De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

IOACHIMI PERIONII

DE ROMANORUM ET GRAECORUM MAGISTRATIBUS LIBER PRIMUS.

V o D veteres omnes & ipsi obscruauerunt, dc nobis reliquerut in prς-ceptis,ut a Platone, Aristotele de Cicerone repetam, principio id de quo agatur, quid sit de quale esse patefaciendum : id mihi in his libris in quibus de magistratibus institui disputare,faciundum putaui. Nam ita facillime quς tradimus i telligentur, si confusione ac perturbatione omni praeceptorum rerumque sublata, ordinem eum quem illi via dc arte persecuti sunt,sieruabimus. Primum igitur quid sit magistratus,quaeque ac quot eius sint genera, summatim generatimque dicemus. In quo de ratione creandorum magistratuum,de ratione simragiovi,quibus verbis Grς-ci ac Latini haec quae ad hunc de magistratibus locu per

tinen explicent,disserendum erit. Deinde singulorum magistratuum nomina Grco &Latina,munera,potestas auctoritasque tradentur. Principio quoniam vcrbii am

biguum nisi explicetur, in multas partes animum solet distrahere, nobis eius verbi de quo agitur vis omnis 3c natura exponenda est. Magistratumenim verbum 8c ad personam dc ad rem accommodatur. Ad personam cum refertur, Magistratus est,qui imperio ac potestate aliqua praeditus est,qua priuatus vacat:vel qui plus potest quam priuatus,in iis quidem rebus quae ad Rempub.pertinent. Cum autem rei nomen est,aliud est nihil, nisi imperium

illud & potestas in Repub. quae priuatum non attingit. Hanc verbi ambiguitatem Graeci no habent, quippe qui

13쪽

I. PER IONII DE RO. ET

haec duo totidem verbis declarent. Nam de ἀρχὴ rei venbum est,&-personae,& si hoc postcrius, nomen est ctiam certi magistratus, qui Athenis, ut idoneo loco dicam, poterat plurimum.Neque vero αρχὴν sollina dicunt Graeci, sed etia αρχραν, quo A ristoteles in libris de Rep.

quos de Graecis conuertimus, frequenter utitur. Vnum autem modo afferam,iae in rc fortasse non dubia, sim l5gior. Scribit erso in lib. I 1 .his sere verbis,loquos de Cretum Repub. camque cum Laced moniorum conferens. ω- -κοφους ἔn χ ροp τ οτορων. o Hi γαρ- ι μ

rum potinatem,quain Ephororum deterius. si perspicuuin esse constitutam . Quod enim malum est in Ephororum magistratu,ut quiuis passim cum adipiscatur, id etiain illis est. Hoc inquam verbum usitatum cst &tritu apud Aristotclem pro auctoritate dc potestate. Pro persona autem adeo rarum est masculino genere, ut semel tantum apud hunc ipsum, apud alium neminem legerim. Disserens de Cartha nensium Repub. eodem lib. II. scribit hoc modo,ua γ,πις αρχει λὶμ δώγΘω -οας μου μας ὰ ς'ων, . Jατα, e. At AH ilam, scilicet, Aem=W οι κ p.Sic cgo, Quod denique iudicia fiunt a magistratibus nec alia ab aliis, quemadmodum apud Lacedaemonios,ad id ciuitatis genus accommodandum cst,quod est

in potestate optimorum .Ego ut quod sentio libere dica, mihi nostri homines Graecos ut plerisque in rebus, sic in his verbis imitati videntur.Vt enim αρπιν magistratum, ita π αρχειον magist tum N praeterea αρ magistros dixerunt.Nam & magister equitum ab illis dicitur. Qii quam veterum sententia magisterij, magistri, ac magistratus quaedam distinctio est, quae qualis sit Varro in libro de Latina lingua exponit his verbis. Magister equitia, quod summa potestas cius in equites accesses, ut est summa in populum Dictatoris sic enim legendum est a quoi quoque magister populi appellatus. Reliqui quod mi

nores

14쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. I. r

nores quam hi, a magistro sic enim legendum est dicti

magistratus,vi ab albo albatus. Varronis quide haec sim . tentia est,ex qua etiam, origo Verbi magistratus quae sit, intelligimus. Magistratum cnim a magistro vult appellatum ess e. Festus autem Pompeius multos alios magistros vocatos ait, ut magistros vicorum, societatum, collegiorum, & Cicero magistros scripturae ac societatis, de quibus alio loco disseremus. Nisi forte non in magi stratuum, sed in curationum numeria hos tales volumus reponere. Aliud cst enim magistratus, aliud curatio, ut

aliud aliud , quae nobis tractanda differentia cst,ut magistratus verbii non solu ab iis quae perspicue dissimile vim habet,sed ab iis etiam quae simile M vicina, separemus. Hoc enim par est intelligi, inter res quae his duobus vcrbis subiectae sint, tantam esse similitudine, ut quonda inter duo G rccis lumina, Demosthenem dico dc Aeschine,magna fuerit de eoru dissimilitudine dissensio. Aeschinis quidem, ex quibus id perspici poterisi ex oratione in Ctesiphontem verba subieci, λhhim A A Adηνιαοι

15쪽

I. PER IONII DE RO. get

Iudices aliam etiam nescio quam defensionem ci contrariam quς modo c5memorata est,eum qui suffragiis creatus ex S C.aliquid gerat,non esse magistratum, sed curatorem & administrum. Magistratus autem eos contendent esse,qui in Thesei aede sortito ut vult legis scriptor creatur, quosque populus suffragiis creare solet in comitiis,cuiusmodi sunt imperatores,praefecti equitum,& qui una cu his praesunt,caetera omnia, curationes quae ex plebiscito sint constitutae. Ego vero his istorum defensionibus legem opponam,quam tulistis, sperantes Vos refutaturos rationes eiusmodi, in qua perspicue legislator uno nomine magistratus complectitur omnes cos qui suffragiis populi creentur,eosque qui haec gererent, praefectos

negotiorum publicorii nominat. Atqui curaror est D mosthenes murorum reficiendorti, quo munere nullum

est nec maius nec amplius, & omnes qui aliquod publicum unus gerunt amplius dies triginta, & qui iudiciis prisunt. Qui autem praepositi sunt aliquibus negotiis, summam habent iudiciorurn potestatem. Quid his lex praescribit de mandat non ministerium, sed imperium & potestatem , cum eoru fides 8c integritas in iudiciis spectata est & coprobata. Atque Aeschinis quidem haec de magistratuum curationumque distinctione sententia est, qua lege vult niti. Demosthenis autem quae sit,nobis non c5stat, quoniam verbunullum fecit indefensione. Aristoteles quidem in libris de rep.accuratissime de magistratibus & curationibus disputans, duces belli, id est imper,

16쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. I. 3

cile explicatu,quid magistratus nomine appellandum sit. Nam cum praelectis multis sit opus ciuili societati, certe non omnes,qui Voce aut sortito creantur,magistratus habedi sint,cuiusmodi sunt primo saccrdotes, quos in aliunum crum quam ciuilium magistratuum debemus reponere, deinde choragi & praecones. Suffragiis ctiam legati

creantur. Curationes autem ciuiles aut omnibus ciuinus

ad aliquod officium praesunt, ut dux belli, exercitui, aut

parti,ut matronarum ornatus arbiter & censor,& puerorum magister ac censor. Aliae sunt domesticae. plerunque enim frumenti mensores creant. Quaedam sunt seruiles,& ad quas si opes suppetant,seruos adhibent. Atoue haec ille, ex quibus non solum qui curatores habendi sint, scd curatoru etiam genera intelligere possumus. Facit enim duo prima genera, unum eorum qui negotia publica gerunt, alterum eorum qua quae ad rem domesticam familiaremque pertinet. Priores generis rursus partes duas ponit, alteram eorum qui omnibus ciuibus imperant, alteram eorum qui parti ciuium . Sed quoniam ex his Aristotelis verbis solum quorundam hominum qui negotia

publica procurant,contincturque curatoris nomine munera intelligimus, non vim omnem & naturam horum

Verborum: eam si potuerimus explicabimus. Quod dum faciemus,illa etia definitio magistratus, quam initio statuimus, quemadmodum intelligenda sit, videbitur. Plorosque enim rogaturos existimo cum magistratum eum constituerimus , qui imperio & potestate praeditus sit, quae non sit in priuato, de magistratum ut rei nomen est, potestatem esse illam quae priuatu non alii 'gat:in qua re potestas illa posita sit & quam late patere videatur. Haec autem in tribus cernitur, ut Aristoteli placet, in dicendassententia,in iure dicendo, & in iubendo ac vorando, sed

17쪽

I. PER IONII DE' RO. .ET

gistratus appellandi sunt quibus de quibusdam rebus dicendae sententiae &iudicandi atque imperandi permiosa est potestas, sed hoc postreinu maxime. Imperare enim vim magistratus magis indicat. Hoc postremum, ut opino addit, ut magistratus a curatoribus secernat. Quan-

qua id quod ait de imperatoribus & ducibus belli, quos

vult esse curatores, magnam affert dubitationem. Leges enim xi I. tabularum quae Athenis Roma perlatae sint,

tantam imperandi & iudicandi potestatem concedunt imperatori, ut ab eo nulla sit prouocatio. Legem ipsam proferam, quam Cicero in tertio de legibus libro posuit. Militiς ab eo qui imperabi prouocatio ne esto: quodque is qui bellum gerat imperassi ius ratumque esto .Praeterea ij qui mulierum cultui praeerant,mulctam dicebant,ut auctor est Iulius Pollux γ vi jρμοι si αρχοὶ αθὶ si κοσμου

liebri praeerant. Ij mulieres quae decorum in cultu negligebant,mulctabant,earumque mulctas in tabulis perscriptas,palam in platano quae est in Ceramico, exhibebant. Nisi forte Aristoteles hoc de Repub quam constituit, intelligi velit, Sed tamen ut ita res habeat obscura,& difficilis haec quaestio est,nec mihi a quoquam facile explicari posse videtur. Quanquam quid opus est hoc loco tandiu philosopharit praesertim cum tande Aristotcles hanc quaestionem in nomine versari dicat,nec ij simus, qui tot tamque doctoruin hominu controuersias dirimere possimus. Aeschines hac de re dissentit a Demosthene, Aristotcles a magistro Platone, qui in v i. de legibus libro imperatores praefectosque belli,magistratus vocat. Iulius

Pollux

18쪽

GRM C. MAGIS T. LIB. I.

Pollux omnes magistratus nominat. Quapropter hac praetermissa quaestione, ad institutum nostrum reuertamur.Quot quidem modis dicatur, mox cum de ratione creandorii magistratuum agetur,discremus.Nunctantum dicam,nostros homines hoc verbii Graecum era pressisse.Veteres enim magistrare dixerunt; ut ait Festus.

Atque etiam in hoc perspici eorum imitatio potest,quod quemadmodum αρχta illi mi μ dicunt,sic ipsi magi

stratum honorem. Aristoteles in II I. lib. de Rop. huius rei testis est, i κ Ouυ αὐγκη in n4ους-Mοα πάντας ς πολι ΠMde αρχως; Mμἁς γαρ λπις Sic ego, An non necesse erit caeteros omnes sine honore esse,qui ciuilibus magistratibus spoliabuturZpraesertim cu honores magistratus Voccinus. Honor pro magistratu apud Ciceronem tritum est: uno loco nunc contenti erimus dum de coniunctis verbis disseramus Hic enim singula verba tantum consideramus,cum de ratione sustragiorum dicetur,coniuncta persequemur.Scribit autem in Pisoniana, Nam tu cum quaestor cs factus, etiam qui te nunquam viderat, tamen illum honorem nomini mandabant tuo .Vocat quaesturam honorem, quod in aliis etiam animaduerti licet. Nam ut illi si lup pro magistratu dicunt,sic nostri potestatem & imperium παρ- quod mea quidem sententia impcrare dicitur. -rmπς etiam praefectus cst Latine, quod in verbis iunctis efficit, ut in his πιλ ῬαρMe. Sed haec omnia reuocanda mihi videntur ad curationem. Cicero in priore in Rullum oratione id indicat, Licinia est lex atque altera Ebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate, sed etiam collesas cius, cognatos,affines excipi sine eis ea potestas curatiove m detur. Paulo supra, Hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit, ut populus Romanus sust agio priuareturξ toties legibus agrariis curatores constituti sunt,triumuiri, quinqueviri,decem viri, quaero a populari Trib. plebis, ecquando nisi per x x x v. tribus

19쪽

I. PER IONII DE RO. ET

creati sint i etenim cum omnes potestates, imperia, curationes ab uniuerso pop. Rom. proficisci conuenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem & commodum. In Verrina quarta,Ecquae res apud ciuitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit,aut potestas,aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxerist Hoc loco procurationem pro curatione dixit.Atque

ex eodem loco intelligi potest, quid inter haec omnia intersit. Neque enim re, sed solii cogitatione distingui videntur. Honos enim magistratus dicitur, quod iis,qui eugerunt honorem, afferat. Potestas,quod habeat aliquam potestatem, cuius priuati sint expertes. Imperium quod eo tr diti imperare aliis quid possint Curatio & curator, quod negotium publicum curet. Sed haec postrema tria eo differre mihi a magistratu videntur,quod magistratus legitimus est & perpetuus,curatio,potestas, & imperium

extra ordinem mandantur, & ad tempus, quales sunt triumviri deducendae coloniae: quanquam dictatura excipitur.Curatores autem commode appellari puto possecos,quos vulgo commissarios vocamus. Eis cnim negotium publicum curandum mandatur.

Nunc quoniam quid esset magistratus, quidque a curatione diiserre docui, sequitur ut quae ac quot sint magistratuum genera, quae fuerint creadorum magistratuit, ac suifragiorum ferendorii ratio apud Romanos & Grς-cos,dicendum csse videatur. Aristotcles quide multa genera facit,alios cnim κληρωτος,id est,qui sorte mandatur, alios α ρετὲς, qui suffragiis creatur. Hoc autem posterius in duas partes apud Romanos tributum fuit . Nam voce interdum creati sunt,interdum tabella dc scripto. Alia est etiam magistratuum diuisio quae a loco ubi mandentur sumitur,alia a genere comitiorum,quς mihi videtur Romanorum propria,qui comitia habebant centuriata, curiata & tributa. Quanquam Aristoteles hac attingit, etsi aliis vobis. Ait enim in quarto de Repub. libro alios magistratus

20쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. I. ue

gistratus ab omnibus ciuibus creari, alios a parte civium. Sequitur alia etiam magistratuum partitio, quae ex tempore quod cis praestitutum est, ducitur. Alij enim annui sunt,ut Romae Consulatus,quaestura, aedilitas, c terique omnes praeter dictaturam de magisterium equitia dc ccnsuram. Alij quinquennio definiuntur, ut censura. Alij semestres sunt,ut aictatura & magisterium equitum . Alij perpetui,ut senatorcs & iudices, ut placet Aristoteli, qui illos in magistratuum numero reponit. Aliis aliud tempus praescriptum est pro forma Reipub.& cius qui dat leges aut ciuium voluntate ac sententia . Quarta est illa diuisio quae ex hominuia cnere nata est.Nam magistratus alij nobilibus & patriciis dantur, ut Romae Consula tus initio Reipub. alii plebeiis, ut tribunatus plebis Romae,& Lacedaemone Ephoratus. Alij alterutris,ut Romae tandem Consulatus, Cretae Cosmatus.Alij permixtis iis dem ut Romae Consulatus interdum. Atque Ut Omnia persequar,alia etiam adhiberi potest diuisio, quae a rebus& negotiis quae quis'; magistratus gerit,ducitur, ut alios

dicamus pecuniam publicam tractare,ut quantores: alios mores regere,censum agere & alia, Vt censores, alios utabem,annonam, ludosque curare, ut aediles, aliosque alia negotia. Omnia mihi magistratuum genera dc quasi fontes plane ac dilucide videor persecutus, ut si a negotiis praescriptis ad eos qui creent, inde ad eos quibus magistratus patensitum ad loca in quibus creentur,inde ad te pus constitutum ascendamus , teneamusque rationem eoru madandorum, nihil ut praetermittere videamur. Et

quanquam alias diuisiones singulae Respub. sibi fingere

possunt,tamc eae quς ex certis rebus sumi pollunt, in has potissimum cadere videntur. Nunc pluribus, & accuratius singulae hae exponendae sunt partitiones. Et quoniam a primo quas ortu magistratus in lucem proferre, atque ad perfectionem & ad absolutionem progre diendo perducere cogitamus, quoniamque hominum genus ante, quam ullus magistratus esset, extitit: pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION