장음표시 사용
21쪽
tradidit. Et exinde has unciales Pedis Avisiones iisdem'nomianibus, quibus assis partes, nuncupauerunt, Vnciam, Sescuncia. Sextantem, Quadrantem, Trientem, Quincuncem, Semissem,. Septuncem, Bessem, Dodrantem, Dextantem, & Deuncem. De Seleuncia,quae uncia est&semis,&de Sextante, qui Pedis sexta
Pars est, duas continens uncias, ut ueterum auctoritates aliquas
afferamus ) meminit Plinius lib. Nati Hist. 3 c. et s. de pauimentis loquens his uerbis:Fastigium uero seruati in Pedes denos,Scscuncem.&lib. I 3.α II. de cedrinis mensis: Qua in re non omittendum uidetur,TiberIo principi mesam quattuor pedes sextante & sicilico excedentem,crassitudine sescunciali.Ex cuius uerbis,
di illud colligi licet, uncias istas pedales in minores etiam partes antiquis diuisas fuisse: quod ex in radicendis latius apparebit. sic&quadrantem trium digitorum crassitudinem idem Plinius appellauit his uerbis. Magnitudo amplissima adhuc suit unius commissae ex arboribus dimidiatis duobus,a Rege Mauritaniae Ptolemaeo, quattuor pedum dc semipedis per medium ambitu, crassitudine quadrantali. A quo semipede,crassitudinem semipedalem dixit idem lib. 3 c. a s .sic & b essales laterculos appellauit
Vitruvius, qui unciarum octo latitudinis cssent, lib.7.c. sic dicens: Deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis imponatur,ex altera parte bessalibus laterculis pilae struantur. sic & dodrantem pro nouem pedalibus unciis, dixit Columella lib. c. I. his uernis: Quippe seminibus uineaceis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante, super autitudinem bipedaneam. Et rursus circa eiusdem c. finem: Sed non est dupondij&dodrantis altitudo, quae istud efficere possit.
Quo loco Dupondiu pro duobus pedibus, quasi pedes asses ponderales essent, accepit. Similiter Dodrantem Plinius lib. 7.c. a.sic scribens: Supra hos extrema in parte montium, spithamei Pygmaei narratur ternas spithamas longitudine, idest ternos dodrantes,non excedentes. Quod &Vitruvius dixerat lib. 3. c. 3. ubi degradibus templorum tractans inquit: Crassitudines autem e rum gnaduum ita finiendas censeo, ut neq. crassores dextante, neque tenuiores dodrante,silit collocatae. Quo loco Dextantem
pro decem unciarum sipatio posuit.Quem quidem in assem, & uncias,& unciae partes diuidedi morem, in hereditatibus quoque I urisconsulti ooseruauerunt, ut Vlpianus testatur lege, Si seruum
22쪽
meum ad finem, de Heredibus instituendis : cuius haec sunt i Hereditas plerum. diuiditur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. Habent autem & hae partes propria nomina ab uncia usq. ad assem, sexcunx, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis,septunx, bes, dodrans, dextans,deunx,as . Sic&terrae tu erum partitus est Columella, qui & unciam ipsam in Gcilicum, sextulam cripulum,&semiscripulum diuisitii. s.c. I .nee ultra semiscripulum, idest Graecum obolum processit, etsi Seu rinus Boetius, quantum ad Seometriae disciplinam attinet, Pedalem unciam non solum in lemi obolos sex & nonaginta, &sili- Quas I sed ipsam quoq. Siliquam, quae est scripuli pars sexta Due oboli tertia, in duo puncta, & punctum ipsum in duo minuta,& minutum in duo momenta,diuiserit. quae postremae partes potius ingenio percipi, quam oculis cerni, aut demonstrari pos sunt,nisi adeo magnae quantitatis uncia constitueretur,ut has diuisiones reciperet. De quo etiam Sicilico ut ad eum redeam
6 meminit Pliniusssic& totius Africae assem secisse idem uid c turlib. I 8.c. 6.sic scribens. Sex homines semissem Africae possidebat,
cum intersecit eos Nero princeps. Non minus etiam has unci Ies partes numero appellaueruns ut constat ex eodem lib. 3 3.c. 8.qui de lapide Heraclio, siue Lydio sic dixit: Sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis, bina'. latitudinis non excedentes. Quin &quinariam,quae aquae est mensura,& unciam, & digitum mensuralem, & ipsum aenique digiti scripulum, Frontinus in lib. de A quaeductibus in assem & uncias dii ii sit. Unciae, inquit,modulus habet diametri digitum unii, & trientem digiti. capit plus quam quinariae octaua , hoc est sescuncia quinariae,&scripulis tribus,& besse scripuli. Digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum unum, te digiti sescunciam Se tulam. capit quinariae dextantem. Digitus rotundus habet di metri digitum,capit quinariae septuncem,semunciam, sextulam. Hactenus ille. De quibus quidem unciae diuisionibus &nomianibus,& quo modo se ad unciam habeant, insta libro quincto satis dixi. A pede pedale spati uappellauit Columella, quod unius
pedis mensurae esset, lib. s.c.f. his uerbis. Deinde ut arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo cespite planta eruatur. Sic & Bipedaneum, & Tri pedaneum appellau 'Iunt,quod duorum, aut trium pedum mensura esset. Columella
23쪽
eodein lib.c. F.Si ante annum fiat, quam uinea conseratur, scrobs- in lon*tudinem altitudinemque aesosius, tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea. De quo &lib. c. I.&Plinius
lib. 3 .c. f. his uerbis.Non omittendum,quod annales annotau
run t tripedaneas his statuas in soro statutas, haec uidelicet me sura honorata tunc erat. A pede quoque ut iam ad ea, quae supra pedem sunt transeam fit palmipes, pro ea mensura, quae sit palmorum quinq i. pedis & palmi, de quo Vitruvius lib. s. c. s. Gradus spectaculorum,ubi subsellia componantur, ne minus alti sint palmo pede, ne plus pede & digitis sex. Et lib. I o. ao. de tostudine ad congestionem fossarum paranda. Insuper hanc comos actionem erigatur postes compactiles, praeter cardines peduni nouem,crassitudine quo uo uersus palmi pedalescinterualla habentes inter se sesquipedis. Varro de re rust. lib. 2.c. . In haris ostium esse oportet,&limeninferius,altum palmipedaleme porci ex hara,cum mater prodit, transilire possint. I tema pede fit ses quipes:de quo Vitruvius,ubi lxime,& Horatius in arte poetica:
Proiicit ampullas, & sesquipedalia uerba. Columella lib. s.c.9. de olea: Deinde taleae sesquipedales serra
Cubitus quoq a pede formatur, qui cst sesquipes, idest palmorum
sex, ut proxime dixi. idem enim cubitus est, &sesquipes. de quo, Vitruvius lib. 3. c. I. Cubitumq. animaduerterunt ex sex palmis constare,digitisq. uiginti quattuor. ex eo etiam uidetur ciuitate Graecorum secisse, uti, quemadmodum Cubitus est sex palmorum,ita in drachma quoq.eo numero uterentur.ille enim aereos signatos,uti asses exaequo se quos obolos appellant, quadrantes q. obolorum, quos alij dichalca,alij trichalca dicunt, pro digitis et . in drachma constituerunt. Rursus a Pede proueniunt Passus,Stadium, lilliarium, Actus minimus,Clima, Actus quadratus, Iugerum,Centuria, Saltus,de quibus singulatim dicendum. Interim tamen animaduertendum putaui,quod tria priora nomina,Passus,' tadium,Mi iliarium,linciret res longitudines demonstrant,quibus plerunq. geographi&scriptores ad locorum distantiam demonstrandam utuntur,cetera uero nomina longitudines&latitudines complectu tur: ut Statius cx infra dicendis apparebit.
Passus,quem a passis siue diductis brachiis iuniores dictum putant,
24쪽
constat mi pedibus,quinq. in longitudine dicente Columella
lib. 1a. r.Passus habet pedes quinque. Stadium Graecorum mensura fuit, cuius tamen usus &nomen ad Romanos transiuit,constans passibus centum uiginti quinq. Columella ubi supra,Stadium deinde habet passus Ias. id est pedes sexcentos uiginti quinque. Plinius lib. 2.c. 23. Stadium centum. uiginti quinq. nostros essicit passus, hoc est pedes sexcentos ui .ginti quinq. Ex cuius sententia illud animaduerterunt iuniores, longitudinis diuersae fuisse pedem Graecum a Latino : nam eκ Herodoti &Suidae sententia, stadium Graecum, quod constat ex Graecis pedibus sexcentis, pedes ericit Romanos,ut Plinius ideclarat sexcentos uiginti quinq. qua ratione pes Graecus Ro mano pede longior est semuncia eiusdem Romani pedis.seMe tae enim semunciae constituunt uiginti quinq. illos pedes, qui:
sexcentorum nurirum excedunt. quod uerum censeo, etsi in ltarchus in vita Gracchi, infra de milliario reserendus: discrimen istud n'n.ahimaduertens, putauerit stadia octo non integra conficere milliare, numerans ipse stadium pedum Graecorum, sexcentorum, qui octies multiplicati summam pedum quattuori millium octingentorii constituunt: quo fit ut ad integrum quinque millium,ducenti deficiant: qui ducenti ex illa muncia,qua
pes Graecus Romanum excedit,constituuntur,ut raedixi multa enim similia inueniuntur, quae animos doctirumorum etiam uirorum distraxerunt, ut &infra notavi. Milliarium, siue milli re, costat, ut&ipsa uox senat,ex passibus mille ladiis uero octo, pedibus autem quinq. millibus, ut & Columella loco proxime relato decim citi pro quo milliare & mille passus leguntur. Varro deling.latilib. s. Nam quod sensus nullus, quod abest mille pas. sus, sentire possit. Oculorum sensus uisusq. ad stellas peruenit. Horum milliariorum uiginti pro diurno itinere in ius uocatis praetor tribuit,ut inquit Caius Iurisc.lege I. si quis cautionibus iudicio sistendi causa factis non obtemperauerit, cuius haec sunt uerba. Vicena millia passitum in singulos dies dinumerare pra tori ube praeter eum diem,quo cautum promittitur, &eum,in quem sistere in iudicium oportet. quod & amplius declarat Vlpianus Iurisc.l. in itinere de uerborum&rerum signific. sic inquiens: In itinere faciundo,uiginti millia passuum in dies singulos peragenda,sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumeratio-
25쪽
nem minus,quam uiginti millia,supersint, integrum diem cupent,videlice si unum & uiginti millia passuumsint, biduum ei attribuatur. Milliaria autem, quoniam lapideis columnis in viis signari coeperunt,Lapides a scriptoribus appellata suisse passim
legitur. Hoc autem a C.Graccho inuentum puto: nam ante factum, non memini me legisse . oe quo Plutarchus in illius uittat Ad haec, inquit, uiam omnem per milliaria dimensus capit autem paullo minus octo stadia milliare columnas lapideas,spatii signandi causi K locauit. Haec ille. Quo loco animaduertendum viquod & paullo ante dixi, Plutarchum in eo,quod dixit, octo .stidia paullo minus esse milliare,discrimen R omani Graeciq. pe dis non animaduertisse. Quod autem milliaria Lapides appellarentur, clarius est,quam quod probatione indigeat: tribus tam ei Plinij locis contentus ero.lib. I s. c. I 8. de ficu Carthaginiensi a Catone in Senatu allata, Non castra Punica ad tertium lapidem uallata ilib. 3I.c. 3.de aqua Virgine ab Agrippa ducta: Virginem adduxit ab octaui lapidis diuerticulo. Et lib. 3 6.c. I s. deductu aquae Claudiae : Quippe a lapide quadragesimo ad eam e
celsitatem,ut in omnes urbis montes leuarentur, influxere Cumtius,atque Caeruleus fontes. Quibus & illud Martialis accedat libro epigo:.de Torquato &Οtacilio. Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum: Ad quartum breue rus erast Otacilius. Quorum quidem lapidum, seu columnarum, non nulla uestigia adhuc in uia Appia, Roma Neapolim proficiscentibus occurru sunt enim columnae lapideae: quarum & una est in porta ciuita tis Fundorum, in ingressu , si recte memini, a sinistra, in quibus milliariorum numerus, quo columnae ipsae ab urbe distant, si-. gnatus inspicitur. Actus minimus habet in latitudine pedes quattuor, in longitudine pedes centum uiginti.Columella lib. 3 .c. I. Actus minimus,ut ait Varro alitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedescentum uiginti: Clim eodem teste Columella ubi supra, quoquo uersus est pedum sexaginta. Actus quadratus undiq.finitur pedibus centum uiginti, teste Columella loco proxime relato,& Varrone de re rust.lib. I. . I .
Iugerum ab eo dictum est,quod duos in se iunctos actus quadratos
26쪽
contineat ex Columellae & Varronis sententia locis proxime relatis. Varronis h. aec sunt. Modos, quibus metirentur rura, alius alios constituit, nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis. in Campania uersibus,apud nos in agro Romano & Latino iugetris iugum uocant, quod iuncti boves uno die exarare possint. Ver sum dicunt centum pedes quoquo uersum quadratum: Iugerum, quod quadratos duos actus habeat: de quo apud Pliniu lib. 18. c. 3.sic legitur: Iugerum uocabatur,quod uno iugo boum in die exarari posthi; Adtus, in quo boues agerentur, cum aratur uno impetu iusto,ihic erat centum uiginti pedum,duplicatusq.in Iongitudinem iugerum faciebat. Haec ille. Sed id,quod iugerum in Plinio legitur,iugum restitui debet,alioqui laprus fuisset Plinius cum iugero Romano tribuisset, quod iugo Hispanico Varro tribuit. in quem errorem multi ex iunioribus, corruptam lectione secuti,ccciderunt. Ex hac traditione iugeri mensurae apparet i gerum esse pedum quadratorum duo de triginta millium octingentorum,ex Columella lib. s .c. I. Ergo, ut dixi, duo actus iugorum essiciunt, longitudine pedum ducentorum quadraginta, i titudine pedum centum uiginti: quae utraeq. summae inter se mulxiplicatae quadratorum faciunt pedum uiginti octo millia &octingentos. Haec ille. Libet hoc in loco animaduertere, Pali Lidium de re rumib. 2.c. I a.de iugero non recte sensisse, ait enim, quailratam tabulam iugeralem constare Quoquo uersu pedibus centum octuaginta. quae summae si inter te multiplicentur,siimmam pedum quadratorum duorum & triginta millium, & qu dringentorum constituunt, cum ex Columella & omnium sententia viginti octo millium &octingentorum tantum sit. lapsus est, ut arbitror,quia cum uideret iugerum in longitudine esse pedum 2 o. & in latitudine Iam quae duae summae coniunctae c5stituunt summam trecentorum sexaginta, putauit ille, non admodum optimus geometra, hunc numerum trecentorum sexaginta diuidendo iugerum aequi laterum constituisse,non reminiscens Vitruvium lib.9.c. I .ex Platonis sententia tradidisse areain qu dratam certae quoquo uersus mesurae siquis duplicare uelit, numeris assequi non posse. cui tamen si prope accedere uoluisset, latera ex pedibus centum sexaginta nouem&dodrante &eo minus,constituere debuisset.
Centuria centum iugerum olim mensura fuit, quae pestinodum du
27쪽
plicata,&ducentorum facta,pristinum nomen retinuit. ita Varrodere russi lib. I.c. Io. cuius haec sunt: A centum Centuria dicta. Centuria est quadrata in omnes quattuor partes pedum c. hae porro quattuor centuriae coniunctae, ut sint in utramq. par
temoinae,appellatur in agris diuisis uiritim public festus. Haecisse,quem Columella lib. s.c. i.seques, sic dixit: Centuriam nunc dicimus, ut idem Varro ait, ducentorum iugerum modum, olim' autem ab centum iugeribus uocabatur centuria, sed mox duplicata,nomen retinuit, sicuti tribus dictae primum, a partibus p puli tripartito diuisae,quae tamen nunc multiplicatae,pristinum nomen possident. Hactenus ille. Sed animaduertendum puto, Varronis numerum, duum millium centum, librariorum inc ria, quorum culpa multa similia pernotas scripta desiderantur, corruptum esse . constat enim,quattuor centurias simplices, seu duas duplicatas,quinquagies centies millies &septingentos sexaginta millia quadratos pedes habere, idest secundum hodie num numerandi modum ut ego quoq. uerbo millionis uta quo iuniores logistae utuntur pedum quinq.milliones ac septingentos sexaginta millia continere. cx eo autem Varronis numero
non nisi quattuor milliones ac quadringenti decem milli in viabuntur. locus igitur restituendus est, ut numerum duum millium& quadringentorum contineat: & quadrabit. Saltus postremus est, constans ex iugeribus quadringetis, ut ex praedictis colligitur. & haec citra controuersiam uera senti Pedis autem ut ad pedem redeam) quae uera fuerit mensura, diu inter doctissimos nostrae aenatis uiros disputatum suisse scio. nam ut ineptias quorundam, qui nescio quas nugas de ordei seminibus,quae etiam ab antiquis reprobata sueriit, repraesentare nixi Psunt,omittam:irem illa,quae Budaeus,uir alioqui doctus, & egre . gius,de suo Lutetiano pede tradidit, ab omnibus reprobato, cui nihil cum R omano commune habere dignoscatur : Leonardus Portius Vicetinus, vir sane doctus, primus omni li nostrae aetatis, qui de hac rescripserit, mensuram Colotiani pedis pro ueriti tradidi cum nec tunc alia appareret. is aute Colotianus ex marmorea base sepulcri Cn.Comiti j sculptoris, ut arbitror, sumptus: est quae quidem basis olim in hortis Angeli Colosj unde colotiani pedis nomen ad Pincij montis radices, viri sane doctissimi,' i erat, nunc autem in aedibua nobilis Matij Delphini, a Gentile, λ
28쪽
eius fratre, uiro doctissimo Se rerum antiquarum perito, compae rata superioribus annis,multis item aliis Epitaphiis & inscriptio nibus congestis,conseruatur: quem iuniores quoq.secuti sunt:cuius ulcri schema in calce oheris subnectere uisum est, ut appareat sculptoris consilium suisse, noexactam pedis mensuram demonstrare,sicut nec circinorum, nec libellae, aut mallei, sed tantum ostendere, cuius professionis hominis cineres inibi conse uarentur. sicq. Colotianus hic potius ansam perquirendi legitimum pedem praebuit, quam quod ipse legitimus sit. Cum hac Colotiani pedis mensura Gulielmus Philander, qui ab hinc an nis circiter triginta Romae floruit, in annotationibus in Vitru-
uium lib. 3.c. 3. pedem alterum marmoreum congruere testatur,
in alia marmorea bale sepulcri T.Statilij Vol. Apr. mensoris aedificiorum Romae suo tempore ex Ianiculo resbila,&in Vaticani Pontificios hortos transportata, cum quo sane conuenit modico dicrimine hic Statilianus, habens fatis clare digitos & uncias dia
stinctos,quibus ille Colotianus caret omnino. Mihi autem murulis ab hinc annis pes unus aereus allatus fuit, terra rubigineq. ut . refossus illico fuerat,obtusus,& inuolutus,in ruderibus antiquarum ruinarum ex urbe antiquitus evectis , ac prope & extra por-- tam Nomentanam proteistis,inuentus. quo in loco maxima tunci Chrisblithorum copia dc aliorum pretiosbrum lapillorum cum plumbi frustulis & carbonibus, aereis clavibus, seris & armillis
aliis q. similibus eo tempore reperiebantur,adeo ut locus ille unii uersus,qui uineatus erat,cribro a perquirentibus suerit euersus, i & excretus. Est autem pes iste palmis, unciis digitis i. diuisus complicabilis,qui cum explicatus est testerula ex eo de tu aereansiit,ia,clauo in una ipsius parte affixa, clauis duobus altera parte in-: fixis,inserituri atque ita clauditur, ut, nisi ea testerula remoueatur,complicari non possit. in cuius si erficie ab altera ipsius par te litterae quaeda punctis notatae inspiciuntur,quas tamen propter antiquitatem matericiq. tenuitatem legere aut interpretari nequiuimusmam quadratus est,eius crassitudinis, cuius gallina cea penna ex ala esse consueuit, si illius rotunditati quadrata se
ma suppleretur. qui pes aereus dictis duobus marmoreis Compar ratus septima unciae parte, siue unciae scripulis tribus, & duabus scripuli sextulis,&sextulae scinisse breuior est. Cu aute diu haesi- . inflam, frustraq porphyreticam illam columnam perquisiuitIe ii,
29쪽
de qua Martianus in suo de antiquitatibus urbis,&Philander,
saepe,nec non & iuniores meminerunt, quam ego,dum iuuenis
essem,in aede sanctorum duodecim Apostoloru ad aedes Illustr. de Columna inspexeram,&in illius calce Π Ο Δ .Θ saepius legeram,alius mihi pes aereus,seu ex orichalco, allatus est, itidem ut primus,complicabilis: qui dum complicvus est clauo ab uno capite affxo,soramini ab altoro capite existeti infixo, ita clauditur, ut se facile explicari non possit,& cum explicatus est smili testerula,ut alius proxime relatus, sustinetur, ut complicari non pos si palmis,unciis, digitis, &sextula distinctus. quo factum est, ut
incertior essem multo,quam prius. inueni enim eum nona ipsius
Colotiani &Statiliani unciae parte illis longiorem esse, & illo
priore aereo unciae illius parte tertia, siue duella, cuius pariter longitudinis illum ex porphyreticae columnae mensura su pium, Philander, qui eam columnam se metitum fuisse testatur, loco supra relato exstitisse constanter asserit. Quamobre ulterius perquiredo inueni duos alios aereos pedes,ita ut praedim,complicabiles,cu suis ansulatis tesserulis & clauis,eiusdemq. sere cras situdinis, cuius ille meus primo loco descriptus, pariter palmis, unciis,& digitis distinctos,penes illustrem Fulvium Vrsinum, Canonicum Lateranensem, uirum bonarum litterarum eruditissimum,& rerum antiquarum peritissimum,& assuentissimum,cum illo priori meo etiam longitudine ad amussim conuenientes, aliumq. omnino praedictis similem, penes praefatum nobilem Marium Delphinia,qui tamen tribus praedictis longior cst, quantum est unciae scripulum,&scripuli triens; eo'. exinde, meum scilicet&Illustr. Fulvij triplici testimonio, atque omnium litteratorum,qui Romae sunt,assensu comprobatos, pro uera& legia tima antiqui pedis mensura,proq. ueris&antiquis pedibus mensuralibris habui,& palam facere non dubitaui. Sed non eo minus inuestigare libuit, si ratione aut coniectura assequi pol seni, unde
horum aereorum pedum meorum discrimen oriretur. habebam enim pro comperto, illum meum maiorem, Graecum pedem noesse,cum Graecus pes, ut supra tradidi , semuncia Romano pede maior si meus autem ille uix tertia unciae parte siue duella istos alios superaret . quani abrem cum haberem penes me antiquam selibram lapideam admodum incorruptam cum hac in superiori planitie nota, dodrantem unum aereum,ac quadrantem pariter
30쪽
rites aereum unum, massanui lapideam alteram pariter iii tegrr&incorruptam pondo librarum dece, alteram l. libri inuicem concordantes, & respondentes,etiam cum alia aerea libra penex praefatum Illustrem Fulvium exsistente, in cuius suprema planitie argenteis litteris haec erat nota, I. & in circunseretia hae aliae
EX. AVC. D. CA S. necnon&cum alio eiusdem semisse
aereo,idest unciae sex, inuicem pariter conuenientes &concor
dantes,sextarium formari curaui, qualem me in manibus Angeli Colotij,dum iuuenis essem,uidisse memineram.erat enim forma rotunda,plana base,altior quam latior, ab imo ad summu aequalis, cum inscriptione Honorij Imperatoris: huncq. ita a me sominatum sextarium,ita modulatus sum,&uiginti unciarum ex pra: dictis ponderibus formatis,purae aquae ex cisterna, quae pluuia est,capax esset. Dein ex eo communi pede, quem legitimum me credere dixi,quadrantes cupressinis tabulis, quae omnium minime humore aut siccitate mouentur,sormari seci,sicque sextarium praedictum cum hoc quadrantali,purgato cribratoq. milio, quo Romae mensurae examinari consueuerunt, examinavi, diligentiq. cognitione adhibita inueni, quadrantes praedictum octo de quadraginta sextariis expleri, & plenum euacuari,regula radula semper adhibita, ita ut nihil nec de sextario nec de quadrantali superesset,aut deficereticum q. apud me esset alius sextas aereus pondcris maioris aliis praedictis, in quo insuperiori planitie ita notatum inspicitur 3.B. idest unciae duae, inter cuius sextantis unciam, & illam relatorum aliorum ponderum grana unum & uiginti,ex nostri temporis uncia sumpta, intercedunt,quibus haec illis maior est. de his autem granis intelligo, quorum quattuor&uiginti scrupulum constituunt rursus alium sextarium priori similem fieri foci, qui uiginti unciaru eiusdem aquae excisterna capax esseti pariterq. aliud quadrantes ex illo maiori aereo pede formatum habui,diligentiq. examine ut prius seceram adhibito, . non minus sextarium hunc ex maioribus unciis, cum hoc quadrantali ex maiori pede sormato,conuenire reperi, quam sex in rius ex unciis prioribus cum priore sormato quadrantali conuenisset. unde coniecturam seci, hunc maiore pedem& unciam posterioris &sere ultimi temporis fuit se: quia hodie quoq. Romae uncia maior praedictis reperitur:ut credere licea paullatim pondera ad hanc,quae nunc est,ponderis magnitudinem excreuisse, scut