui non communicant de

eee a , remanentibus tantum ad finem usqu collecti poenitentibus quarta classiis, qui consistentes appellabantur, quorum statio erat a choroversius sanctuarium una cum fidelibus precantibus& psallentibus, sed a Sanctorum participatione arcebantur, donec statuto tempore lapis, divi nar communionis in partem ceteris associar tur. Verum licet in hae hodie basilica omnia non appareant veterum illarum stationum monumenta .,

tamen quia antiquitus non defuerunt, illa idcirco summatim placuit attigisse.

333쪽

A RAE ILXII. 1 Actenus media navi descripta int,

rioris basilica prima parte, ad reliqua ejusdem,

navis dracriptionem accedimus, quae insigni r a sacra vetustatis continet documenta Id prae omnibus valde praestat marmoreum septum forma oblongi etari ad humanam serme staturam erutructum, quod adhuc in hac basilica temporis edacititati ereptum omni ex parte integrum intuemur, quale suo aevo describunt sanctus Athanasius in Apologia de fuga, sanctus Gregotius Turonensis de gloria martyrum capite nonagesimoquarto Primum autem de nomine non leviter dissident scriptores, alii siquidem unum ambonis vocabulum tribuunt, alii vero ambonis vocem diverso sense usi pant. Durandus, Duranius, acrius Clampinus, aliique plures de sacris veterum ritibus disputantes pro ambone marmorei septi partem intelligunt, hoc est peribolum sive pulpitum nominis originem advocem graecam, Paestiti/ltum latine

sonat, referentes. Hos refellunt ex recentioribus Cisassutius te Sarnelius, qui ambonem explicant marmoreum hunc chorum cum omnibus partibus

circumseptum, ita quod pulpitum diaconi, aliud

334쪽

Lrag II. Apu IX. 193 minus subdiaconi de lectorum legite, istius, ouem vocant ambonis membra putent. In hujus opini ni praesidium, praeter canonem decimum concilii Carthaginens quarti Laodicena synodi quintum- decimum eanonem sibi adsciscunt, qui ha e habet:

Non oportet praeter canonicos cantores, qui ambouem ascendunt, ex membrana legunt, aliquos alios eanere in celsa at perperam, meo' idem

judicio, hunc sibi canonem vendicant, quin potius adversaturanti, aliorumque, quibus de ego assen tior, confirmetur opinio. XIII. Marmoreum hoc septum, quod scMum eantorum sive Gorum antiqui dixerunt, omni bus plane partibus in hac basilie absolutum admiramur, cui varia forma plurima utrinque excita

sunt cruces, medio ad dicterna lateras petaIlato hoc monogrammate. In fron,

te majoris ingrestiis summo loco seor sim Langobardie charactere expressa Ieguntur carmina alibi transcripta, sed

longo acinorum spatio pene corrupta zHae jaee eeelsa semens sancti ur, aequor

Ruem diu celaυit,biam ego corde precor. Majorem hunc chor ingressum olim veteres portis speciose nomine appellabant. Quatuor plerunque erant chori ditae, gemina ad navim spectantes

335쪽

19 DE BAsrLICA AN TI CLEMENTIs vocabantu periose, quae templum a narthece divi debant, alia geminae ad fanctuarium aditum prae bentes didebantur fanctae. Harum cura iustodia

subdiaconis incumbebat, quibus prohibent synodi

Laodicena canone vicesiimusprimus, viccssimus- secundus ab illis recedere, nec non in diaconium vel sanctuarium se ingerere. Verum in choro hujus basilicae sancti Clementis, ut etiam notavit Sarnelius capite vicesimo quinto, unica tantum est porta specios a riuxque deinde porta sancta duplicem illum esse arbitror ingressum , qui prope confessi nem hinc inde patet. Intra chorum clerici minores gesimum,m Lanctus Isidorus in libro de genere ossi ciorum capite tertio, atque ex concilio Turonensi secundo canone tertio proditum est his vero duntaxat&non aliis licebat canere, ut praefati Lao liceni canonis auctoritate statuitur. XIV. Ad ejus hinc latera elegantissime e structi marmorei ambones sive pulpita adsurgunt, quorum major ab australi parte duplici ascensu adi tur . Ibi in missa sollemni diaconus euangeliunia versia ad aquilonem secie legebat, ibique proclamabantur Pontificum edicta, jussiones , denuncia bantur anathemate perculsi, recitabantur e diptyeis fidelium quum viventium tum diiunctorum nomina, atque ad populum a diaconis N presbyteris cantoresque locum habebaAugustinus in psalmum cettestantur sanctusam undequinqua habe

336쪽

reum subest serte illi simile, quod esse jubet liber

se eundus Constitutionum pol holicarum capitera quinquagesimoseptimo, de cujus meminit sanctus Athanasius in epistola adsolitariam vitam agentes. Insta versius orientem lapideum adstat candelabrum opere testellato, quemadmodum, pavimentum,claboratum, quod Sarnellus capite vicesimoquarto erectum existimat, ut cereum pro euangelii lectione sustineret alii vero, ut notat Clampinus praelaudato capite secundo, pro cereo duntaxat paschali erectum fuisse arbitrantur. In alio deinde minoriambone ad aquilonem converso, ad quem unico

tantum a censi patet aditus, epistola afubdiacono legebatur versia semper facie ad altare nullo orientis sive occidentis habito discrimine . Ex inferiori demum marmoreo legiti in orientis prospectu, ad quod per eandem hujus ambonis statam astenditur, elerici Iectores prophetias, saera lectiones ad populum recitabant, ubi, clerici cantores gradu aleiive responsertum alleluia canebant Graduale enim inquit Honoriuς Augustodunensii libro primois pite nonagesimosexto de antiquo ritu mi Drumo gradibus dieitiae, quia in passibus canitisr: responsoriam itidem vocatur, qui , choro cauta μιε, ab uno versus respondetti illa viesum eantante, a boro pars ter respondetur. Hic tamen

animadvertit Clampinus egite hoc a orientem

iii,

337쪽

us tantum inesse ecclesiis, in quibus cantor stans in superiori ambonis gradu terga vertit ad orie tem si nanque ad altare conversus una pariter orientem prospideret, in eodem, loco cantor comsisteret ad canendum. Singulari item nota duplicem chori ambonem Clampinus expendit, unde semcti Clamentis basilicam prae aliis existimat antiquiorem illa quippe duplicis ambonis structura ritum exhibet vetustissimum, quo diaconus euangestum lecturus modo ad aquilonem, modo ad austrum convertebatur, sicut testis est Romanus orda his verbis: Ipse mero diaconus sat versus ad meridi m ad quam partem vis olent confluere, aliasatirem ad septentrionem Ritus iste priori ecclesiae

seculo promiscuus erat, prout sese osserebat occaso, postmodum vero certus factus est, ut legentis facies aquilonem tantum respiceret, idque ex quorundam ambonum situ, qui adhuc in nonnullis Urbis basilicis superstites sunt, apparet . Super binos hinc inde marmorei septi muros quinque hodie duntaxat eminent cereostata sive ferrei loculi pro faeibus de cereis accomodati, quos olim plures

fuisse posita ibidem iudicant foramina. Facibus enim, cereis festivas vigiliarum noctes priscos fideles illuminare solitos fuisse tradit Sarnelius Dpite vicesimotertio, quum scilicet divina ossi ei peragerent, spiritualibus adstarent sermonibus;

quos nocturno veterum conventus nocturnas com

338쪽

Li Et II. Aps IX. 29 7 morationes vocat Tertullianus in libro secundo ad uxorem capite quarto, atque de illis testimonium perhibet concilium Matisconense alterum canone primo, necnon sanctus Cyprianus de oratione Do minica circa finem, aliique veterum nonnulli. XU. Inter chorum e sanctuarium linia spatium erat potissimum apud Graecos ipsius chori pavimento aliquot gradibus elevatius foua dictum quousque ad Eucharistiam sumendam accedebant laici, cum eis clerici, qui ob aliquam culpam ad

laicorum communionem fuerant redacti. Finiebatur Elea ad cancellos usque, qui sanctuarium occludebant, de ab uno ad alium oecies a parietem e tendebatur Laici extra cancellos stabant, sacerdotes vero dolevitae intra, ubi sacramentum clericis in lea, te ex selea laicis ministrabant; verum in hae sancti Clementis basilica sole desideratur, quandoquidem proxime post chorum ad sanctuarium alcen ditur utraque ex parte marmoreis cancellis circumseptum, qui lapideis pariter cratibus telix ad instar

perseratis ornati, qua transennae dicebantur, plures nine inde medio allato monogrammate excisis prinserunt cruces eodem serme opere ac circa chori muros spectantur Cancelli , quorum portae rugas vel regulas, aut regias appellabant, teste abillonio in commentario ad ordinem Romanum capite triee fimoprimo, locum orationis designant, ad quos usque extrinsecus populus pertingebat intrinsecus quip-

339쪽

1318 DE BAsILr csAMTI CIIMENTrspe sanctuarium erat solis faeerdotibus, diaconis pervium Sanctuariam pars mi ecclesia sacratis sim, penicissimaque alio nomine secretarium fandi anctoriιm presby/terium, & tribunal a latinis nuncupata, quam interjectis cancellis a resiqua e caelesia divisam fitisse rerum antiquarum scribunt a

XVI. Hujus in medio sita est sub tabernaculo ara araxima, ubi facerdos Lacrum celebrans faciem ad populum conversam habet. Tabernacu tum altari superpositum sernix est lapidea quatuor suffulta columnis eo simili structurae genere, quo pleraque adhuc in Urbe visentur veterum basilica rum altaria. Eidem ciboria nomen promiseu a Graecis atque Latinis tribuitur, ut passim legitur in libro Pontificum Anastasiit, necnon illud propitiatorii voce idem auctor quandoque appellat, timbraculum altaris vocat ordo Romanus Sanctus Germanus Constantinopolitanus episcopus in historia eclesiastiea simile quoddam arvo suo describit eademme prorsus festina, qua in nostra basili ea exstructum est, constans nimirum siuperius ampla testudine, ia quatuor inferius columnis totam aram

ambientibus idemque sanctus episcopus huic cibori vocabulo graecam tribuit etymologiam latine arca, quod effetidere, velut sit area: nis , seu man fessationis Christi Domini Salvatoris Latini veto id nometa a cibo deducunt, hoe est ab Eucharistico

340쪽

Lia E U CAPυ IX. sotistico pane, quo ad perennem vitam enutrimur. Ara pallium pictura ornatum in prospectu basili a expositum Lancti Ignatii Antiochen episcopi mar tyrium in amphitheatra per leones dilaeerandi ab oculos ponit. Insta illud cellula prominet sive sub terraneum sacellum ferre inaurato ostiolo obstru ctum, ubi sanctorum Clementis Papae, Ignatii episicopi corpora requiestunt. Ab hujus utroquia latere eorum fac imagines depicta sunt, sub illa inde sancti Clementis hisce duobus suppositis ea minibus:

Impius insano te mersit in equore Caesa ,

Hispossis aris nuncpia Roma eolis. Et sub altera Lancti Ignati his aliis: Visinum siprobra tulit numerosit theatrum. Hi tibi delatus probra rependis bonos. Cellula hae sive subterraneum iacellum intus vel

rum more eleganti concameratione aedificatum a Graecis martyrium vocatur tanquam martyrum

sepultura destinatum, Maliquando memoriam, sive sedem vel eoncilium martyris aut conditorium, antiqui dixerunt. A nonnullis quoque confessionis nomine insgnitur, ut saepenumero inter alios consuevit Anastasius in vitis Pontificum, a quo itidem

SEARCH

MENU NAVIGATION