장음표시 사용
31쪽
Athenae autem sedato motu Cylonico,scelestisque ut dixi mutatis,in vetere de Rep. discordia & seditione erant. Quot in partes ager diuisus erat,totidem in ordines,urbs est distincta. Nam de Diacriorum ordo ad populare ciuitatis genus erat propensissimus,& Pediaeorum ad paucorum ius atque ditionem.Tertius autem ordo Paralorum cum temperatam quadam & confusam Reipub.formam sequeretur, impediebat quominus alterutri vincerent. Tum vero quoniam tenuiorum & locupletum dispare inaequalis conditio quasi vires sumpserat dc conualuerat, omnino imbecilla erat ad se tuendam ciuitas, caque ita demum constitui liberarique a motibus posse videbatur, si tyrannis existeret. Erat cnim locupletu usuris oppressa multitudo. Nam aut agriculturae studio dedita sexta partem fructuum quos percipiebat, pcdebat, aut qui aes alic-
num conflabant, in eorum corpora a foeneratoribus saeuiebatur. Xenophontis aetate aliter fuisse descriptum populum Atheniensem, hinc intelligi licet, quod nobilium
tantum S plcbis mctionem facit in Atheniensium Rep.
primum quidem hoc docebo, iure obtigisse Athenis ut tenues & plebs maiores opes habeant, vel meliore sintcsiditionc,quam nobiles ac diuites. Alij etiam alitor ciuitatem diuidunt,ut Hippodamus qui Milesiis leges dedit,
32쪽
etrii et re πολεμουμ υα , ὀπλα , id est, Constituit autem ciuitati decem virorum milia,eamque in partes treis
distribuit, in opifices, in agricolas, in eos qui bellarent& qui arma serrent. Lacedaemon etiam in duos ordines quemadmodum Romae, distributa est a Lycurgo, idque hinc sciti potest, quod Theopompus is qui regiam potestatem ibi tenuit, centesimo sere de tricesimo anno post Lycurgum, Ephoros qui erant de plebe, Regibus qui contra plebe nobilibus faucbant, opposuit, quemadmodii Romae consulibus oppositi sunt tribuni. Cu enim, ut ait Plato in tertio de legibus libro, de Plutarchus in Lycurgo, viderent ij qui Lycurgum consecuti sunt, imo moderatum paucorum imperium , et Ephororum qui de
plebe erant,vim opposierunt. Eorum autem verba proferam tu, cum separatim de magistratibus dissera. Quod eodem modo de Crctum Repub. iudicandum est, cum praesertim Lacedaemoniorum Respub. sumpta sit & tras lata a Cretibus, ut in secundo libro de Rep. Aristoteles docet. Atqueut aliquid de iis Rebuspublicis dicamus,quet hodie praeclare constitutς dicuntur,in Venetorum Rep. quae sola hoc tempore latissimum tenet imperium earuquae confuse sunt,duo sunt hominum genera. ordines.
Alij enim patricij sunt & nobiles,alij plebi j. Plebeiorum
rursus duo sunt genera, alterum corum qui maiora &altiora spectant, alterum corum, qui contenti re familiari, amplius nihil quaerunt. Itaque sapienter utrique generi dicuntur prouidissὸ ij qui Rempub . illam constituerunt. Nam & illis quoniam periculii crat, ne si honoribus priuati essent,in Rempub impctum faceret, aditum ad magistratus certos patere, his iter prςclusum esse volucriit. De his mox cum de ciuibus Reipub.dicendum erit,disseram . Quod si omnes nobis ciuitates vel quae extant, vel quae fuerunt, nobis proponere velimus, eas aut fuisse in hos duos ordines distinctas, aut ad eos reuocandas fuisse reperiemus. Summa est enim haec ciuitatis diuisio, alios esse nobiles de locupletes, alios plebeios ac tenura cum .
33쪽
praesertim haec duo hominum genera varia rerumpublicarii genera secerint. Quid enim aliud significat,nisi eam Reipub. formam in qua populus summam rerum ita tenet,ut suae utilitati seruia patricios seu nobiles cotemnat & pro nihilo putet.Aut quid ο λιγαρχια est, nisi forma ciuitatis in qua pauci potentes nobiles tuentur,plebem deserunt Quid vero αρι κραῖ , nisi id genus ciuitatis in quo pauci optimates Vtrumque genus pari aequitate retinenti Similis etiam reliquorum trium generum ratio est.Nam & regia potestas in summorum atque infimorum iure conseruando cernitur,& tyrannis in
tyranni potius iure tuedo,& genus ciuitatis, quod Resp. clicitur,m eo positum est, ut multitudo ipsa quae praeest, non tam suς quam nobiliu utilitati consulat Atque apud Romanos quidem horum alteri patres,patres conscripti,
α patrici j,ut docui,appcllabantur; lteri plebs, & plebeij. Apud Athenienses autem illi primum deinde
Itaque Suidas resistit , inquit,ssi xi . id est,ς τά sunt nobiles. semere lace aute cos fuisse Athenis qui Romae patres dicerentur, Dionysij Halicarnasset sententia
paulo supra docui. aute eosdem Xcnophon vocat in Atheniensium Repub. Aristoteles vero γοωe ους. Vtriusque verba paulo ante protuli, &Aristotelis mox alia proferam. Et quanquam patrum & patrici Crum nomen tritum est apud Latinos,tamen pro eo dicunt interdum aliud, quod idem essicit. Nobiles enim eos Cicero nonnunquam nominat, alias principes. In tertio libro de legibus. Ego autem nobilium vita victuque mutato, mores mutari ciuitatum puto. Eodcm paulo supra eadem fere pagina,Quamobrem aut exigendi rcges non fuerunt, aut plebi re, non verbo danda libertas: quae tamen sic data cst, ut multis praeclarisistrius addiceretur, ut auctoritati principum cederet. Principes hoc loco senatores, dc patres intelligit,qubd Senatus esset auctoritas, dc plcbis potestas. Optimates eodem libro eos voca propterea quod. in
34쪽
in Senatu Romae id ciuitatis genus intelligebatur, quod
optimorum & optimatum consiliis administratur,quam Grςci appellant. Erat enim Respub.Romana ex omnibus generibus confusa & temperata. Verba eius haec sunt,quibus de tribunatu plebis dissicrit Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata, grauitas optimatum cecidit, conualuitque ius multitudinis. Titus etiam ILuius saepe pro patriciis dicit nobilitate, in sexto libro entremo , Et nec in his quidem finis certaminum fuit, quia patritis se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res,terribilesque alias minas ciuilium certaminum vcnit: cum tamen per Dictatorcin conditionibus sedatae
discordiς sunt, concessumque ab nobilitate plebi de Co-sule plebeio,a plebe nobilitati de prςtore uno, qui ius in
urbe diceret,cx patribus creando.Alterum autem ordine alias plebem dici, alias multitudinem ex locis Ciceronis, quos paulo ante attuli, intelligere possumus. Cicero imterdum cum ordinem populum appellat,cum fere populi nomen ciues omnes contineat. In codem libro tertio
de legibus, Nimia potestas est tribuni plebis, quis negat sed vis populi multo vehementior,multoque saeuior,quq ducem quod habe interdum lenior est, quam si nullum haberet.Dux cnim suo pericuIo progredi cogitat, populi
impetus periculi rationem sui non habet In noc Graecos copia vincimus. cnim tantum dicunt,nos & populum & plebem . Nam et ηθος multitudo est. Haec autem harum rerum vocabula usitata sunt apud Gr os eos qui
de Repub.disputarunt,cuiusmodi sunt Plato,Aristoteles, Xenophon, Plutarchus,quo tu omnium testimonia mihi ne sim longior proferenda non censeo. Aristotelis autem verba ita subiiciam, si hoc unum dixero, & nobilium, de plebis multa esse genera, ex quibus multa etiam genera rerumpublicarum quae a populo,& quae a paucis rcgatur, extitcrunt. Aristotelis hac de re potissimum afferam sententiam, quoniam est haec diligentissime persecutus. In quarto enim de Repub.libro scr*it his sere verbis . ora δ'
35쪽
nus in multa alia diuisum est. Nam alij in mari bellu serunt, alij pecuniam faciunt, alij portitores sunt, alis piscatores.Paulo infra, Praeterea sequuntur operarij, de ij qui tam paruas Opes nacti sunt, ut non possint esse in ocio. post rcinum genus est eorum, qui ex utroque parcte ciuelibero no sunt nati, de si quod tale aliud multitudinis genus est. Patritiorum autem genera faciut opes, nobilitas,
virtus, disciplina,& quae horum dictitur dissimilitudines. Ex quibus intelligi potest quod dixi, βιών plebem esse
N populum,πλουθος autem multitudinem, ut a nobilibus distinguatur multitudo . rνω es osς autem no in angustum locum concludit, quippe qui ctiam diuites μωρ Ἀουο facia quos in extremo secundo loques de Solonis Repub. scparat atque seiungit, γνω-αους autem verbum c verbo exprimentes,notos dicere possimus, id est, homines claros,quo ru nomen in omnium ore versatur. Quod si qua de causa versetur,quaeramus, hac aiserre possiimus quam
Aristoteles affert, vel quia diuites sunt, vel quia nobiles, vel quia boni viri,vel quia bene instituti. Quoniam quot
36쪽
in ordines multorum populorum ciuitates distinctae ecsent, demonstraui, nunc qui magistratus adipiscerciatur aut non adipiscerentur dicendum est. Et quia prima ciuitatis cuiusque diuisio ad nobiles & plebem, ut dixi pertinet non est id quidem dubium,quin ubique p'triciis aut nobilibus patuerint honores. An autem plebi, quaestio est. Romae quidem plebs, primum magistratum nullum adipiscebatur, deinde secessione sua in Sacrum montem
quartodecimo anno post exactos Costules tribunatu plebis obtinuit, tum aedilitatem, postremo ad omnes honores patricios as edit. Athenis etiam plebi ad honores iter praeclusum erat Solonis lege quam supra ex Aristotele S Plutarcho protuli,qua mapistratus ex censu descripsit, ut solis nobilibus locupletibusque paterct, mercenariis au tem,quos di e voca cos adipiscendi ius non esset. Nisi forte locupletum nomine etiam de plebe homines qui opes nacti sin t industria sua, intelligit.Xenophontis quidem aetate plebs adibat omnes honores, quod ille ex coeuenisse ait, quod de plebe erant remiges, gubernatorcs, fabii nauales, unde plebs maiorem, ciuitati vim & neces sitatem quam nobiles Sc locupletes asterrct. in Athenie sium enim Rep. scribit his vcrbis, i mihi ἔν ταῖα σας
id est, Quando igitur haec ita habent, aequuesse hic videtur, aditum patere omnibus ad magistratus, dc eos qui sortito S cos qui suffragiis creatur. Quoniam autem illic plus plebe polle quam nobiles dixit, eo etiam factum esse post commemorat,vi quos periculosos vidc-ret,aut minime fructuosos,nollet adipisci, fructuosos mo
37쪽
uia Onaeli, τρωπις ο δ ορ αρχυ , est, Deinde qui magistratus partim fructuosi sunt, partim non sunt,&salutem toti plebi afferunt, vel periculu, eorum nullum vult adipisci, nec sibi patere putat oportere honores militares aut equitum praffecturas. Scit enim plebs maiorem utilitatem se perceptura, si ipsa eos magistratus minime gerat, eosque concedat potentissimis. Qui autem fructuosi sunt, valentque ad rei familiaris ratione & am plificationem , eos demum populus Vult gerere . Atque etiam Lacedaemone plebs primum ratione honorii priuata fuit, deinde Ephoratum sola adepta est. C teri erat patriiij. Hunc autem morem Veneti adhuc sicruauerunt, ut alios magistratus patriiij adipiscantur, alios populus, nec illi populo,nec hi patritiis ulla ratione pateant. Nam& scriptura qui magistratus est amplissimus, & societatu aut potius sodalitatum praefecturς aliique nonnulli soli
plebi patent. Sed quoniam plebis vel populi multa sunt
genera, quemadmodum supra dixi, an omnes de plebe homines ad Rempub. accedere possint, quaestio est. Ac mihi quidem haec omnis quaestio explicari posse non videtur ignorata ciuis definitione. Ciuis enim i demu est, cui concessa est sententiae dicendae, vel iuris dicundi potestas. His enim verbis ab Aristotele statuitur in tertio libro de Repub. ἀρ-ῖν εs p ο πιλι ης, . Ta mp Φανεροp. ἐIουοία ναν ιν αρχῆ. βουλ κκe a , mraesae ἔδελεmri, avra τρώπρ τῆς ποMως, id est, Atque ex his quidequis sit ciuis perspici potest. Cui enim patet aditus ad magistratum dicendae sententiae vel iuris dicundi potestate praeditum,eum demum ciuem esse ciuitatis dicimus. Nuc ad hac quasi regula omnes de plebe homines an in ciuiunumero habendi sint, dirigere debemus. Quod cum fecerimus,facile quibus pareant aut non pateant magistratus,intelligemus.Nam & quos cilics esse aut suisse apud nonnullos populos ostendemus, eis etiam ad honores viam facilem fuisse docebimus: de quos ciuium numero cludemus,eis etiam aditum ad magistratus n5 patuisse
38쪽
dem onstrabimus. Ac illud quidem intelligendum est, cupaulo supra honores patuisse apud omnes semper patritiis dixi,in eo excipiendos esse cos,qui id aetatis nondum sint , quam patriae leges legitimam iis gerendis esse vo- . luerunt,de qua non ita multo post disseram.De plebe autem plebisque partibus,hoc generale sit praeceptum, omnes de plebe homines fere cum ciuitates conduntur fundanturque Respub. aut euersς restituuntur,in ciuium numerum ascribi solere propter ciuium penuriam. Nam,ut
domesticis, id est, Latinorum exemplis utar, prima urbis origine,& aliquot post annis,peregrini & omnes qu i R omam habitandi gratia commigrabant,&ciues crant &lissimos magistratus adipiscebantur. Testes sunt Sabini, iique omnes qui aperto asylo libertate proposita eo confugerunt, testis Numa Pompilius qui Curibus Sabinorum urbe accitus est ad regnum, testis Priscus Tarquinius , qui Tarquiniis Corinthiorum oppido cum Roma
se recepisset, paulo post aduentum suum regnum occu- .pauit,tcstis denique Appius Claudius,qui, ut ait libro secundo Liuius, cum Algido magna clictium manu comitatus Romam transfugisset, inter patrcs lectus cst.Quamquam hoc postremum Appio honoris & virtutis ergo tributum est potius,& ut vires hostium debilitaretur,qua quod penuria hominum esset in urbe. Quod etiam saepe factum est.Ex quo intelligi potest, multos ciues habitos csse prima origine ciuitatum, qui cis frequentatis sint repudiati . Qui autem fuerunt, deinceps dicendum cst. In primis i) mihi videntur qui a Graecis βω Si,id est,qui in sordidis artibus versantur. Itaque Thebis lege fuisse scri- . bit Aristoteles iii . de Rep. lib. ne quis magistratum caperet, qui decennium a sordidis artibus non abstinuisset. Verba cius subicci, et Q κζαις δἰ νομος tua μὴ
39쪽
ne quibus esse ciuitas nullo modo potest , in quibus ea numerat quae ad vitain degenda pertinent, alias quod in
iis artibus versatur,quq corpus inquinant. αγρων autem
id quod emendo, vendendo, mercando, cauponando vi tam luctur. Lutetiς autem Parisiorum,in qua urbe hos libros scripsimus, priuantur iJ quidem a ratione magistratuum qui in sordidis artibus versantur, sed tamen nulla lex iubet,aliquem eorum certum tempus ab illis abstine re, si ad honores ascedere vclit. Nam ut primum per opes suas quisque abstinere potest,ei ad quatuor viratum Sca binatum lingua nostra vocant qui secundum prςfectura mercatorum amplissimus est magistratus, facillimus cursus patet, prςsertim cum hoc anno quida qui pellio paulo ante fuerat.ad cum honorem multis contradicentibus
tamen obrepserit. Neque vero omnibus aut iis qui in ii bcralibus artibus versantur, aut iis qui in sordidis aliqua do versati sunt, ad prςfccturam cursus patet,sed iis demuqui in urbe vel in suburbanis nati sunt. Atque hic eos homines qui a magistratibus arcetur, a caeteris Parisj distin gunt corio quo se ipsi pr cingunt tum cum aliquid operis agunt,ne quam vestes maculam suscipiant aut contra
hanc Hinc enim facile perspici potest, eas artes quas tractent,in sordidarum numero esse ducendas. Curationes autem,quae in tanta dc tam copiosa urbe, quata nulla est, ut fere intor omnes constat, sunt pene infinit , omnibus patent, sed venales fere sunt omnes. In numero corum qui de plebe nec ciues sunt nec honores capiunt ij secundo loco ducendi sunt, qui Ionia Gr cis, a nobis mercenarij & operarij vocantur. Quanquam & hos & superiores nihil vetat in nonnullis ciuitatibus ciuium appellatione contineri. Na in aliquo Reip. genere nonnulli ciues sunt, quos aliud genus nunquam probabit. ln co enim ciuitatis statu, in quo populus prς- est,fere fit ut cuiuis magistratus pateat. Quod Xenoph5tas aetate Athenis contigit, quemadmodu verba eius quς
paulo supra protuli,indicant. At in optimati ciuitatis ge-
40쪽
nere neutri eorum ciues habentur Ibi cnim virtuti &pro dignitate honores tribuuntur, cuius in illis nulla parti euata inest In ea autem forma Reipub.quae a paucis admini stratur, operarij ciues csse non pollunt, is qui in sordidis
artibus versantur,pollunt. Nam illic ex magno censii magistratus describuntur,&hi summas opes nacisci possunt, illi non possunt. Haec fere sunt apud Aristotelem posita in tertio de Repub.libro . Alia etiam hominum de plebe
genera sunt, quae omnium consensu in ciuium numero non reponuntur, cuiusmodi sunt serui, liberti, pere
grini, incolae De peregrinis inter omnes costat.Qu ritur enim ciuisic sit aliquis an peregrinus. Incola etiam Ro-mς non crat civis. Quod in primo libro de officiis Cicero indicat his verbis. Peregrini autem dc incolς officium sit, nihil pr ter suum negotiu agere, minimeque in Aiena Repub curiosum cssc. Nam cum cos dicat in aliena Repub. esse, profecto eis adimit Reip .gercndae potestate. Quos vocat percFrinos, Graecc dicuntur Ιενοι quos inco
las, α πικρι. nam emi κοι coloni dicuntur. Athenis
ciues non fuisse hinc intelligi licet, quod Clisthenes exactis tyrannis in tribu hm numerum eos ascripserit, que- admodum Aristotelmitin tertio libro de Repub. Lute tiae autem Parisioru peregrini & mcolς, id est, qui eo habitandi gratia migrant, non sunt illi quidem ciues, sed
tamen liberi eorum sunt,dum in sordidis artibus no versentur: quod ius in veteribus rebus publicis non valuit. Scrui autem & liberti, qui Grς dicuntur αα si δεροι non sunt ciuis, propterea quod qui ciuis est idem liberest aptimo ortu, quod neutris conuenit. Nam libertus etsi liber est,tamen servus fuit. Hoc autem ius in iis
libertis intelligendum est , qui priuatim, non publice libertate donabantur. Nam ij qui publice libertate donabantur quod bene meriti essent de Repub. ij ciues habebantur, duntaxat apud Romanos. Quinctiam apud eos libertate publice donari,idem quod ciuitate donari valebat. Cicero in Corneliana,quq sola extat,Seruos denique