De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

I. PER IONII DE RO. ET

mis populis indixisset, virgines Sabinae ad diem conueniunt, Eas nec opinateis in medio ludicro Romani, qui constituti erat,rapiunt .Hinc natum est bellum inter Romanos dc illos populos quarti virgines repetitas Romani . reddere noluillent.lam acies instructae crant,iam lignum pugnae datum erat, cum Sabinae aliorumque populorum mulieres,quae raptς eran habitu luctus,palsis crinibus in medias acies prorumpunt cum infantibus. Ita victis an mis, pax facta est. Itaque Ovidius addit, Inde diem primasque meas celebrare Calendas Oebaliae matres non leue munus habent Aut quia committi strictis mucronibus ausae

Finierant lacrymis Martia bella suis. Vel quod erat de me Deliciter ilia mater,

Rite colunt matres sacra dic inque meum.

Eodem libro de Iunonis Lucinae festo disterit,& cur Sali ancilia eo die ferrent & Mamurium canerent, quae sciens praetereo, ne sim longior. De ancilibus multa scripta sunt a Liuio,plura a Dionysiio. Pridie Nonas Marti) Vestς cratferiae,quemadmodum Ouidius declarat his versibus, Se tus ubi e terra clivosum scandet Olympum Phoebus,& alatis aethera carpet equis: Quisquis ades,castaeque colis penetralia Vestae, Gratare,Iliacis thuraque pone focis. De sacris Vestae idoneo loco dicemus, cum de sacerdotibus erit disseredum. Nunc satis est intelligi haec sacra fieri Diis Troiae, quos Aeneas in Italiam aduexisse dicitur. Nonis Martiis Veiovis crat festum. Hoc fasti quos repe tos dixi inter Capitolinas ruitias, no indicat, sed Iunonis. Veiovis aute lesedum esse Ouidius indicat his versibus Una nota est Martis Nonis, sacrata quod illis

. . Templa putant lucos Veiovis ante duos. Cur autem ita lupitcr vocaretur, paulo infra docet. Nunc vocor ad nomen,Vegrandia farra coloni Quae male creverunt, vescaque parua vocant.

Vis ea si verbi cst,cur non ego Vciouis aedem, Aedem

102쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III.

Aedem non magni suspicor esse Iouis3 Pridie Idus Martias erant altera Equitia. Ouidius. Sex ubi sustulerit, totidenaque cinerierit orbes Purpureum rapido qui vehit axe diem: Altera gramineo spectabis Equiria campo, Quem Tiberis curuis in latus urget aquis. Idibus autem eiusdem messis festum erat Perennae Aniat, in Fastis, quos saepe nominaui, Pro annae vitiose legitur, pro Perennae. Ouidius, Idibus est Annae festum geniale Perennae, Non procul a ripis aduena Thybre tuis. Plebs veni ac virides passim disiecta per herbas

Potat,& accumbit cum pare quisque sua. 5 tera carmina quibus ritum eius festi cxplicat.Quae autem fuerit haec Anna, variae fuerunt opiniones. Ala) cnim Lunam,quod mensibus annum cxpleat,esse putaueriit. Alij Themin,nonnulli bovem Inachi, quidam nympham Io uis nutricem, alis pauperem stzminam,quae plebi,cum in sacrum montem secessisset, ciniae iam panis ad victu non

suppeteret, panem suppeditallo dicitur. Sed constantior fama est esse Anna, quae Didonis soror metu ex fenestra se in mare deiecerit, incolumisque in Italiam pcruenerit. xvi .Cal Apri sestsi Bacchi,quod vocat Varro Liberalia. Liberalia, inquit, dicta, quod per totum oppidum eo die

sedent sacerdotes Liberi, & anus edera coronatae cum libis & foculo pro emptore sacrificantes. Ouidiu tertio li bro de fastis. . Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.

XI II i. autςm Cal. ciusdem mensis erant Mineruae,quae

quinq; diebus fiebat Quinquatria, ut etia Ouidio placet. Vna dies media est,& fiunt sacra Minerue, Nomina quae a iunctis quinque diebus habent.

Sanguine prima vaca t, nec fas concurrere ferro,

103쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Nono aute Cal.fiebat festu Forti Dec. Ouidius eode lib.

Summa dies c quinque tuba lustrare canora Admonet,& Forti sacrificare Deae. Postridie eius diei erat Iani sacrificium, Concordiae,salutis, dc Pacis. Ouidius hoc docet sed obscure: itaque quod numerat,a Quinquatriis incipiendum est, Trcs ubi luciferos veniens praemiserit Eos Tcmpora nocturnis aequa diurna seret. Inde quater pastor faturos ubi clauserit haedos, Canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus,araque Pacis crit. Pridie Calendas Lunae crant feriae in Aventino. Ouidius eodem libro, Luna regit menses, huius quoque tempora mensis Finit Auentino Luna colenda iugo.

Sequitur hunc Aprilis,cuius Calendis Veneri & Fortunt virili sacra fiebant. Hoc docet multis carmini b. Ouidimin quarto Fastorum libro . Eius de Fortunae virilis sacro

haec sunt carmina, Discite nunc quare Fortunae thura virili Detis,eo gelida qui locus humet aqua. Accipit ille locus posito velamine cunctas, Et vitium nudi corporis omne videt. Vt tegat hoc,celetque viros Fortuna virilis Praestat,& hoc paruo thure rogata facit.

Inde sequitur festum Cybelis Nonis Aprilibus Ouidius

ibidem, in aTer sine perpetuo caelum versetur in aXe, Ter iungat Titan,tcrque resoluat equos: Protinus inflexo Berecynthia tibia cornu Flabit,& Idaeae festa parentis erunt. Ibunt semimares,& inania tympana tundent, iuraque tinnitus aere repulsa dabunt. Ipsa sedens molli comitum ceruice feretur Vrbis per medias exululata vias.

Scena sonat,ludique vocant,spectate Quirites.

104쪽

st fora Marte suo litigiosa vacent. Postridie,id est vi ii. Idus festum erat Fortunae publica in colle Quirinali. Ouidius, Postera cum caelo motis Pallantias astris Fulserit,& niueos luna leuarit equos. Qui dicit quondam facrata colle Quirini Hac Fortuna die publica, verus erit. V I. Idus Ludi fiebant ob honorem Caesaris, atque is stati erat. Cum autem supra dixi, nullos me legisse ludos fuis se praeter Apollinares, hoc ad supcriora tempora retuli Postridie Cereri sacrum fiebat,&ludi.Versius Ouidianos

deinceps paucos proseram, ut vitem satietatem. Idibus autem festum erat Iouis Victoris atque Libertatis. Ouidius,

Occupat Aprileis Idus cognomine victor Iuppiter,hac illi sunt data templa die. Hac quoque ni fallor, populo digni sistina nostro Atria libertas ccoepit haberC sua. XVJ I. Calen.Maias crane Fordicidi a sordis bobus, ut Varroni placet. Est enim,ut ait,bos sorda,quae fert in vo-tre. Fordicidia autem dicta sunt,quod ea die publiςe immoliabatur boves pregnantes in curiis. A fordis ergo caedendis Fordicidia dicta sunt. I. . . iFuisse autem Forocidia eo dieque diximus,id est, vi I. Cal. Maias,ouidius declarat his versibus, Tertia post Vcneris cum lux surrexerit Idus, Pontifices forda sacra litate boue. X IIII. Calendaerat cursus equorum in circo, & vulpiu combustio. Palilia,id est,deae Palis sestum x t i . Calend. Vinalia Iouis x. lendas. iii l. Cal. Rubigalia a dea Rubigine quae segetibus nocere dicitur.Pridie Caled. Maias festum Florc & Vesti De his omnibus Varro S Ouidius

differunt. Atque ut paucis multa complecta Maio mcise haec festa sunt,v Non. Florae,&ludi ei fiunt vi i. Idus Lemuria nocturna. i iii. Idus Martis Vltoris. Idibus, Mercurij. Xa ii .Calend. Iunias I m.Agonalia, I .Vulcanalia.

105쪽

vi. Fortunae publicae. Horii omnium qui originem & ri- . tu scire volet, euoluat v. Fastorii librum. Iunius est dein ceps , in quo haec festa celebrantur, Bolonae pridie Non. Nonis ipsis Fidei. v ii .Idus Mentis, S Tybridi ludi fiunt v 1 . Idus Vestae festum. Irii. Idus Matronalia Conco diae Fortunaeque festu. Idibus Iouis , & Quinquatria Mineruae.xi I i .calend. Quintileis fessi summi Iouis . vi ii. Fortis fortunς.Superiorum quidem mensium quae de fastis tradidimus, certa de explorata sunt: quae autem in reliquis fuerint, tradere non possum. Nam nec alteri sex Ouidi j de Fastis libri extant, nec in libris qui extant aliorum, id notare de cognoscere possumus. Pauca tame ρος diu multum quaerendo inuenimus, non erit alienum exponere. Varro quidem in libris de lingua Latina, praeter multa sestorum nomina,quae adhuc edidi,alia etiam quς-dam exprimit.In quo mensium ordine eum seruastbhinc sciri potest quod ab Agonalibus quae sunt v. Idus Ianuarij ducto exordio, ad Saturnalia quae cxtremo fere Decebri mense sunt, pervenit. Sed hoc seri, praetermisit, quo Thoc tempore studiosissime quaerimus. Neque enim Cami csta quaerimus, quan 'eos dies qui eis sacri ει constituti fuerunt. Extremum festum Fortis Fortunae Iunio mensecsic diximus. Huius auctorem Varro Seruium Tullum a facit his verbis 'Dies portis Futunae appellatus ab Seruio iTullo rcge,quod is fanum Fortis Fortunae secundu TH betam extra urbem Romam dedicauit. Quae ergo festa deinceps commemorat, ad Quintilem, id est, Iulium pertinet nisi sonu pol Mifugia. Attribuit enim ea Iunio. Iu- nio,inquit , mense dies Populi fugia videtur nominatus, quod eo die repentino tumultu fugerit populus. Diei huius nec in Fastis Ouidianis, nec in iis,quos inuentos esse dixi interminas Capitolio,vlla fit mentio. Atque hic dies quotus Iuni j fuerit istiorO.Nonae autem Caprotinc quae apud cum sequuntur, cuius niensis 'fuerint, ipse non cX- primit. Macrobius autem in primo Saturnaliorum libro

explicat, Nonis ii quia; Iuliis dicita festum esse ancillarii,

106쪽

GRAE C. MAGISTO LIB. III

tam vulgo notum est,ut nec origo,nec causa celebritatis

ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo liberae pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprisco,in memoriam benignae virtutis, quae ancillarum animis pro conseruatione publicae dignat. uis apparuit. Nam post urbem captam,cum sedatus Viset Gallicus motus, res vero publica esset ad tenue deducta, finitimi opportu nitatem inuadu-di Rom. nominis aucupati,pr fecerunt sibi Post humium Liuium Fidenatium Dictatorem. Qui mandatis ad Scnatum missis postulauit, ut si vellent reliquas suae ciuitatis manere,matresfamiliae sibi & virgines dederetur. Cumq; Patres cssent in ancipiti deliberatione 1iis pensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est, secum caeteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram, habituque matrumfamilias de virginum sumpto, hostibuscuprosequuntium lacrymis ad fidem doloris ingestae sunt. Quae cum a L iuio in castris distributae fuissent, viros plu- Iimo vino prouocauerunt, diem festum apud se elles-mulantes: quibus soporatis, cx arbore caprifico, quae ca-

stris erat proxima,signum Romanis dederunt. Qui cum

repentina incursione superassent,incinor beneficia Senatus omnes ancillas manumitti iussit,dotemque eis ex publico fecit, Z ornatum quo tunc crant usae, gestare concessit,diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupauit ab illa caprifico,ex qua victoriae signu ceperunt, sacrificiumque statuit annua solennitare celebrandum, cui lac, quod cx caprisco manat,propter memoriam facti praecedentis adhibctur. Haec Macrobius. Hoc eodem mense erant , pollinares ludi ante diem iii . Non . ut supra docui, &Neptunalia quantum ex stagmento quodam fastorum coniicere potui, sed non crat notatus dies. Itaque de his Varro deinceps disserit, qui locus est,ut plorique alij, corruptus . Furinalia apud cum sequuntur. Erant autem Vt ait Festus,sacra Furniae, quam deam dicebant. Portunnalia a Portunno.Qui ut ait Festus. Palemon dictus est. A non potui,

que haec facta quibus diebus fierent inuenire

107쪽

I. pERIONII DERO ET

nec Quintili me se anne Sextili. Vinalia autem rustica dicuntur inquit Varro,ante diem x t i. Calendas Septembris, quod tum Veneri dedicata aedes & horti eius tutelae assignantur,ac tum sunt seriati olitores. Consualia dicta a Conso, quod tum seriae publicae ei Deo, & in circo ad aram eius ab sacerdotibus hiant ludi illi, quibus virgines Sabimi raptae.De his iam diximus,& quo die fierent. Gro hoc loco corum mentione facit. Sequutur apud Va

ronem V ulcanalia,a Vulcano,quod ei tum seriae,& quod eo die populus pro se in ignem animalia mittit. Sextili mense, id est, Augusto haec sacra facta esse in quo da fragmento Fastorum inueni. Opeconsilia, ut idem actor est, dies ab dea Opeconsiua, cuius in regia sacrarium, quod deo actum cst, ut eo praeter virgines Vestales & sacerdotem publicu introeat nemo . Vortumnalia a Vortumno cuius, ut idem ait, feriar Octobri mense fiebant. Me litrinalia dies dictus a medendo,quod,ut ait Flaccus, flamcn Martialis dicebat hoc die solitum vinum nouum &vetus libari S degustari medicamenti causa. Fontanalia a son- te,quod eo die feriς eius.Tum dc in fontes coronas iaciebant,& puteos coronabant. Armilustrium apud eumre uitur Erat autem festum, vi ctiam ait Festus, in quo resiuinas armati faciebant, ac dum iactificabant, tubis canebant. Atque haec quidem sacra incertu est quo & mcn- se & die fierent. Saturnalia autem Opalia & Angeron alia de Laurentalia quae fere sacra restant apud Varrone, quo

mense ac die celebrarentur apud Macrobium reperi. Ei bant autem X I iii . Calend. Ianuarias, & septem diebus finiebantur. Quanquam de hoc controuersia cit. Nam Atertio die Opalia fuisse Varro scribit, te sexto Laurentalia. Sed ut variae multorum de his sententia: intelligatur, Macrobi j verba libet attexere.Apud maior inquit, nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat ad X III I. Calendas lanuarias. Sed postquam C. Caesir huic mensiduos addidit dies, sexto decimo coepta cel; brari. Ea re factum est, ut cum vulgus ignoraret certum Saturnalioru

108쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III. s

diem,nonnullique a C. Caesare incerto die, & alij vetere more celebrarent, plures di cs Saturnalia numerarentur. Licet & apud veteres opinio fuerit septe diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est, quae idoneis firmatur auctoribus. Nonius enim probatissimus Attellanam inscriptor ait, Olim expectata veniunt septem Saturnalia. Mummius quoque, qui post Nonium & Pomponium diu iacentem artem Attellania suscitauit, Nostri,inquit, maiores velut bene multa instituere, hoc optime a frigore fecere somno dies septem Saturnalia, Sed Mallius ait, eos,qui se,ut supra diximus,Saturni nomine defenderat, per triduum festos instituisse dies & Saturnalia vocaviLse,unde & Augustus,huius,inqui rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo ferias seruari iussit. Masurius realij uno die,id est, x i i et r. Calendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt. Quorum sententiam Fenestella confirmat dicens ISmylia virginem x v. Calendarum Ianuariarum esse damnata, quo die si Saturnalia gererctur, nec causam omnino dixisset. Deinde adiecit, Sequebantur cum diem Saturnalia. Mox ait,Postero autem die qui fuit xi ri. Calendarum Ianuariarii, Liciniam virginem ut causam diceret iussam,ex quo ostendit XI I I. Calen. das profestum esse . Atque haec de Saturnalibi lacrobius.Angeronalia autem ide scribit fuisse x i Calend. Ianuarias X I I. vero inquit feriae sunt divae Angeronis cui potifices in sacello Voluptae sacrum faciunt, qua Vcr-rius Flaccus Angerona dici ait, quod angores ac animorum solicitudines propiciata depellat. Masurius adiicit simulacrum eius Deae ore obligato atque signato in ara Voluptae propterea collocatum, quod qui s uos dolores anxietatEsquc dissimulant,perueniat patientiae beneficio ad maximam voluptatem. Iulius Modestus ideo sacrificari huic Deae dicit, quod populus Romanus morbo qui angina dicitur,praemisso voto sit liberatus. x I .autem Calendas Ianuarias feriae sunt Laribus dedicat quibus aede

bello Antiochiae . ylius Regillus praetor in campo

109쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Martio curandam vovit. x. vero Calendas eiusdem mensis feriae sunt Iouis quae appellantur & Lauretinae & Laurentalia . Varro huc diem sextum vulpeste post Saturna- lia.Ita Saturnalia xv I. Cal. Ianuarias fiebant, quod quida ali j etiam existimauerunt.Hoc sacrificium,inquit Varro, . ufit in Velabro qua in nouam viam exitur, ut aiunt quidam,ad sepulchru Accae. Quae autem fuerit Acca haec si-' . . ue Laurentia a qua Laurentalia sint appellata, variae sunti opiniones. Quidam enim,ut Macer de Liuius, eam Faustuli uxorciri de Remi Romulique nutricem esse dicunt, ali 3 ut Cato,meretricem,qtrae meretricio quaestu locuples ficta,agros quatuor pop. Rom. legauerit, ex quo dc sepulchri magnificentia & annuae parentationes honore dignata sit.Opalia ab ope Saturni uxore appellata sunt. Ea autem sacra tertio die post Saturnalia solita fieri tradit, qui dies est eius sententia xi I I I. CalendIanuarias. si gillaria addit Macrobius, eaque dicit Saturnaliorum ce-' lebritatis, quam septem dierum facit csse,diem esse septimum. Sed Sigillariorum,inquit, celebritas in septem dies discursum publicum d l titiam religionis extudit. Huius sacri duplicem tradit originem,quam qui scire volet,eius legat primum librum. In hoc autem sacro sigilla quaeda fictilia, statuas de simulacra, emebantur, quae pro sis quisque atque pro suis piaculum pro Dite facerent. Prae, ter l, c festa, alia etiam quidam reperio fuisse.Macrobius cnim in primo Saturnaliorum libro de Varronis sententia omnibus Idibus Iouis, & Calendis Iunonis factu fieri

solitum esse tradit. Vt autem Idus omnes Iovi, ita omnes Calendas Iunoni tributas & Varronis de pontificalis confirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus seruant, qui de cognomen Deae ex cerimoniis addiderunt Calendarem lunonem vocantcs. Sed ecomnibus Calendis a mense Martio ad Decembrem huic Deae Calendarum die supplicant. Romae quoque Calcndis omnibus praeterquam quod pontifex minor in curia Calabra rem diuinam Iunoni facit,etiam regina sacrom, regis

110쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III. s

regis uxor porcam vel agnam in regia Iunoni immolat. Sacrorum etiam apud Graecos, A, litera extrema crat Naα κρονιοι Saturnalia dicunt, Liberalia Δ imbriae. Itaque

apud nos hodie si veteres imitari velimus, & Martinalia Martini festum, & Paulilia, Pauli, Mari alia Mariae, codemque modo Ceterorum serias appcllemus licebit. Festis autem diebus ac seriis ita Romani rebus diuinis operam dabant, ut opus aliquod eorum quae seruilia vocantur,agere piaculum ac religiosum putarent. Hoc Macro bius docet his verbis. Afiti inabant autem sacerdotes pollui serias i indictis conceptisque opus aliquod fieret. Pr terea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri.&ideo per praeconc denunciabant, ne quid tale ageretur,& praecepti ncgligens mulctabatur. Praeter mulctam vero affirmabat cum, qui talibus dicbus imprudens aliquid egisset, porco piaculum dare debere .prudentem expiare non posse Scaevola pontifex allieuerabat. Quydretem opus non pollueret ferias, deinccps exponit. Vnioro, inquit, negat eu pollui, qui opus vel ad deos pertinens, factorumve causa fecisset, vcl aliquid ad urgetem vitae utilitatem respiciens actita isset. Sc uola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit, quod praetermissum noceret. Quapropter si bos in specu decidisset, eumque paterfamilias adhibitis operis libera set , non est visus ferias polluisse nec ille qui trabe tecti fracta fulciendo ab imminenti vindicauit ruina. Romanorum religionem hanc cu Christiana nostra in seriis obseruadis consentire adhuc videmus. In eo quod sequitur,minime consentit. Viros Romanis vocare feriis non licebat, nobis licet . Vitabant enim, ut ait Macrobius, ad viros vocandos etiam dies,qui essent notati rebus aduersis. Vitabant cita feriis, sicut Varro in Augurum libris scripsit iv haec verba, Viros vocare sertis non oportct: si vocavit, piaculum esto. Viros autem vocare est, eo defectus causa, vel besti in locum constitutum iussu magistratus conuenire. Scd

hoc apud Romanos valebat tum denique, cum bellum

SEARCH

MENU NAVIGATION