De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

I. PER IONII DE RO. ET

tito alij siuffiigiis mandantur. Gr ce illi κωρα di dicuntur

hi vi e nil,quos vulgo electi uos nominant. Romς qui deniserte nulli dabantur, sed omnes suffragiis, quod ibi duobus modis factum est, ut ante dixi. Nam interdum tabella mandati sunt. Tabella autem vulgo appellatur rotulus, in suffragiis ferendis de cuiusque cruditione, qui gradum honoris eum,quem vocant licentias,in Theolo. gia & medicina Lutetiae adipiscitur. Hinc leges tabellares dicuntur de magistratibus mandandis,quibus cauetur,ut magistratus mandentur per tabellam. Cicero in tertio de 'legibus libro hunc morem suffragiorum legesque tabellarias improbat his verbis, T. Dicam Attice S versabor in re difficili ac multum ac si pe quaesita. Suffragia in ina gistratu mandando, aut de reo iudicando qui lege aut rogatione donatur, palam ferre melius esset.A. An etiam id dubium estZ a Vereor ne a te rursus dissentiam.T No

facies Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te suis se semper scio,nihil ut fuerit in suifragiis voce melius,sed obtineri an possit, videndum est Quare frater, bona tua venia dixerim,ista sententia maxime dc fallit imperitos,& obest saepissimc Reipub. cum aliquid verum & rectum esse dicitur sed obtineri, id est obsisti posse populo negatur. Primum cnim obsistitur, cum agitur severe, deinde vi opprimi in bona causa est melius, quam male cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatiutabellariam legem abstulisse ξ quam populus liber nunquam desideraui idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitauit itaque grauiora iudicia de potentissimis hominibus cxtat voces, quam tabellae.Quamobresuifragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus,non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus quid quisque sentirci, tabella vitiosum o cultaret suffragium . itaque isti rationi neque lator quis

quam est inuetus, nec auctor unquam bonus. Sunt enim

quatuor leges tabellari quarum prima de magistratibus mandandis ea est Gabinia, lata ab hom ine ignoto, A so

72쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. HI. 31

dido. Secuta biennio post Cassia est de populi iudicio,&c.Vt autem apud Latinos tabella est nomen diminuti uum quod vocant,in huiusmocii suffragiis tabellariis, se apud Graecos ά Ἀοὶ , quod a verbo τόν χἱ,κγ: deducitur, ut a tabula tabella. Aristoteles enim in secundo libro de

Republica, disserens de K cpublica, quam Mileti constituit Hippodamus Milesius Euryphontis filius, legistabellariae de iudiciis nactione facit, deinde cana improbat, τας si V lmpo vili δεκα etate, ου 29 ψκ τοῖοίας γίγυε ι

μu. t a d id est, Iudicia aute in foro legibus sanxit. non voce ac suifragiis fieri oportere, sed unumquemque iudicem tabellam deferre, in qua scriberct, si plane condemnaret, sin plane absoluere eam inanem relinqueret, sit partim condemnare partim absolueret, id distingueret. Atque haec Hippodami lex tabellaria est de iudiciis, non de mandandis magistratibus. De his autem nullam apud Graecos legem lata esse arbitror. Neque enim Aristoteles,qui omnium fere populorum mores, leges, re instituta persecutus est in libris de Repub.reticui siet. Plato quidem in vi . lib.de legibus πνα ου, id est, tabellae mentionem facit, sed hoc solum de tabella in qua milites patris,tribus,populi cuius quisq; esse intelligit. Apud Gra cos igitur tortito & voce mandabantur magistratus. Ac Artito quidem eos mandare,nec ex censu, Aristoteli placet,eius esse Reipub. cui populus pr sitsuifragio ac voce,& ex censu cius, quam pauci potentes gubernent. crcdo quod in horum paucorum potentum manu sint comitia, ut mandentur iis quibus velint,& praetereantur quos v lint corruptis suifragiis. Illic autem populus dominus comitiorum, facile corii ratione priuat nobiles. Itaque haec inter se temperari putat oportere in optimo statu ciuit

tis,ut & Voce mandentur, neque ex censu. Quamobrem.

damnat Solonis Remp. in qua censu descripsit magistratus .Roinae,ut dixi, nullus sorte madabatur. In Graecia ah

I iij

73쪽

I. PER IONII DE RO. ET

tem multi. id est, sors in hoc dicitur, quod etiam tabellam dici docui,id cst, rixamp. Hydria vas est in quod

sortes coniiciuntur, quod cliam urna& cistella nuncii patur. Proferam locum unum Ciceronis ex actione iii.

in Verrem, ex quo hanc totam sortium in capiendis vel mandandis magistratibus,ratione licebit cognoscere. SPracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iouis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur. Cum suifragiis tres ex tribus generibus creati sun res reuocatur ad sortem. Persecerat iste imperio,ut suffragio Theomnastus familiaris suus in tribus illis renunciaretur. In sorte,cui imperare non poterat,expectabat homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri, iubet extra sortem Theomnastum renunciari. negant id Syracusani

per religiones sacroru ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. Iubet ille sibi lege legi, recitatur, in qua scriptum crat,vi quot essent renuciati, tot in hydriam sortes coniicerentur: cuius nomen exisse ut is haberet sacerdo. tium. Homo ingeniosus & peracutus,optimc,inquit. nc-pe ita scriptum est,quot renunciati erui. Quot ergo sunt renunciatit responsum, tres. nunquid igitur oportet, nisi tres sortes comici, una educi t nihil. coniici iubet tres, in quibus omnibus scriptum esset nomen Theoninasti. Fit clamor maximus,cum id uniuersis indignum atque nefarium videretur. Ita Iouis illud sacerdotium amplissimumpcr hanc rationem Theomnasto datur. Sortiri dele est Grςce. His enim Plato in v r.

de legibus libro utitur. Ibi Plato simile quanda lege fert illi Siculorum, cum de senatus cooptandi ratione disputat. Vult enim sexto comitioru die eos qui sint designati,

corumque nomina edi in vulgus a magistratibus,omnes que ciues renuciare,aut primam mulcta eis dici, tum centum & octoginta qui renunciati sint ex sinautis censibus, dimidiam partem, id est, nonaginta sortito ab omnibus deligi & probari. Verba eius subieci, et calfi κα-

74쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. IIL 3

dicitur ad consuetudinem latinorum eligere, sed deligere, in ratione dumtaxat magistratuum, quod etiam este leti diu. Sed ut de his pluribus dicamus, iam tempus est de magistratibus iis, qui suffragiis mandantur, disputare. euror; quidem dicuntur, ut paulo supra demonstratu est.

Quae autem esset apud Romanos magistratuum crean

dorum ratio, quae voce,ut dixi constabat, & prima urbis origine,& deinceps ea aucta & costituta, Titus Liuius ex nostris,Dionysius Halicarnasseus ex Graecis tradiderunt.

Ac Liuius quidem primo libro de ea disserit his verbis,

Deinde est honos additus Non enim,ut ab Romulo traditum, caeteri seruauertit reges,viritim suffragium eadem

vi eodemq; iure promiscue omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusius quisqua suffragio videretur,& vis omnis penes primores ciuitatis esset. Equites enim vocabantur primi, L X X X. inde primae classis centuriae peditum vocabantur: ibi si variarc quod raro incidebat,

ut secundae classiis vocarciatur, nec fere unquam infra ita descenderet,ut ad infimos peruenirent. Nec mirari oportet hunc ordinem qui nuc est,post expletas v.& x x x. bus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque ad institutam ab Servio Tullio summam no co- uenire. Quadrifariam enim urbe diuisa regionibus colliabusque,qui habitabantur partes,Tribus eas appellaui ut

ego arbitror, ab tributo. nam eius quoque aequaliter ex

censu conferendi ab eo inita ratio est. Ex his Liuij verbis triplicem fuisse seredorum suffragioru in rationem intelligimus,primam cana quam Romulus instituit, ut omnes pari iure promiscue serret suffragium, alteram eam cuius Servius Tullius auctor fuit & inuentor, ut gradus cssent

75쪽

I. PER IONII DE RO. ET i

ij quos exposuit Liuius,tertiam sua aetate ab superioribus

diuersam esse confirmat Cur autem instituta a seruio ratione,nisi variaretur sentetiis,inter equitcs dc primae clas sis pedites,infra non descenderezur, Liuius non exponit Dionysius exponit. Ait enim hoc idcirco fieri solitum, quod illi uniuersi reliquos tribus centuriis superarent. Quod mihi falsum videtur. Nam cum secundς classis viginti essent centuriae, tertiae, quinquaginta, quartae quinque de viginti, quintς triginta: cilicitur profecto maiore harum numerii esse,quam Equitum &ptam ς classis,quorum in ipsius Dionysi j sententia,decem & octo centurias explebant, Livij autem, tres praeterea quas a Romulo facit institutas, prima autem classis duas S octoginta, ut in iis duas fabrii numeremus. Itaque magis adducor ut credam hunc honorem equitibus & primae classis tributum esse, vi si in ferendis suffragiis unum idemque sentirent, corum valeret sentetici Quanquam Dionysius hanc, qua

dixi ratione conuenienter sententiae suae de numero centuriaru attulit. Equites enim facit expletes decem Sc octo centurias, primam classem octoginta, secundam duas deviginti adiunctis fabris, tertiam viginti, quartam duas &viginti, quintam triginta. Ex quo peripici potest, quam

incerta sint ea omnia, quae literarum monumentis mandantur,dum alius aliud tradit,ut quod sequamur non habeamus . Sed verba Dionysj de ratione suffragioru proferri est melius. Hoc quidem supra docui, in populi iure

res tres Sc maximas de maxime necessarias lege fuisse,na

gistratuum de pace de bello neccssarioru creationem, legum lationem & abrogationem, bellorum indicendoririgeredorumque potestatem. Haec autem omnia suffragiis ec sententiis curiatim administrabantur, ut inops multitudo tantum voce ac suffragio suo, quantum locupletisse simus quisque possctata fiebat,ut cum multo maior esset tenuiorum numerus quam locupletum, hi ab illis hac re superarentur. Quod cum Tullius intelligeret,in opulentos suffragiorum rationem transtulit. Nam cum aut magistratus

76쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III. 33

pistratus creandi erant, aut lex serenda vel abrogada, aut

ellum indicendum centuriatim,non tributim concione conuocabat. Vocabat enim ad dicenda a sententiam,vel serendum suffragium primum cas centurias,quaru mariamus census erat,in quibus erant dc equitii decem dc octo, &primae classis octoginta centuriae. Horum vero qui tribus reliquos superarent, sit unum idemque sensissent, valebat sententia. Quod si variaretur,tum secudam classem vocabat, cuius si essent varia iudicia de sustragia, tertiam quartamque classem etiam vocabat, idque faciebat, dum essent septem de nonaginta centuriae in eadem sententia. Quod si usque ad quintam classem hoc minime cosequebatur, erantque centum de nonaginta centuriarum paria

suffragia, tum ultima classem vocabat in qua inops multitudo , quae ob eam causam immunis erat a militia. Viri

aure parti haec classis fauisset,ea vincebat. Quaquam hoc ita raro incidebat,ut fere fieri non posset. Saepe enim prima classe vocata,res conficiebatur,ut vix ad quarta quinta de postrema praetermissa, perueniretur. Haec ille. Facit quidem, ut intelligi potuit, sex classes, quarum in quinta

pauperes collocat. Hanc autem suffragiorum feredorum rationcm sua aetate mutatam esse paulo infra confirmathis verbis, Atque haec quidem ratio in multa siccula man-st, seruataque est a Romanis, nostris vero temporibus mutata est maximis populi vim inferentis tempestatibus. Et quanquam non omnino sublata est, tamen de illorum sententia de mea ipsius, qui saepe comitiis adsui, non iam veterem illam retinet descriptionem δέ diligentiam. Atque haec Dionysius. Quoniam autem coniuncta est cum hac suffragiora, comitiorumque ratio, hoc loco de utraque dicendum est. Comitium quidem a cocundo, ut nomen ipsum indicat dicitur,quasi coitium,sed m litera vocalitatis gratia interiecta est.Comitiorum autem tria erat genera, Centuriata,curiata,& tributa. Neque enim vcre dicunt, qui curiata & tributa eadem fuisse confirmant.

Quod vel ex illo Ciceronis loco qui in priore in Rullum

77쪽

I. PER IONII DE RO ET

oratione positus est,intelligi potest, Atque hic peripi nisi est, quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc Trib.

pl. vobis relinquatur. Maiores de omnibus magistratibus bis vos sententiam serre voluerunt: nam centuriata lex censoribus ferebatur,Curiata caeteris patriciis magistratibus.tum iterum de eisdem iudicabatur,vi csset reprehendendi potesta si populum beneficij sui poeniteret. Nunc

quia prima illa comitia tenetis,ceturiata & tributa, curia- ea tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem Trib. pl.quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiata ea comitia, quae vos nosinitis,confirmauit,tributa, quae vestra crant, iustulit .lia cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis in gistratibus iudicare, hic homo popularis ne una qui tam populo comitioru potestatem reliquit. At ex his omnes. intelligere arbitror tria comitioru fuisse nera, & inter tributa & curiata interesse. Ea autem quq cssent,nunc pa tefaciendum est. Centuriata quidem crat, in quibus cen turiae eo 'rdine, quem stupra descripsimus,consulas cre bant. Itaque corruptus est locus Ciceronis,ut mihi quide videtur, quem modo protui . Nam Centuriata lex Cci foribus ferebatur,legedumque cst pro Censeribus, Coim

sulibus. Quod locus ille T. Liuij, qui est apud eu scriptus

in lib.v.apertissime declarat, Comitia curiata quae te militarem continent,Comitia Centuriata quibus Consules Tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi Hsolent, fieri possimi ξ Tribunos autem militares intelligit cos, qui erant tum consulari potestate, qui iisdem c mitiis, quibus Consules, creabantur. Comitia autem curiata erant, in quibus magistratus & duces belli incuria creabantur. Hoc enim quod obscure de his dixit Cicero,

Curiata tantum auspiciorum causa remanserui, proXima

stre pagina plane dixit, Atq; hoc cum in eo reprehendendum est quod per Trib pl. Tribunitia potestas minuitur, tum in eo deri ludum,quod Consuli, si legem Curiatamno habc attingere rem militarem no licet.Curiata enim comitia

78쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. III.

comitia in quibus lex Curiata ferebatur, rem militare, ut ait Liuius, cotinebat. Quae aute fuerint Tributa comitia,

difficile est dictu. Fuit quidem tempus, cum plebei j magistratus ceturiatis comitiis creabantur, idque intra annos xvii 1 .a Tribunorum pleb. constitutione. Hinc tributis

comitiis creari coepti sunt,ut auctor est Liuius it. lib. his verbis, Tu primum tributis comitiis creati tribuni plebis sunt. Quod ut demus ita cilc, non tame tota definitione, sed solum parte eius tenebimus. Quod si quis dicat coria definitione ex duobus aliis esse intelligendam, ne sic quidem difficilis haec quaestio esse desinet. Quanquam enim si centuriata sunt ea, in quibus tantu Cosules & Tribuni

militares creabatur, & Curiata ea, quae rem militarc continebant,effici videtur, Tributa ca csse, in quibus, ut etianonae declarat,populus fuse in tribus couocabatur,ut cq-teros maFistratus crearet: tamen illud primum occurret nobis,quod supra m Ciceronis verbis continetur, curiata lex caeteris patriciis magistratibus ferebatur, nisi fortEnon curiata, sed tributa legendum est. Id enim videri potest, cum praesertim de comitiis curiatis eodem loco verba faeiens, ca ad rem militarem di cat pertinere. Deinde

illud etiam obstat nobis,quod lib.x v. Au. Gellius ex libris L iij Felicis ad Q utium sumptum esse dici Item

in eodem libro scriptum est, cum ex generibus omnium suffragium fertur,curiata comitia esic: cum ex censu&aetate, centuriata: cum ex regionibus & locis,tributa. Multoque illud magis quod idem auctor lib. x i I I. M Messalam ait dicere,Minoribus creandis magistratibus, Tributis comitiis magistratus, sed iustius curiata dantur lege. Maiores centuriatis comitiis sint. Idem etiam auctor est lib.x v.id quod Ciceronis & Liuij, quos paulo antc citauimus,auctoritatem & sententiam refcllit,cundem L lium Felicem scriptum in eodem libro reliqui se,comitiis ccnturiatis cxercitum cxtra urbem impcrari oportere. Quod etiam pluribus M. Varro lib. v. de Latina lingua confirma In commentariis consularibus scriptum sic in-

79쪽

I. PER IONII DE RO. ET i

ueni, Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicit hoc, Calphurni voca inliciti: omnes Quirites huc ad me. A census dicit sic,Omnes Quirites inliciu visite huc ad iudices. C. Calphurni' dicit, Voca ad colictione omnes Quirites huc ad me, Accensus dicit si omnes Quit ites,ite adcouentione huc ad iudices. Deinde Consul eloquitur ad exercitum, Impero qua coirenit dic ad comitia ceturiata. Atq; hcc quide duo postrema no obstat,quo minus Cic ronis & T.Liui3 de curiatis comitiis vera sit sentetia.Neq; cnim de magistratibus praesectisq; bellicis loquutur 6

ro & Lactius Felix, sed solum de imperando exercitu, qui centuriatin ut docui, Servi j Tulli, instituto coscribebatur. Superiora autem valde repugnant & iis quae illi decenturiatis curiatisique comitiis dixerunt, & ci,quam tributis comitiis statui definitionem. Quanquam nullam statui, difficultatemq; eius statuendae potius ostedi, camque nunc etiam augere volo,cum di cile sit quid in tanata tam grauium auctorum de his dissensione, iudicare de

tenere debeamus.Sed tamen hoc confectum arbitror,no eadem curiata tributa,ut nonnulli putat, comitia fuit .se.Teneamus ergo tria comitiorum genera fuisse,anturiata quibus centuriae serebant sententiam in creassis vel

consulibus solis & tribunis militibus consulari potestate, vel etiam praetoribus,atque Censoribus. Curiata ea,quibus populus in curias conuocatus rcliquos magistratu; crearet.Tributa ea quibus sic enim Cicero definit iudi carct,vel minores magistratus crearet, ut MMessalae d finitionem intelligamus. Ad Ccturiata populus per cornicinem,ad curiata per lictorem conuocabatur, ut Laelio Felici placet, in quae duo genera Calata comitia tribui,eidem placet. In quo genere quid veli ignoro. Calata enica vocat,quae pro collegio potificum vel regis sacrorum,

vel flaminum inaugurandorum causa habentur. Nos autem docuimus centuriata,& curiata quae sunt calatorum, ut vult, spccies, ad multa alia pertinere. Ad centuriatactiam comitia Accensius populum conuocabat, quemadmodum supra ostendi M. Varronem scriptum inuenisse

80쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 3 s

in Consularibus commentariis,quanquam loquitur tantum de re militari. Tributa autem quis conuocaret, non inueni. Est etiam haec comitiorum diuisio.Alia enim sunt Consularia, alia praetoria, alia censoria, alia quaestoria, alia aedilitia,in quibus consules, praetores, censores, quaestores, aedilEsque creabantur. Erant enim haec sola stata& solennia. Nam alia erant incerta,ut Maximi pontificis, maximi curionis flaminum atque sacerdotum, quod eorum magistratus nullo certo tempore definiti essent.Horum omnium mentio crebra est apud Liuium atque Cicero nem. Nunc dicendu est & quo loco de quo tempore

comitia haberentur.M. quidem Varro lib. I II i. de Latina lingua, unde comitium dicatur,exponcns,curiata comitia in curia haberi solita videtur dicere, Comitium, inquit,ab eo quod coibant eo comitiis curiatis, & litium causa. Nam n comitium appellat locu eum,in quem cogebatur populus de comitiis curiatis,& litium causa, lites autem agebantur in curia Hostilia & in Rostris, ut eodelib. deinceps tradit, profecto etiam comitia curiata eisdelocis habita esse confirmat. Quod si in eo tempus illud spectasset, cum campus Martius nodum publicatus esset, certe de centuriatis comitiis mentionem fecisset. Nam Campus Martius erat Tarquiniorum, qui posteaquam expulsis Tarquiniis Marti consecratus est,hinc est appellatus Martius,in eumque postea populus comitiis centuriatis conuocabatur.Itaque omne tempus videtur potius Varro comprchendere. Tempus autem comitiorum varium fuit. Varietatem quidem omnem mihi non est propositum persequi: satis erit quaedam exempla proferre. Cum ego diligenter inquirerem in quo diem prima illa comitia consularia,expulsis regibus, indicta essent, nihil certi reperire potui. Ex quodam autem loco T. Liuij coniicere possiimus, Quintili mense ea habita fuisse. Naanno quarto & quadragesimo postqua exacti reges fui sent,primum Calend. Sextiles tu solennes magistratibus ineundis fuisse docet, cum superioribus annis nulla eius rei secisset mctionem. Comitia, inquit,inde habita,crea-

SEARCH

MENU NAVIGATION