장음표시 사용
81쪽
ti Consules L.Ebutius.P. Servilius calendis Sextilibus,ut tunc principium anni agebatur,Consulatu ineunt. Quoniam ergo hic primus locus est, in quo de eo die, quo co-sules tum magistratum inibat,loquitur, veris mile est superiores annos tres & quadraginta a calendis Sextilibus, id est Augustis duxisse exordium. Quot autem annos ille mos deinceps seruatus fuerit, de eo nihil praeter eandem
coniectura tradere possumus. Neque enim inuenio mutatum fuisse illud tempus, usque ad c cc II. annum post urbem conditam,quo Liuius ait Idus Maias fuisse selenanes ineundis magistratibus tertio libro, his verbis, Idustum Maiae solennes ineundis magistratibus erant. Hoc certe intelligi facile potest, cum hoc tempus dicat fuisse selennc, no duobus aut tribus annis id obseruatum esse, sed pluribus. Solenne enim id dicitur, quod legitimum est,& fieri solet. Rursus mutatu tempus initio fere quinti reperio. Nam cum solennes dies ineundis magistratibus
cstent Nonae Decebres, eum mutatum esse dicit his ve
bis , Primores patrum siue culpa, sue infelicitate Imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non expectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos Trib. militum creados esse,qui Cal. Octobribus magistratum occipcrent. In quam sententiam cupedibus iretur, caeteri Trib. militum nihil contradicere. At enim vero Sergius Virginiusque propter quos poenitere magistratuum eius anni Senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere Senatus onsulto,negare se ante Idus Decembreis solenem ineundis magistratibus diem honore abituros esse. Paulo insta eadem pagina ex Idibus Decembribus in Cal. Octobruis
mutatum diem esse solennem ineudis magistratibus docet, Cum omnium assensu comprobata oratio esset,sai derentque patres sine Tribunitiae potestatis terriculis inuentam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia Tribunoru militum habuere,qui Cal.Octobribus magistratum occiperent
82쪽
rent,seque eam ante diem magistratu abdicauere. Paucis
annis hic dies seruatus fuit. Nam sexto fere anno post, quod Consisses morbo essent impliciti, placuisse Calendas Quintiles s biennes csse dicit, Consulibusque mor. bo implicitis placuit per interregnum renouari auspicia. Itaque cum ex Senatus consulto Consisses magistratu se abdicassent,interrex creatur MFurius Camillus,qui
P. Cornelium Scipioncm,is deinde L. Valerium Potitii interregem prodidit. Ab eo creati sex Tribuni militum
consulari potestate, ut etiam si cui corum incommoda valetudo fuisset,copia magistratuum Reipub, csset. Calendis Qui ilibus magistratum occcpere. Hunc etiam diem in alium, cui incertit,mutatu invenio. Neque enim
dies nominatur.Hoc autem anno cccc X I I I. post Vrbem conditam reperio accidisse. Quod Liuius initio fere libri vi ii . docet his vel bis . Iussisque ante tenasus Coim sulibus abdicare se magistratu, quo maturius noui Consisses aduersus tantam molem belli crearentur,rcligio incessit,ab eis, quorum culpa imminutum esse comitialia beri His enim verbis, quo maturius &c. mutatum fuisse .
solennem tum diem ineundis magistratibus indicat. Vt autem hic incertus est dies,sic certus est is,qui paulo post, id est, octauo inde anno statutus est Calendarum Qui tilium Ex templo igitur, inquit, C s. noui L.Acmylius Mamercus,& Cn. Plautius eo ipso die Calend. Quintilibus,quo magistratus interiit, comparare inter se prouincias iussi. Mesa sein autem, quo diutissime comitia habitasti ni,Februarium fuisse inuenio. & Idus Martias diem δε- lennem ineudis magistratibus. Sempcr enim tenuit bes-lo Punico secundo,& bello Maccdonico,atque eo etiam diutius. Liuius hoc docet multis locis, quorum nonullos protuli. Anno quarto secundi belli Punici , libro tertio scribit his verbis,Circumacto tertio anno Punici belli T. Sempronius Consul. Idibus Martiis magistratum imit. Initio libri sexti, Cneus Fulvius Centimabus. P. Sulpitius Galba Coss. cum Idibus Marciis magistratu missent, Sc-
83쪽
natu in capitolium vocato, de Repub. de administratione belli,de prouinciis exercitibusque patres consulueriit.
Initio primi libri de bello Macedonico, qui fuit annus D VI. post urbem conditam,omnium primum, inquit,
eam rem idibus Martiis, quo die tum costulatus inibatur, Ser Sulpitius Coc retulit. Lib. V I I I .dec. I I I I. M.
Valerius Messala inde & C Liuius Salinator consulatum Idibus Martiis cum inissent, de Repub. deque prouinciis
α cxercitibusSenatum consuluerunt. Lib. x. eiusdem
decadis, Ii omnes magistratum Idibus Martiis inierunt. Lib. i. quintae decadis, Idibus Martiis,quo die Sepronius,
Claudiusque consillatum inierunt,mentio tantu de prouinciis Sardinia Histriaque de utriusq; hostibus suit. Lib. tertio eiusde decadis, L. Emylio Paulo. C. Licinio Coss.
Idibus Martiis principio insequentis anni, cum in expectatione patresessent,&c. His omnibus intelligitur,diem comitiorum habendorum, solennem iustum de statum nullum fuisse, cum ineundi magistratus multi fuerint. qui quam vari; fuerint, non opinor, iniucundum erit ex iis, quae multa collegimus ex omni memoria,cognoscere. Ita ni, ut comitia indicta Medicta fuerint, quod in quem diem haberetur,indiceretur. Idque Cicero in tertio libro epistolarum ad Fratrem, indicat his verbis, Adhuc crat valde incertum & quando comitia, & qui Consules futuri essent. Si erat incertum, quando,ut ait, comitia futura essent, nullus erat status dies comitiorum. Itaque in secundo libro in quem diem edicta fuerint,co anno, quo epistolam scripsit, exponit, Sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis expectationem. Nam comitia sine mora futura videntur.edicta sunt ad x i .Cal. Februarias. Ego quo die Cicero fuerit creatus cosut,non inueni. CO-sulatum quidem se inisse Calendis Ianuariis dicit: In ora tione I i. in Rullum pro lege agraria, Ego autem non solum hoc in loco dicam, ubi est id dictu facillimum, sed in
ipso Senatu, in quo esse locus huic voci no videbatur,popularem me futurum esse Consulem,prima mea illa or
84쪽
tione Cal.Ianuariis dixi. Itaque in v.lib. earum epistolaruquae familiares inscribuntur, pridic Cal. Ianuarias dicit se adiisse magistratu, Atque ille, quod te audisse credo, pridie Cal. Ianuarias, qua iniuria nemo unquam in annuo magistratu improbissimus ciuis affectus est, ea me Consulem affeci cum Rempub. conseruassem, atque abeuntem magistratu concionis habedae potestate priuauit. Ex
quibus perspicitur, Calendas Ianuarias tum diem solenne ac iustum fuisse ineundis magistratibus. quod quadiutenuerit,tradere no possum. Qui autem comitia habiturus erat,is ad quem futura essent, siue edicebat, siue indicebat diem, non quem vellet semper, sed eum interdum
ad quem Senatus censuisset. De quibus omnibus aliquid dicendii est. Habebat quidem Comitia vel alter Consul, vel Dictator, qui interdum comitiorum habendorum
tantum causa creabatur, vel Interrex. nam in Consule
Tribunum militarem Cosularis potestatis numero. Horum Consul erat lcgitimus, caeteri erant extraordinarij. Quod mox docebimus. Uter autem Consulum, haberet Comitia,non crat constitutum,sed ipsi inter se comparabant,interdum uter praeesset,idque iussit primum factum esse inuenio,interdum S C. fiebat, quo nominatim alter vocabatur. T. Liuius lib. XLI. Sedato tandem Histrico tumultu,S C. factum est,ut COS S.inter se compararet, uter eorum ad comitia habenda Roma rediret. Tum M. Iunius rediit Nam paulo infra apud Liuium harc sequuntur, Per eos forte dies M. Iunius C O S. ex Histria comitiorum causa rediit.Comparare autem hoc loco apud Liuium,pro eo positum est,quod deliberare,consultare,c5- ponere sine sorte. Nam skpe apud eum legitur,S C. factu esse,vel patres censuisse,ut COS S.& praetores vcl comparet inter se,vel sortiantur prouincias.Vno loco erimus contenti ad id probandum, lib. xxx I i I. Dc prouinciis
cum ad Senatum retulissent, patres censuerunt, cum in
Hispania latum glisceret bellum, & iam consulari & duce & exercitu opus esse placere,Consules Hispaniam ci
85쪽
teriorem & Italiam prouincias aut coparare intor se aut sortiri. Alterum quod dixi,Senatum censuisse interdum,
uter Cosul comitia habere placeret locus ille indicat qui est apud Liuium in lib. X LI. De prouinciis deinde consultus Senatus, Pisas& Ligures prouincias Consulibus
decreuit. Cui Pisς prouincia obuenisset,cum magistratuucreandorum tempus esse ad comitia reuerti iussit. Cum ego diligeter inquirerem, cur alterum definirent patres, in eo commoditatis & utilitatis reip.cos rationem duxi . se comperi.Nam qui Romς erat,vel non tam procul R ma, quam collega, aut non tam graui bello occupatus, is
demum comitia habere iubebatur. Quod si uno in loco
essent,nec ancipiti bello detinerentur, tum fere comparabant inter se,uter rediret, ad comitia habenda si abessent,si essent Roma uter ea haberet.Sin neuter sine periculo reuocari posset, tum vel dictato vel interro comitioru causa creabatur.Si dictator,titerae in castra ad Consules mittebantur, ut ab altero nocte diceretur, idque situtd ad eos mitti poterant,sin minus,Romae Prodictatora populo dicebatur Hoc postremum semel tantum factu legi lib. ii . de belloPunico secundo,itaque ad remedium iandiu desideratum nec adhibitum, Dictatorem dicenduciuitas confugit. Sed quia & C O S.aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam,facile crat aut nuncium,aut literas mitti, nec Dictatorem populus creare poterat quod nunquam ante eam diem factu erat,Prodictatore populus creauit QJabium Maximum. His autem verbis, Ncc per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuncium aut literas mitti,
Liuius fgnificat, non semper necessariam fuisse eius qui dictator diceretur,praesentiam. Id cnim aperte lib. v III. post urbem conditam docet his verbis. L. Cornelio quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum reuocari ab impetu belli placebat, laterie miliae, ut Dictatorem comitioru causa diceret. D. M. Claudium Marcellum &c. Nam dictatorem creatu esse comitiorum tantu causa tum cum
86쪽
bellum C O S S. necessario occuparet, lib. I x. scribit his verbis, Dictatorem idem annus habuit, P. Corneliu Sci pionem cum magistro equitu P. Decio Mure. ab iis propter quae creati erat,comitia Consularia habita,quia neu
ter C O S S. potuerat bello abelle. Quibus verbis illud etiam intelligitur, no solum Dictatorem, sed magistrum
etiam equitum una cum eo ius habuisse comitiorum habendorum, cum alter COS. solus ea haberet, quemadmodum supra dictum est. Quod ex hoc loco lib.vI I I .facile perspici licet. Privernum duobus consularibus exemcitibus cum obsideretur, alter COS. comitiorum causa Romam reuocatus. Quod autein supra dixi, Dictatorem
nocte dici moris fuisse, non solum de eo dictatore intellectum volo,qui terrore belli audito dicebatur, sed de eo
etiam,qui comitiorum tantum causa creabatur. De dictatore quidem belli causa dicto, illud Livianum lib. I x post urbem conditam intelligitur, Nocte deinde silentio, ut
mos est,L.Papyrium Dictatorem dixit. Eade dicit in eandem sententiam lib x III. Libro aute UOI .eum qui comitiorum causa dicebatur, non solum nocte dici solitum scribit,sed etiam qua parte noctis.Oriente enim nocte id fieri solitum confirmat his verbis, Eam rem Tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt. Nam neque facile fuisse id vitium nosci cum COS. oriente nocte λlentio diceret Dictatorem, neque ab C O S. cuiquam publice priuatimve de ea re scriptu esse dcc. Sed de Dictatore satis multa dicta sunt. Nunc de In torrcge pauca dica.mus. Interrex Interdu creabatur comitioru causa, atque
id iam ab initio urbis obseruatum est, quod alio loco docebimus, nunc satis est intelligi,morem Interregis creandi comitiorum causa quam Dictatoris esse antiquiorem. Neque enim Dictator comitioru causa ante dici coeptus est, qua Dictator de plebe est creatus. Na cum ante illud tepus nihil interesset plebis, dictatorne, an interrex consularia comitia haberet, quod nec interrex, nec Dictator
quisquam de plebe creari poterat, qui alterum ex plebe
87쪽
consulem crearet,nullam ctiam mora illa afferebat, quominus res ad interregnu rediret. At postea quam Dictaturae fastigium conscendi tum demit ut absentibus Consulibus Dictator potius, quam interrex comitia haberet, omnem diligentiam adhibebat. Contra interregem patres petebat. Quod in his Liuij locis intelligi licet. In lib.
VII .post urbem conditam, ia inquit nec per Dictatorem plebeium,nec per Popilium Consulem comitia consularia haberi volebant,& alter C O S. Fabius bello retinebatur : res ad interregnum rediit. Interreges deinceps Seruilius Hala,M. Fabius Cn. Manlius,Cornelius Tabius,C. Sulpitius, Lucius Amylius, Quintius Seruilius,
M. Fabius Ambustus. In secundo interregnoorta conte tio est, quod duo Patrici, C O S S. creabatur,intercedentibusque Tribunis,Interrex Fabius aiebat in x ri . tabulis
legem csse,ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumq; esset, iussiam populi & suffragia esse. Cum intercedendo Tribuni nihil aliud,quam ut differrent comitia valuissent,duo patrici j COS S. creati sunt. T. Sulpitius Potitius, M. Valerius publicola. Octo fuerui tum
interreges,id est anno c c c c. post urbem conditam,triennio autem post,fuerunt undecim. Extremo anno combria Consularia ccrtamen patrum ac plebis dircmit, Tribunis negantibus passuros comitia haberi,nasi secundum Liciniam legem haberentur, Dictatore obstinato tollere potius totum e Repub. Consulatum, quam promiscuum patribus ac plebi facere. prolatandis igitur comitiis cum Dictator magistratu abiisset, res ad interregnum rediit Infestam inde patribus plebem interreges cum accepiLsent, ad undecimum inrerregem seditionibus cortatu est. Illo anno aliter atque c c c c. initum est interregnu.Tum enim erat Dictator, erat Consul. hoc autem anno prola
tandis Comitiis Dictator magistratu abiit, non quod, ut arbitror, sex eius menses praetcriisscnt, sed Tribunorum certaminibus impulsus. Itaque no milii videtur legitimuhoc interregnum fuisse. Est enim interregnu aliua nihil quam
88쪽
quamIotestas in quinque dies cum rex mortuus est, ad alterum subrogandum sufficiendumve comparata. Si e go & ad alios magistratus reseratur,& dum quis est in magistratu, non proprio interregnum dicitur. Sed quoniam Romae quoad manserunt reges,vsitatu hoc verbum fuit, etiam cxactis regibus retinuetunt. Hic me locus monet, ut aliquid de comitialibus diebus disseram Comitiales dies duobus modis inuenio dici, iisque contrariis. Nam de ij in quibus nefas erat haberi comitia, & ij in quibus ea fas erat haberi,dies comitiales vocabatur. Comitiales a tem no dictitur solum ij,in quibus comitia haberi licebat creassis magistratibus,sed ij et iam, in quibus populus alicuius rei agendae causa coueniebat.T. Liuius in tertio lib. post urbe coditam, Quemadmodu Tribuni se ginissent in prohibendo delectu,sic Patres in loge quae per omneis comitiales dies serebatur,impedienda gerebant. Pcr dies autem comitiales Senatus haberi non poterat, quod Cicero lib. II .epistolarum ad in Fratrem tradit his verbis. Consecuti sunt dies comitiales, per quos Senatus haberi non poterat.Si id verum est, id est, si dies comitiales impediebant, quominus Senatus haberi posset, certe illa aetate quo die Senatus habebatur, is non erat comitialis. Quod si ita est, nec Caledae Febr.nec 111. Nonas eiusde
mensis, nec I I I I. nec V. nec v r. nec V i I. Idus eluc
dem comitiales dics erant. Nam iis diebus eodem libro aliquid actum bine dicit in Senatu. A Calendis Februariis legationes in Idus Febr.reiiciebantur: eo die rcs confecta non est.Ad I I I I . Non. Febr.Milo affluit, ci Pompeius aduocatus venit, producta dies est in I I I i. Idus Febr. Interim reiiectis legationibus, i i I . Iduum reserebatur de prouinciis quaestorum & de ordinandis praetoribus. Paulo infra, Ad i 1 i t.. Iduum Febr. Malo assuit, dixit Pompeius &c. Paulo inse Clodius in Quirinalia prodit. xit diem. Ad v i. Id. Feb.Senatus ad Apollinis fuit Paulo infra. Ad v I I.Iduum b. ad Apollinis SC.factum est. ea quae facta essent ad v i. Iduu Februaris contra Remp.
89쪽
esse facta Hi inquam dies,uon erunt comitiales, nisi se te quod dixit, Consecuti sunt dies Comitiales &c. refert ad id quod paulo ante dixerat. Nam comitia sine mora futura videntur, edicta sunt ad x i. Cal. Februarias. Ita loquitur de diebus iis in quibus comitia edicta erat cre dis magistratibus, quod vero propius videtur cilc. V cunque res habeat, id obtinebimus quod Cicero dixit. Senatum non potuisse haberi per comitiales dies. Comitiales autem dies indicebantur siue edicebantur, ut dixi. In quo de auspiciorum,& dierum religiosorum, nefastorti,atrorumve ratio habebatur.Liuius libro X L I. C O S.
Petilius cum primum per auspicia posset,collegς subrogando comitia habere iussus & Latinas edicere: comitia in diem 1 1 1. Non. Sextiles, Latinas ad diem III. Idus Sextile edixit. Itaque cum Augures consulti, vitio creatos aliquos dixissent, statim magistratu ne abdicabat, ut si tonuisset quo quis die creatus erat consul,vel prodigium aliquod visum esset,quod vel ille locus Liuij qui est
positus in xx III . lib.inaicat, Postquam Marcellus ab exercitu rcesit, comitia uni Consuli rogando in locum L. Posthumh edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus , qui extemplo magistratum occiperet: cui ineunti
consulatum cum tonuisset vocati Augures vitio creatu
videri pronunciauertit, vulgoque patres ita fama serebat quod tum primum duo Plebeis consules facti essent, id deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicauit,suffectus Fabius Maximus I I 1. Sed ut pluribus de diebus comitialibus dissera, qui dies ne comimitia haberentur impedirent, docebo. His enim cognitis comitiales etiam cognoscemus.Comitia impediebant
primum festi dies, deinde religiosi nefasti & atri. Festidies partim sacrificiis deorum,partim epulis, partim ludis in deorum honorem faciendis,partim feriis obseruandis constant. De his omnibus pauca dicam & primum de feriis. Feriarum duo genera erant. Aut cnim priuatae sunt, aut publicaePublicarum sunt genera quatuor Aliae enim stativae
90쪽
stativae seu statae sunt, aliae concepti uae, aliae imperativae, aliae nundine. Has duas postremas formas addit Macrobius primo libro Saturnaliorum Varro no addit. Statiuae erant, quae in statos menses & dies incidebant: conceptiuae, quae concipiebantur a cosulibus aut potificibus quo-tanis non certis diebus aut mensibus, annales vocabantur : quae nec certis mensibus nec diebus nec quotannis concipiebantur,non erant annales.Annales erant paucae
quatuor enim tantu enumerat Varro, Compitalia qui dies erat attributus laribus in quo aut ubi viae competiit, id est in compitis sacrificabatur. Latinae feriae,dies conce
ptiuus dictus a Latinis populis, quibus in Albano monte cx sacris carnem petere fuit ius cum Romanis . A quibus Latinis Latinae dictae Semcntinae seriae, dies is qui a pontificibus edictus,appellabantur a lamente, quod sationis causa susceptς essent. Paganicς eiusdem agri culturς causa susceptae,ut haberet in agris omnis pagus, unde Paganicς dictae sunt. Latinarum quidem feriarum crebra tu apud Liuium mentio, reliquarum nulla. Ego nonnullos Liuij locos proferam,ex quibus intelligi poterit Latinas a Co-sulibus edici solitas Ita non fuisse statas.Lib.X L I. Latin seriae fuere ante diem I i i. Non.Maij, in quibus quia in
una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat S. P.
. R. religioni fuit. Id cum ad Senatum relatum est, Senatusque pontificum collegium reiecisset,pontificibus quia no recte factae Latinae essent, instauratis Latinis, placuit Lanuvinos,quorum opera instauratae essent, hostias praebere. Accesserat ad religionem quod Cn. Cornelius C O S. ex monte Albano rediens concidit, sed inde mortuus Romam allatus ,& funere magnifico clatus sepultusque est. Pontifex idem fuerat Consul c Petilius cum primum per auspicia posset, Collegae subrogando comitia habere iussus, & Latinas edicere,comitia in die III. Non. Sextiles Latinas ad diem 1 1 1. Idus Sextiles edixit. Idem lib. v . post urbem conditam , ingens inde haberi captiuus vates coeptus, eumque adhibere Tri-