Lucae Paeti iurisconsul. De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis, cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber vnus ..

발행: 1573년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ller primus

scut ex contrario monetarum bonitas & pondus decreuit,&uhdies magis decrescit. Sed haec ex coiectura dicta sint. Ceterum, ut praedixi,asserere tot testimoniis & experimentis non dubito, i Romanum antiquum &legitimum pedemissum esse, qui ex tribus aereis praedictis collisitur,marmoreis reiectis:quia,ut etiam praedixi,non eum finem sculptoris fuissetredendum est, ut ex ctam pedis mensuram demonstraret, sed ut ostenderet instrumenta professionis hominis illius, cuius ossa aut cineres eo in sepulcro clauderentur: cum contra finem eorum artificum, qui pedes aereos tanta subtilitate firmauerunt, credendum sit eum fuisse, ut illorum mensurae essent legitimae, & ad metiendum iuste sparia deseruirent: quorum & omnium mensuras &schemata in operis calce subnectere uisum est. Ucrum lector candide, ut ea, quae

in sequentibus dicturus sum, planius intelligas, scire te equidem uolo,antiqua pondera quae Romanis & Graecis communia suisse ex iis quae lib. quineto dicentur, facile intelliges non eademtasse cum iis,quibus hodie Romae utimur. nam libra, quae R mae,ut olim, sic hodie una eademqaest omnibus argent iis,monetariis,meaicis,uetcrinariis, pharmacopolis, laniis, piscariis,&demum negotiatoribus omncius, & tam ciuibus quam agricolis

c6munis,maior est antiqua libra, tapulis quattuordecim: quae scripula uelim intelligas de iis, quae a libra instantis teporis proficiscuntur, & de quibus quattuor & uiginti unciam constituunt,& quae rursum scripula singula ex receptiori medicorum sententia, ut lib. quincto dicam in partes quattuor & uiginti, grana

appellata, dividantur. quo fit, ut unciae Romanae temporis instantis undecim, drachmae tres descripulum unum, antiquam libram, de qua supra memini, peraequent: uncia uero nostri temporis, maior sit uncia antiqua, scripulo uno S granis quattuor, uae ratio ad calculum ineundum,dum antiquas liquidorum ariorumque mensuras, cu nostri temporis mensuris pondere examinabimus, necessario tenenda est. Non minus & aliud te scire uolo,quod palmus, quo hodie Romae Architecti titutur, de quo cum reliquis ab eo proficiscentibus mensuris sequenti libro diacam,si cum legitimi antiqui pedis dodrante , id est unciis nouem, quem dodrantem Plinius, ut supra retuli, spithamam, uocabulo

a Graecis mutuato, appellac conteratur, &examinetur,palmus ipse dodrate,scia spithama quantu sunt duae nonae parteS unciae

pedis

32쪽

dis praedicti, idest ii iciae suxtula, scripulo uno ,& triente scri- ipuli, longior esse reperitur. quod si palmus idem cum altero si pra rotato pede commetiatur, qui maior est,& qui cum prophy- retico illo concordat, si uera Philander dixio & quem posteri rum & postremorum temporum fuisse existimavi,& cum illius do ante seu spithama conferatur, duorum ferme ipulorum dis. screntia intercedente, quibus palmus hic dodrate isto minor est, nuonire constabit, ut subiectum in calce operis schema demon 'urat: ex qua etiam demonsti atione fulcitur coniectura, quam paullo ante seci, dum me credere dixi, maiorem hunc pedem se- temporum inclinationis Romani imperil futue. nam putaui,& puto, labentibus annis, & felicitate Ro- nI POp. decrescente, mensuras & pondera aucta fuisse, &ab hoc maiore pede, & illius spithamaad spannam, de qua sequenti libro,itum esse . quae tamen ita dii, sint, ut opiner potius. quam affirmem.

De Graecis interual rum mensiιris

epitome .

EN svR R v M, quibus Graeci interualla metiricosueuerunt,ex iis,quae a recentioribus tradita sunt, .&iuxta eorum translationem, pitomen tradere ui

sum est, ut in hoc quoque huius rei studiosis consultum sit: quas cum egoex propriis illarii auctoribus . non sumpserim,ita tamenui ab aliis tradita sunt, non quidem ut . illoru ni laborem in meam laudem transferre cupiam,sed ut Operi nihil desit, ad publicam studiosorum utilitatem referre uisum lesaesunt aute haec. Dactylus,Dochme, siue Dactylodochme, siue Palaesto,sive Doron, na haec omnia synonima sunt Lychas,or- . modoron,Spithame, Pes, Pygme, Pugon, Cubitus, Orma, Pt thron,Stadium,Diaulus,Hippicon, Miltiare, Dolichos. Quarum mensurarum quantitates & discrimina sunt haec. Dactylus ali digiti est mensura e Graecis omnium minima. Dochme, Dactylodochme,

33쪽

i Liber Trimus

Doron,quae idem sunt, constant ex digitis quattuor, de sunt idem, quod latinis Palmus. Lychas, est interuallum digitorum decem, idest quantum quis ab extremitate indicis ad pollicis extremitatem, expansis quanto magis fieri potest iis digitis,complectitur. Orthodorum, est interuallum digitorum undecim, & est quantum quis intcr primam palmae partem,ubi brachio iungitur palma,&suprema medij digiti complectitur: quasi rectum palmu dixeris. Spithame, constat ex digitis duodecim, palmis uero tribus, & est quantum quis ex pansa manu, ab extremitate digiti minimi ad summitatem pollicis , complecli potest. Pes,est palmorum quattuor, digitorum sexdecim. & hic reminisci

oportet,hunc,semunci Romano pede maiorem esse,ut suprala

te deduxi,dum de stadio,& milliario tractaui. Pygme,est mensiura digitorum circiter duodeuiginti,pro paruo cubito capi solita: & est quantum a brachi j curuatura ad extremant manum complicatis, contractisque di Sitis quis complectitur. Pygon,est mensura digitorum uiginti,ipsa quoque pro paruo cubito sumpta,& est quantum quis a brachij curuatura, ad extremam manu complicatis, non tamen contractis digitis, coplecti potest. Cubitus,est mensura costans ex palmis sex, digitis xxiiij. & est quantum a brachij curuatura ad extremitatem digiti medij quis complectitur. Orgyia, siue passus, mensura est constans excubitis quatuor, pedibus uero sex. Plethron constat ex pedibus in Iongitudine centum. Stadium, qui & Stadius, constat ex pedibus in longitudine sexcentis, siue orgyis centum. Diaulus,spatium est constans ex stadiis duobus Hippicon,spatium cst constans in longitudine ex stadiis quattuor. Milliare constat ex stadiis octo in longitudine: & haec Graeca me sura non est, sed a Romanis mutuata ex quinque millibus Romanis pedibus constans: ut supra de stadio & milliario dixi. Dolichos,mensura est, costans ex stadiis duodecim. & haec de Graecis: ad quarum mensurarum comprobationem duas ex multis, quae a iunioribus adducuntur , alictoritatibus referre hii sum cst.

Altera est Herodoti in libro,quem inscripsit, Euterpe,cuius haec sunt. Centum autem iusti pallius sunt stadium unum, quod sex sit

34쪽

plastrorum rut passum scit pedibus metiariue, & quattuor cubiatis, pedes autem sint quattuor palmorum, cubitus autem sex palmorum. Altera est Heronis, qui sic scriptum reliquit. Stadium in longitudine habet pedes sexcentos, Diaulus mille ducentos, Miltiare stadia octo, Dolichus stadia duodecim. Reliqua ex I lio Polluce, Hesectio, & alijs comprobantur. Has autem mensuras siquis in usum deducere uelit facile assequi poterit, si ex Romano pede, supra a nobis tradito, Graecum formabit, qui Romano longior sit semuncia, eumq. sic formatum, in digitos sexdecim diuiserit, nam Graecis uncias mensurales, de quibus loquimur, suisse, non memini me legisse &cum eo sic diuidio spatiasupra relata metiatur. Atque hic harum Graecarum mensurarum sinis.

LVCAE PAETI

LIBER SECUNDUS.

De interuallorum mensumis, quU- hodie Romae utimur.

i s longitudinum latitudinumq.mensuris iam cognitis, operae pretium me facturum existimavi, si eas nunc, & suo loco liquidorum aridorumq. mensuras,& p6der cum ijs, quibus Romae utimur, conferrem: ut inde architecti,& agricolae, medici quoq. &qui humanioribus litteris delectantur, notitiam &discrimen facile assequi ualeant. igitur eas hic longitudinum latitudinumq. mensuras,quibus hodie Romae utimur,enarrabo. De ijs autem loquor, quibus archit G,&agrimensores utuntur. nam Romae magna differetia est inter ,&illas , quibus mercatores pannorum,&serici, ac illas,

quib us merciarij, ita appellato &illas, quibus textores telarum quae

35쪽

16 .

quae omnes &inter se disserunt utuntiari sint autem archIte Aorum,& Urimestrum, de quibus loquimur,hae. Palmus,Can pa,sive Pastus senatus,Staiolusae etiaλ ubium: de quibus sing

latim tractandum. Palmus igitur inter has,de quibus loquimur architectorum, & agrimen ru mensuras, sicut&in antiquis pes, . primum locum inter maiores minoresq. mensuras obtinet. Qui Palmus non idem cst, qui antiquis, sed triplo maior, idest tres ex . illis capiens, & eo amplius, constans ex uncijs antiqui pedis nouem,& unciae sextula, scripulo uno,&triente scripuli, ut priore libro demonstraui. eadem tamen ratione, & a palmo appellatum fuisse putauerim. nam sere est, quantum homo recte formatus, aperta manu ab extremitate digiti minimi ad extremitatem pol

licis , complecti potest. & hic palmus a Dante Aligerio, & in T escia Flaminiaq. Spanna appellatur, quem ita quoq.in Hispania,&Germania appellari testantur Didacus Couarru uias Variaru R e-Blutionum lib. 2.c. 2 o. & nonnulli ex iunioribus ; Quem a Graecaspithama, quae Redis dodrans est,corrupto uocabulo dictum puto; de qua spithama Plinius supra etiam relatus lib. 7. c. a. ita inquit: Infra hos extrema in parte montium spithainei Pygmaei narrantur ternas spithamas logitudine, hoc est ternos dodrantes non excedentes. de qua Iulius Pollux,a iunioribus relatus, sic dixit: Si uero digitis extensis a pollice usq.adininimurn metiariS, ea mensura spithame uocatur. Cuius spannae nomen&usus a Graecis, Imperio iam in Constantinopolim translato cum ipsi exarchatu Rauennate potirentur,in Etruriam,Flaminiam,Hispaniam & Germania sorsan irrepsit. & corrupte pro spithaine spatina dictum est. & facile usu ea mensura recepta suit, cum unicni q. quasi in manu haec in esura esset. quae forsan facilitas pedis usum in Latio,& Etruria aboleuit.Etsi non negem Spannam,ab expanti quoq.manu, corrupto pariter uocabulo,dici potuisse. Hic auriem noster palmus hodie ab Architectis non solii in in tres tertias& quattuor quartas partes diuiditur,sed citam in digitos duodecim, quos ctiam aliqui uncias palmi appellant, rursum q. digitos singulos in partes quinq. quas minuta appell. t,d minuta in duo semiminuta ac tertia quarta&qui iacta minuti parte, diuidunt,ut sacilius minimam etiam interualli partem quamlibet, exprimcre possint. Canna, quae in nostris municipalibus iuribus, Passus Ri .atus appellatur, constat ex palmis decem, instar decempedae, qua

36쪽

qua aliqui ex antiquis usi sunt, iit meminit Cicero pro Milone,&Philip. i . Frontinus de limitibus, Suetonius in Aug. cap. 2 . &Palladius lib. a. c. I a. ex decem palmis ideo, ut arbitror,constituta,quia is numerus receptiori sententia persectus dicitur,ut&supra priore libro deduxi. Nomen autem Cannam a palis arundineis, quibus Romae uineae pedatur, qui Canne uulgo adpellan-

, tuo sumpsisse credo. hi enim arundinei pali,eius l5ῖitudinis essecosiacuerunt, ut, cum terra semipalmari spatio sint defixi,summitas eius extremitate digiti medii, extenso quo ad fieri possit brachio, contingatur: quae mensura cum palmis decem concurrit ruet etiam sors an ex eo, quia, relictis perticis, hanc mensuram in arundinibus, quas promptiores habebant, designabant. Quidquid sit haec mensura, ut dixi, in nostris municipalibus iuribus Passus senatus, eo quia senatus consulto & certa lege ea mensura statuta sit appellaturi qua etiam uoce in mensurandis lignis,quae ad comburendum emuntur, hodie quoque utimur: ligna enim passu mensurantur & venduntur, hoc modo. strues lignoru, quae palmorum triuim &semis longitudinis sint, construuntur,ita compositae, ut neq. ictu calcentur,neq. transuersariis aut fraude rar tant; quae autem strues erit longitudinis palmorum decem , t tidemq. altitudinis, siue longitudinis palmorum uiginti, altitudinis palmorum quinque, Passus appellatur. Haec autem men-lura decem palmis diuisa,&distincta olim in stipitibus portarum

ueterum palatiorum Senatoris,&Conseruatorum, quae in C pitolio sunt, insculpta erat. Hodie uero, illis in meliorem augustioremq. formam Iactis,in marmorea tabula,quam in Conseruatorum palatio poni curaui, cum ceteris interuallorum mensuris, quibus Romae utimur,c6seruatur. Staiolus cst mensura,qua agri mensiurantur, constans ex palmis quinque&dodrante ipsius palmi , hoc est tribus quartis partibus palmi. Huius originem & n men ab opilionum palis prouenisse conijcio; nam ipsi palos, quibus retia ad continendas oves suspendunt,staiolos,eo quod stantes retia sustineant, hodie quoque appellant, suntq. eius longitudinis, ut, cum terra semipalmari spatio defixi fuerint, extrema superiore parte, hominis imum pectus pertingant; quae cum ea, quam dixi, mensura palmorum quinq.&dodrantis concurrit. cuquibus sersan palis, opaliones ipsi, his superioribus calamitatum t inporibus, agros, quorunaherbas uilissimo pretio emebant. μB s.l l

37쪽

. ' Liber Secundus

lan metiri solebant,&ex inde in usum certamq. mensura transla ti, nomen conseruant. Sed haec ex coniectura dicta sint, meliuI-em sentienti facile acquiescam. Retia tamen uenatori altitudinis palmorum quinq. nostri tempoxis,aut paullo amplius, etiam apud antiquos suisse colligi licet e Xenophonte de Venatione, qui praccipit uenationum retia quinq. spithamas altas esse: quae cum de Graecis intellexerit efficit palmos nostri temporis quinq.& digitos duos, & semissem digiti,habita ratione discriminis Romani & Graeci pedis,de qua priore libro abunde dixi. quae quisdem rctium altitudo hodie uenatoribus,& opillionibus communis est. Opiliones ctiam antis uitiis rctibus oves in montanis, &longinquis pascuis continuisse, costat eκ Varrone de re rust. lib. 2. 2. Hic autem stat olus nihil cum antiquis mesuris commune ha-bςt nec simile. Petia est terrae quantitas certa. in petias enim, uincta, arundineta,&pomaria distribucre solemus, ut in iugera consueuerunt antiqui, licet peti a no ad omnes agros ut iugerum pertineat, sed tantum ad praedictis. Haec autem petia constat ex

stilolis quoquo uc ii quadraginta, qui inter se multiplicati,con-hituunt statotos quadratos mille sexcentos, seu, si eam petiam ad

cannarum mensisam reducere mauis, constat ex cannis in longiatudine tribus S uiginti, totidemq.in latitudine quae summae in ter se multiplicatae constituunt quadratas cannas quingentas uiginti nouem,& haec petia cum antiquo iugero non multo discri iamine concurriti iugerum enim, ut dixi, est in longitudine pedum ducentorum quadraginta, in latitudine centum uiginti. pedcs autem centum uiginti ea ratione retenta, ut palmus hic, de quo

loquimur, legitimi pedis sit dodras, & unciae sextula, scripulum,& scripuli triens constituunt palmos hosce centum quinquaginta sex in latitudine,&in longitudine duplum, idest palmos tr

centos duodecim ; quae summae, inter te multiplicatae, consti-itu ut palmos; quadraginta octo millia sexcetos septuaginta duos i qui si dividantur per numerum centum, ex quo palmorum nu mero costat canna una quadrata cannas habebis quadratas quadringentas octuaginta sex, & palmos septuaginta duos. cum autem petia, ut supra dixi, constet ex cannis quingentis uiginti nouem, perspicue intelligitur, petiam maiorem esse iugero cannis quadratis quadraginta duabus ,&Pal. 28. & tantum a iugero di serre . qua ex supputatione eorum detegitur error, qui iugerum pro

38쪽

pro rubIbcapturit dequ6slatim dieami ' I id Rubium, siue Rubium, agri certa inmensura constans quantum ad agrorum mensuram attinet ex petiis septem . nam aridorum quoque mensura Rubium est, de qua quarto libro dicendum. Huius autem R ubli nomen unde prouenit, non solum fateor me ignorare, sed nec assequi coniectura pave, concurrente etiam maxime ipsius nominis uarietate. In marmore enim quoda, quod in palatio Conseruatorum est, ubi quaedam subiectio Tuscanelia lorum memoriae traditur, quae anno a Christi seruatoris nostii natali millesimo trecentesimo'extitit, Rubium per litteram l. post b. hoc carmine scriptum legitur. Frumenti Rublabis millia ferre coegit. ina&. eisdem litteris scriptum legitur inter nostra municipalia iura Qquae ante annum natalis Domini I 3 s 2. uigebant,in quibus Rudblitella frumenti,& calcis, quae est Rubli dimidia pars, crebro te citur. & ita in antiquis uenditionum praediorum instrumentis supra annos centum quinquaginta stipulatis, scriptum saepe legi. In Platina uero in uita Gregorij duodecimi, qui creatus est Pontifex anno I o 6. Rubium; l.littera in i. mutata etia in ueteri exem plari seriptum legitur, his uerbis. His autem perturbationibus ' eo Romae annonae caritas inualuit, ut mensura tritici, quam R ubium uocanti decem & octo florenis uenderetur. In marmo 'ribus uero Capitolinis sub porticu palati j Conseruatorum, ubi earum Rublitellarum mensurae publicae conseruantur, ii u itel-

, scriptum est. Quidquid autem sit: R uia tablum istud nam hoc uerum nomen puto, Quia pluribus testim ni is comprobatur)in agri quantitate consideratum coli stat ex sta- 1olis decem in latitudine,in longitudine statolis mille centum uigilatuquae summae inter se multiplicatae summam quadratorumitato rum undecim millium duce torum constitu niit: sitae si eam mensuram ad cannas redigere uolueris,constabit R ubium excannis quadratis tribus millibus septingentis tribus.&sic expetiis de quibus proxime dixi, se Ptem, siue numeres septies stesolos mille sexcentos, siue septies cannas quingentas uiginti nouem multiplicaueras. qua ex supputatione iunctis his, quao paullo ante de iuger' dixi, liquido apparet quam turpiter quidam ex nostris decepti sint, qui cupientcs R ubium 4n latinam uocedi tranc terre, pro Rubio iugerum scriptis tradiderunt: cum iugerum ne

B ij septimam

39쪽

Liber Sectodus

septimam quidem Rubli partem eontingat. eapIt enim Rubium iugera septem,&iugeri septuncem'ipula duo, & semissem stria

puli. Petiae autem & R ubia metiri consueuerunt ab agrimens ribus catenula longitudinis miolorum decem, habente stesolos suis anulis pendentibus distinctos. haec enim neque rore contrahitur, neque sole relaxatur, ut in funiculis cumit, quem R ubium in sublici uis in quartis quatuor& quartam, in scortia pariter quatuor,&sic in scortia sexdecim diuidunt: quamuis It ubium in mensura aridorum ex scorti js pluribus constet, ut quarto libro tradetur. Libet quoquc hoc in loco animaduertere,quod nacn sura tritici R ubli unius cribrati & purgati,de qua dicto libro quarto,in prima sementi, mensuram terrae mediocris bonitatis,unius R ubli catenae nam sca catena,q ua terram meti untur,terrae R u-hlum appellano serendo implere solet. Dixi autem, in primas menti, quia in secunda & tertia, eo quia propter tempestates, &pluuias ac frigora non nihil seminis cmoritur, plus seminis,&inpingui terra minus, teste etiam Columclla lib. a. c. s. requiritur. a cuius sententia nemo ex ijs qui de agricultura scripserunt,dist dit: & re ipsa uerum esse compertum est. Milliarium,quod ex quinque millibus pedum priore libro constare dixi, ea supputatione, qua palmum pedis dodrantem, & unciae Pedalis sextulam, scripulum, descripuli trientem esse demonstrauimus, erit hodie cannarum sexcentarum quadraginta nouem, palmorum nouem, digitorum trium. Stadium uero, quod est ut dixi milliarij pars octaua, eadem supputatione retenta, erit cannarum unius & octuaginta, palmi unius,& digiti. Et hic harum mensurarum finis.

sensurarum nostri temporis notae

PQ Palmus Cai Canna . St. Staiolus Pet. Petia Rublum M. Scortium .

40쪽

LIBER TERTIUS. De menseris liquidorum, saridorum, tum Romanis,

tum Graecis, des earum pondere .

Uuc de liquidorum aridorumq. mensuris dicendum est, & primo liquidorum, eis scilicet, quae apud Romanos suere, in quibus

Amphoram inter quascumque minores maioresq. mensuras primu locum obtinere cemtissimum est. tametsi non nulli ex iunioribus primas sextario in re medica,quia eo frequentius medici uterentur, attribuisse uideantur.' ab Amphora enim minores omnes derivant, & ex ea culleus fit qui ea mensura maior est. Quam inquam Amphoram antiqui,ut Rinnius refert, ex quadrato pede formauerunt, & exinde Qu drantes eam ab initio appellauerunt, eundemq. Ioui in Ca lio, ne uiolare liceret, consecrauerunt. Mos enim fuit antiquo rum, ut & hodie quoq. Romae est, mensuras in loco publico, exino ore uel aere consectas,conseruari,& custodiri,ut inde,qu ues res exigeret, & de legitima mensura dubitaretur, ueritas peti Possit. de quare Fannius ita. Vi Pes longo spatio latoq. notetur in angio, ι Angulus ut par sit quem claridit linea triplex. I attuor ex quadris medium cingatur inane: Amphora sit cubus: quam ne uiolare liceret, Sacrauere Ioui Tarpeio in monte Quirites.

Cuius etiam moris testis est congius, Vespasiani& Titi temporibus in Capitolio positus, de quo infra. Sed & Imperator Valentinia nus Aug. lege uniuersali cauit, ut per singulas Romani Imperij

ciuitates pondera,&mensurae publicae essent expositae. cuius constitutionis uerba titulo de susceptoribus &arcarus in decim Codicis libro sunt haec.Modios aeneos uel lapideos cu sextarijs,

SEARCH

MENU NAVIGATION