De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

I. PER IONII DE RO. ET

buni militum Cornelius Posthum usque ad prodidit Albam procurationem ac Deos rite placandos coepere In-uciatumque tandem est, ubi neglectas ceremonias Inte missumve solenne Dij arguerent, nihil profecto aliud ectie quam magistratus vitio creatos, Latinas factumque in Albano monte non me concepisse. unam expiationem eorum esse, Ut tribuni militum abdicarent se magistratu,

ii do feriarum tamarum origo extiterit, non potui inuenire. Certe in primo libro idem Liui ut facti Adbani metionem facit, idque vetus filisse scribit his verbis Visii

ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae vclut Diis ci uoque patriis relictis.obliuioni dederant Id ego sacrum At ianu feriis appellatsi esse puto: quod omnes

de tallis Ouidius his carminibus indicat, Ter quater euolui signantes tempora fastos, Nec sementina est ulla reperta dies. Tum mihi sensit enim lux liaec indicitur,inquit, Musa quid a fastis non stata sacra petis λ, tque dies incerta sacris,sic tempore certo, Seminibus iactis,est ubi foetus ager,

προ- δε mouisas semente peracta fieri solitas

Villice da requiem terrae semente peracta, Da requiem,terram qui coluere, viris Pagus agat festum, pagum lustrate coloni, Et date paganis annua liba focis. Sunt etiam seriar conceptiuae, ut dixi, non annales. Eas Varro dicit fuisse quae proprio verbo aut non perspicuo sisnificabantur.vi Nouenatale secrum,cuius originem Muam exponi t in primo libro Liuius.Romanus quoque ab eodem

92쪽

GRAE . MAGIs T. LIB. III. 41

eodem prodigio Nouendiale sacrum publice susceptum

est, seu voce caelesti ex Albano monte missa nam id quoque traditur seu Aruspicum monitu. Mansit certe solen-ne,ut quandocunque idem prodigium nunciaretur, ri per nouem dies agerctur. Prodigium autem paulo supra narrat his vcrbis, Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana eo se nunciatum regi patribusque cst, in monte Albano lapidibus pluvisse. Non cst necesse docere, quoties id prodigium nunciatum fuerit, idem Lacrum fuisse susceptum. Hoc enim & logum nimis esset,& curiosum. Satis est intelligi, hoc factum non quotannis factum esse, nec certo die,cum eius causa esset incertissima. Eode pertinet supplicationes, obsecrationes, lectisternia, aliaeque religiones,quae prodigiis nunciatis,placandis diis procurabatur. Libro xxvi r .Liuius, Prodigia quoque prius, quam ab urbe C O SS.proficiscerentur,procurari placuit. In Albano monte tacta de caelo erant, signum Iouis,arborque ic-plo propinqua,& Hostiae lacus, dc Capuae murus, Fortunaeque aedes,& Sinuessς murus portaque. Haec de cςlo tacta. Cruentam etiam fluxisse aquam Albana, quidam auctores erant dec. Ea prodigia hostiis maioribus procurata& supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unu diem indicta. Lib. xxvi. Eodem anno prodigia aliquot visa nuciataque sunt. In aede Concordiae Victoria,quae in culmine erat, sulmine icta, decussaq; ad victorias, quae in arce fixae erant,haesit, neque inde procidit. Et Anaginae dc Fregellis nunciatum est murum portasque de caelo igne tactas, & in foro Suderiano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, & Ereti lapidibus pluvisse, dc Reate mulam peperisse.Ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata de obsecratio in unum diem populo indicta de Nouendiale

sacrum. Non necesse habui omnium prodigiorum procurationes, quod id ad rem nihil pertinet, hic attexere. Quemadmodum autem ferias alias statas, alias conceptiuas esse diximus,& coceptiuarum partim annales, partim

93쪽

I. P ER IONII DE RO. ET

non annales,sic ludorsi diuisio adhiberi potest. Alij enim stati sunt, alij conceptiui & conceptiuorum, alij annales,

alis non annales erant. Ludos omneis primum fuisse indicti uos & conccptivos,no annales aut annuos, id est,no in annos singulos,reperto,deinde annales quosdam, tum

statos solos Apollinareis. Ludi primi facti sunt Romae Neptuno Equestri, quς Consualia appellatur, quod C5sus Neptunus a Romanis diceretur. Indicti sunt autem finitimis populis a Romulo anno III s. impcrij eius, Ut placet Dionysio Halicarnasseo,eosque sua etia aetate fieri solitos dicit. L.Tarquinius annuos fecit eos, qui iidem &Magni & Romani vocantur, quemadmodii primo libro Liuius docet his verbis, Ludos opulentius instructiusque quam priores reges,fecit. Tum primu circo,qui nunc maximus dicitur, designatus locus est. Loca diuisa Patribus

Equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectauere, furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinetibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque

ex Hetruria maxime acciti Solcnes deinde annui masere ludi Romani Magnique varie appellati. Hςc ille Romani ergo de Magni ludi iidem fuerunt, iique annui, Liuij sientelia. Quo a verumne sit dubito. Inuenio enim eos factos fuisse prodigioru fero causa, de interdu religione iniecta. Id quod ipse Liuius lib. xx i i.tradit. Fabius Maximus Prodictator iterum quo die magstratum iniit,vocato Senatu,ab diis orsus,cum edocuisset patres plus negligentia cerimoniarum auspiciorumque temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio C O S.csse, quaeque piacula irae deii essent,ipsos Deos consilicdos esse peruicit, ut quod non ferme decernitur, nisi cum terra prodigia nunciata

sunt Decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur. Qui inspectis fatalibus libris, retulerunt patribus, quod eius belli causa votum Marti foret,id non rite factum deitategro atque amplius facicndum esse:& Ioui ludos Magnos& aedes Veneri Erycinae ac Deae Menti vovendas este, Milipplicationem lectisterniumque habendum &c. In xxv.

94쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III. a

a P.Cornelio Scipione aedile ante legitima aetate creato, factos esse tradi liquod ad Ciceronis aetatem seruatu, AEdilibus magno honori fuit. AEdilitia,inquit Liuius,largitio haec fuit, Ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti,& diem unum instaurati,& congij olei in vicos singulos dati. Plebeij etiam ludi fuerunt,qui hoc nomine appellabantur, quod eos AEdiles plebeij facerent. Nam AEdiles Curules Magnos,qui iide Romani dicebatur , exhibebant. In lib.x x v I I. Ludi de Romani de plebeij eo anno in singulos dies instaurati .Ex his etiam paucis verbis mihi videtur facile perspici posse, non fuisse virosque ludos annuos. Si enim erant annui, cur eo anno

instauratos fuisse addidissetZmsi forte dicimus, non factos sed instauratos scriptum esse.Aliud est enim facere ludos aliud instaurare. Instaurare enim est eos cum prius non rite facti sint reficere. Alij quoque ludi fuerunt, qui Scenici a Scena, id est tabernaculo vocati sunt. Eorum ori. go a pestilentia cuius vis nulla ratione leuari poterat,aut reprimi,dicta est, nec tamen facti eam leuarunt. In libro v I i. post urbem conditam Liuius, Et cum vis, inquit, morbi, nec humanis consiliis, nec ope diuina leuaretur, victis superstitione animis ludi quoque Scenici,noua res bellicoso populo nam circi modo spectaculum fuerat inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur. Caeterum parua quoque ut sermo principia omnia de ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo. sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Hetruria acciti ad tibicinis modos saltantes,haud indecoros motus more Tusco dabant. Deinccps corum ludorum progressum tradit de absolutionem. Atque hi quidem ludi conceptiui Zc indicti-ui omnes fuerunt. Annui csscnt necne, aliud assirmare non possunt. Apollinares autem primum indictivi, ut dixi,fuerunt,idque quadriennio solum, aut plurimum qui-quennio,deinde 'oti sunt dc facti in statum diem, qui est ante III .Nonas Quintiles T. Liuius lib. X x v I I. post urbem conditam,Ludi inquit, Apollinares. Fuluio.

95쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Ap. Claudio C O S S. a P. Cornelio Sylla praetore urbis

primum facti crat: inde omnes deinceps Praetores urbani fecerant, sed in unum annum vovebant, dieque incerto faciebant Eo anno pestilentia grauius incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in morbos longos qua in perniciales evasit. Eius pestilentiae causa& supplicatu per compita tota urbe est,& P.Licinius Varus Praetor urbis legem ferre ad populum iussus, ut hi ludi in perpetuuin statum diem voverentur. Itaque ipse primus ita vovit fecitque ante diem III .Nonas Quintiles. Is dies deinde solennis seruatus. Hos autem ludos scribit votos esse ex libris Martis vatis clarissimi, in quibus ita scriptum fuit, Hostes,Romani,si expellere vultis,Vomicamque quς gutium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant. Cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se suisque. Iis ludis faciendis praeerit praetor is, qui ius populo plebique dabit summu . Decemviri Graeco ritu hostiis facra faciant. Haec si recte faxitis,gaudebitis semper, ficique res vestra melior. Nam is Dius extinguet perduclles qui vestros capos pascit placide.Deinceps Liuius h c omnia decreta&facta esse docet Hos solos statos coperi.Sacra etiare epulum, quae ad festa dixi pertinere, conceptiua fuisse inuenio. Sed quoniam de seriis conceptiuis fatis multa dixi, nunc sequitur ut de statis dicendum esse videatur. Quanquam nobis haec via & artificio tradentibus satis crat de his dicere Neque enim ars in iis quae incerta sunt, versari solet. Atque ut in hoc ordine cortu servem, ab iis quae in Ianuarium mensem incidebant, initium sumam. Calendis Ianuariis Iani, a quo deo is mensis nonae inuenit, stum fiebat. Hoc quidem festum aliaque stata quae deinceps trademus vetus Fastorum ratio, quae inter C pitolii ruinas in marmore insculpta, inuenta est, nos docuit. Quam cum Fastis Ouidianis ita conuenire conferedo notaui,ut vel Ouidius ab illis suos,vel qui illos insculpsi eos ab Ouidianis sumpsisse videatur. In festo autem Iani.

96쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III. 43

Iani opus agebatur, quod Ouidius, cur fieret, docet his

versibus. Postea mirabar,cur non sine litibus esset Prima dies,causam percipe, Ianus ait. Tempora commisi nascentia rebus agendis, Totus ab auspicio ne foret annus iners.

Quisque suas artes ob idem delibat agendo Nec plus quam solitum cst testificatur opus.

Itaque is dies intercisus erat potius,quam festus. A Calidis aute Ianuariis ad eum diem, qui est ante v. Idus eius dem mensis,nullum festu erat. Eo aute die erant Agonalia . Dies multos eis festos Varro assignat his verbis, Dies Agonales, per quos rex in regia arietc immolabat. Dicti ab ago, eo quod interrogatur a principe ciuitatis & princeps gregis immolatur. Est enim legendum ago, non ago ut scriptum est in vulgatis libris. Ouidius enim notationem verbi huius exponens, in multis quas de multorum sententia asscrt, hanc Varronis primo loco explicat. Quattuor adde dies,ductis ex ordine Nonis: Ianus Agonali luce piandus erit. Nominis esse potest succinctus causa minister, Hostia caelitibus quo feriente cadit, Qui calido strictos tincturus sanguine cultros

Semper againe rogat,nec nisi iussiis agit. Pars,quia non veniant pecudes,sed agantur,ab actu Nomen Agonalem credit habere diem.

Pars putat hoc festum ptiscis Agonalia dictum,

Vna sit ut proprio littera dempto loco. Aut, quia praecisos in aqua timet hostia cultros, i, A pecoris lux est ipse notata metu, Fas etiam fieri solitis aetate priorum Nomina de ludis Graeca tulisse diem. Et prius antiquus dicebat Agonia sermo, Vcraque iudicio est ultima cause meo. Tertio inde die, id est, tertio Idus Ianuarias erant Carmentalia. Varro, Carmentalia nominantur, quod sacra

97쪽

I. PER IONII DE RO. ET

tum & feriae sunt Carmentis. Ouidius in primo libro de fastis multis versibus causam festi exponit. Idibus Ianuariis Iouis festum erat, de quo Ouidius,

Idibus in magni casus Iouis aede sacerdos Semimaris flammis viscera libat ouis. XVII I. Cal. Feb. erat alterum Carmentis festum, quod etiam Ouidius his carminibus indicat, Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, Fient Parrhasiae sacra relata deae. Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant, Haec quoque ab Euandri dicta parente reor. Mox honor eripitur,matronaque destinat omnis

Ingratos nulla prole nouare viros. Neve daret partus,ictu temeraria caeco Visiceribus crescens excutiebat onus.

Corripuisse patres ausas immitia nuptas, Ius tamen ereptum restituisse ferunt,

Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti Pro pueris fieri virginibusque iubent.

Eodem etiam die feriae Porrimae & Postvertae agebantur,de quarum dearu nominibus & sacro idem Ouidius haec tradidit. Si quis amas veteres ritus,iniste precanti, Nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur,Postvertaque,siue sorores, Sive fugae comites Maenali diva tuae. Altera quod porro fuerat,cecinisse putatur, Altera venturum post modo quicquid erat. In sequenti die, id est, x v s r. Cal. Feb. feriae erant Concordiae.Id Ouidius tradit in eodem libro, Candida te niueo posuit lux proxima templo, Qua fert sublimeis alta Moneta gradus, Nuncbene prospicies Latiam Concordia turbam,

Nunc te sacratae constituere manus.

Furius antiquus populi superator Hetrusci Vouerat,& voti soluerat ille fidem. Causa

98쪽

GRAEC. MAGIS T. LIB. Iri

Causa quod a patribus sumptis secesserat armis Vulgus,& ipsa suas Roma timebat opes.

Causa recens melior,passos Germania crines Corrigi t auspiciis dux venerande tuis.

Sexto autem Cal. Febr. erat festum Castoris de Pollucis. Ouidius. At quae venturas praecedit sexta Calendas, Hac sunt Ledaeis templa dicata Deis. Fratribus illa Deis,fratres de gente deorum

Circa Iuturnae composuere lacus. Pacis autem seriae erant I I I. Calend. mensis eiusdem,

Ouidi j etiam sententia, Ipsum nos carmen deduxit pacis ad aras. Haec erit a mensis fine secunda dies. Atque haec quidem festa erant mense Ianuario. In Fe bruario autem quae sequuntur. I I I r. quidem Non. festum Sospitae,Iouis,& asylum celebrabatur. Ouidius. Principio mensis Phrygiae contermina matri Sospita delubris dicitur aucta nouis. Paulo infra,. Tunc quoque vicini lucus celebratur Asyli, Qua petit aequoreas aduena Tybris aquas. Ad penetrale Numae Capitolinumque tonantem, Inque Iouis summi caeditur arce bidens. Idibus eiusdem mensis Fauni sunt feriae, idemque dies nefastus erat ob caedem Fabiorum.Ouidius lib. ii. Idibus agrestis fumant altaria Fauni. Hic,ubi discretas insula rumpit aquas. Haec fuit illa dies, in qua Veientibus aruis Ter centum Fabij ter cecidere duo. X V.Ces Martias Lupercalia erant. Ouidius eodem lib. . Tertia post Idus nudos aurora Lupercos Aspicit & Fauni sacra bicornis erunt. Originem Lupercalium deinceps explicat. Transtulit Euander sylvestria numina secum Hic ubi nunc urbs est, hinc locus urbis erat.

Inde deum colimus,deuectaque sacra Pelasgis

99쪽

I. ΡERIONII DE RO. ET

Flamen ad haec prisco in ore Dialis erat.

Dionysius & Liuius & ipse Ouidius multa de his sacris

commemorant,sed haec satis multa sunt nobis. Quirinalia sequutur. Erat enim XI I .Cal. Martias.Varro,

Quirinalia a Quirino,quod huic deo feriae &c. sunt enim corrupta,Ouidius in secundo lib. Proxima lux vacua est,at tertia dicta Quirino.

tenet hoc nomen Romulus ante fuit.

Eas au: cias Romulo fieri solitas deinceps tradit,quod Iulius quidam Romanis moestis de morte Romuli, misi sum se ab eo dixit, ut nunciaret ne se ut mortalem lugerent, sed v t Deum colerent. De his Liuius multa dc Dionysius. Eodem etiam dic festum crat stultorum,& feralia sacrificia fiebant.Feralia,inquit Varro,ab inferis & ferendo,quod ferunt tum epulas ad sepulchrum quibus ius est parentare. Haec facra Fornacalia Ouidius appellat, eaque indici solita dicit a Maximo Curione,negatque eadu stato die fieri. Curio legitimis tunc Fornacalia verbis Maximus indicit,nec stata sacra facit. Ritum eius facti plurib.exponit, quae qui legere volet,locum indicaui. Postridie eius diei fiebant Charistia,de quibus Ouidius loquitur his versibus. Proxima cognati dixere Charistia chari, Et venit ad socios turba propinqua Deos. Scilicet a tumulis,&,qui periere,propinquis

Protinus ad vivos ora reserre iuuat,

Postque tot amissos quicquid de sanguine restat, Aspicere,& generis dinumerare gradus. Sequutur cita alia de code festo carmina. Postridie Charistio tu Terminalia fiebat,de quibus Ouidius ita disserit, Nox ubi transierit,solito celebretur honore, Separat indicio qui Deus arua suo. Termine,siue lapis,sive es defossus in agro Stipes,ab antiquis tu quoque numen habes. Te duo diuersa domini de parte coronant,

100쪽

sGRAE C. MAGIS T. LIB. III.

Binaque serta tibi,binaque liba ferunt. Ara fit, huc ignem curta fert rustica testa Sumptum de tepidis ipsa colona focis. Ligna senex minuit, conci laque construit arte. Et solida ramos figere pugnat humo. Tunc sicco primas iritat cortice flammas. Stat puer,& manibus lata canistra tenet. Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes Porrigit incisos filia parua fauos. Vina tenent alij, libantur singula fiammis: Spectan ta linguis candida turba fauet. Spargitur Zc caeso communis Terminus agno, Nec queritur,lactens cum sibi porca datur. Conueniunt celebrantque dapes vicinia supplex, Et cantant laudes Termine sancte tuas. Atque haec quidem Ouidius de 4 crinini feriis.Varro autem dicit festum hoc celebratu fuisse pridie Calend. Martias nisi cum intercalaretur Februarius,tum enim sexto a fine die solitum fieri scribit, quanquam ait tum quinque inferiores dies ei mensi demi solitos. Extremae huius musis feriae erant Equiria, sic appellata ab equorum cursu, ut

ait Varro quod tum equi in campo Martio curreret. Erat autem is dies. iii . Cal. Martias,ut placet Ouidio, Iamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque cito iunctis curribus urget equos. Ex vero positum permansit Equiria nomen,

Quae Deus in campo perspicit ipse suo

Calendis Martiis Martis erat festum, quod matronae coalebant. Erant etiam Iunonis Lucinae seriae. Et Salij ferunt Ancilia & Mamurium canunt uidius in tertio libro fastorum horum omnium originem tradit multis versibus, quorum pauca subiiciam, Cum sis officiis Gradive virilibus aptus, Dic mihi matronae cur tua festa colant. Causam explicat deinceps, cuius haec sentcntia est. Cum Romulus Consos ludos facere instituisset, eosque finiti N -

SEARCH

MENU NAVIGATION