Lucae Paeti iurisconsul. De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis, cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber vnus ..

발행: 1573년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6L Liber g uariis

Namque ratem uacuae sestentant undiq. cupae. Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos: Nec gerit expositum telis in fronte patenti' Remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor, - Hoc serit, & taciti praebet miracula cursus,

- Quodneq. uela serat, nec apertas uerberet undas.

Quas quidem rates ex scirpo pro pueris nare discentibus fieri consueuine, testatur Plautus in Aulul .sce. q. actu 1.his uerbis

uas pueris, qui nare discunt, scirpea inducitur ratis,

Qui laborent minus, facilius ut nent, & moueant manus. t Vsus aute ligneorum dolioru hodie apud omnes Italos pertransiuit, sublatis in totum testaceis,cum sua picadi difficultate,& trans portandi periculo, α quod omnium maximum uidetur, cum ρο- ne illa incredibili molestia hauriedi uinum per ipsorum uasorumli ora,tam in diffundendo,id est de uno in aliud uas transportado, ut docet Iuriscons. Proculus i. uinum,de tritico legato,& Columella Iib. I a. ac. I 8.u'. ad O. quam in depromendo°ustando, ut praedicti au etores, & Plinius lib. I . c. I .demonsti anti de quo &Terentius in Heautent. Releui,dolia omnia,Oes serias.De qua re alibi.Ista igitur nostradolia, ut ad ea redeamus, ex communi usii octo barilium cum in uenditionibus,tum in stipulationibus ceterisq. commercijs esse intellia; suntur, nisi certu corpus,de quo intelligatur, demonstratum sit i Pcndent autem, si, ut dixi octo barilium sint, uino puro aut aqua pura plena,nostri teporis libras mille trecentas sexaginta quinq., uncias quattuor, ex antiquis libras mille quadringentas triginta

Unam, uncias noue,drachmas tres, grana xvj. Cum igitur culleus pedeat ex antiquis libras mille sexcentas, apparet bariles nouem cuius scrine sunt mesurae dolia ista comunia,quae Neapoli praescrtim conficiuntur cum antiquo culleo in capacitate cocurrere. nouem enim bariles pendent ex antiquo podere libras mille se centas decem, uncias noue, & drachmas quattuor, ita ut ad cullei pondus supersint librae decem, unciae nouem, & unciae semis. Si quis igitur ex nouem barilibus petitium unum & semis demeret, culicum, modicarum unciarum discrimine intercedule, coaequaret. Supputationes huiuscemodi laboriosae potius sunt,quaing niosaciquem labore cum rerum antiquarum scriptores uitauerint,

82쪽

In maximas nos tenebras conieceravit. praesertim cum Graecas mensuras & monetas in Latinas & ex cotrario uerterent,quia no, quibus & quantu conuenirent,&in quo discreparent,exacte supputare curauerunt, sed ad proxima,seu similem recurrentes, tuasco las pro sextario,tres urnas pro metreta,&similia uertetes,hisce rebus tenebras,ut dixi,effuderunt laboremq. posteris etia doctissimis reliquerunt, cum tamen, ut supra demonstratum est, eae mensurae inter se non Paria differant, quaru quo maior numerus auctus sui eo maius discrimen exortum est.sic & drachma pro denario, cum denarius in moneta consideratus non unius ponderis

perpetuo fuerit,ut sequenti libro demostrabo. Quae ideo dixi ste uolui,ne studiosi circa praedicta,quae plurima sunt,diutius haesitent: ut aiunioribus quoque optime traditum & declaratum est.

obi nostri temporis mensiuris.

E Q v iτ v st, ut de olei mensuris diamus:quae,ut pra sui dixi, forma & nomine caedem sunt cu uini mensuris . utriusq.enim uini&olei est cogitis,&cogitella: utriusique dicitur petitius, siue bocalis: utriusq.medius,&Q-lietta:capacitate in differunt, etsi in pondere conueniant, ut insta ex utriusq.collatione apparebitiquod non nihil conscrre arbitror ad eam,qua supra seci,coniectura,cum dixi olei mensura antiquisa uini mensura capacitate fuisse diuersam, in pondere parem, G lenum & Dioscoridem ad concordiam rodigendo. Sunt aute olei mensurae hae,Congius,constans ex petitiis, siue bocalibus octo: cuius mensura cum sua ista,Congius olei,inseriptione,in Capit lino palatio cum aliis conseruatur. Item Congi tella, constans cκ petitiis quattuo diminutione, ut arbitrosia congio,sicut a rubio rublitella appellata.Item Petilius olei,cuius pariter mensura cum inscriptione,ubi supra,seruatur. Item dimidius petitius. Item Folieto,& sotiettae dimidium, & quarta. qui medius,& petitius ex figulino opere costant, congius & congitella ex aere,reliquae minores stamneae, ponderis autem infradicendi.

Petilius olei, oleo puro plenus, qui olivarum sit, de quo semper intellexi, & defaecatus , pendet uncias nostri temporis quattuor, &sexaginta, drachmas septem,scripulum unu ,antiquarti,de quibus supra, uncias octo&sexaginta,stri pulli unum,gra. is. φή Aquae purae autem nostri temporis duas &septuaginta,ctaclunas septe. Ex

83쪽

Ex collatione igitur ponderis petitii olei, oleo pleni, & uini uino

pleni,constat,ipsas mensuras in pondere concurrere,drachmis piem, & scripulo uno intcrcedentibus: quod discrimen in mole unciarum quattuor &sexaginta, uix sensioile est: ut iam uel ex omni minima indiligentia publicanorum,'qui hodie eas mensuras ex aere fabricatas custodiui,quo uendentium mensuras aequent,& signent, euenire posse, facile admitti posset. M edius,siue dimidius olei petitius, oleo plenus, pendet nostri temporis uncias duas, & triginta, drachmas tres, scripula duo, antia quaru uncias quattuor triginta, gra. I9. ἡ aqua pura aut uino,n his liquoribus impleretur, nostri temporis uncias sex&triginta, drachmas tres, scri pulum unum, gra. I 2. rolietta olei, quae pars quarta estietitti, pedet oleo plena nostri t poris uncias sexdecim,drach. I. scrip. 2.gra. I a. antiq uarum unci dec &septem,gra. 9. aqua aut uino plena, si eo impleretur, nostri teporis uncias duodeuiginti.Discrimen igitur poderis mensurae uini ab oleo in sotietis,est drachmae unius, scripuloru duo ru,&granorum duodecim.Pondera autem semisolicitae,&alinuminutarii mensuraru, quilibet paruo negotio supputare poterit. Congi tella olei,quae congij est dimidia,capit oleo plena uncias no stri temporis ducentas quinquaginta nouem,drach. . scrip. I.hoc est libras unam&uiginti, uncias septem, drach. . scrip.unum,antiquarum uncias ducentas septuaSinta dura,drach. 3.scrip. unum,gra. zz. ψ ό aqua pura,aut uino, si ij simpleretur,nostri temporis uncias 288. Cuius duplum est congius, constans ex petiuis octo, ut praedixi. Et hic finis olei mensuris,quibus Romae utimur.nam utres,quibus oleum transscrtur, incertae capacitatis suiit,licet cucongitellis decem plus minus in mensura concurrant.

De aridorum, quibuΥ ae utimur, mensuris .

R ip 0R v M nostri temporis mensurae sunt, Rublu,Rublitella,quae rubii est semis, Quarta,quae rubii est pars

quarta,Scortium,S mistortium, artucium,& Sciniquartucium, quae se inuicem habent, ut infra. Rublum in mensura aridorum consideratum, est mensura gotius intellectu percepta, qua quod per se appareat, propter illius magnitudinem, quae manibus a metientibus facile tractari non possct ouod tamen ex duabus apparentibus rublitellis c6stituitum quarui rubli-

84쪽

rii blitellarum tam frumenti,ordeualiarunm fiugum, quam etiam clueis &salis, quae inter sedisserint, sthemata, di mensurae,ma imoribus insculptae,in palatio Capitolino ut reliqua conserua

tur. Hoc autem rubium,frumenti stilicet& stu3um, e stat rio blitellis,ut dixi, duabus,quartis quattuor corruS uero liginti,auit duobus &uiginti, iuxta mensurarum qualitatem,hoc modo Ruriblitella aut quarta,quaru oblonga est forma,palis leuiterfrumen to impletur sere ad summum,mensuraq.ipsa ter ab utroquecapite extollitur,& hiuni percutitur, ut si umimi calcetur,es in iterum impletur,regulaq ducta, Quod supra menstitam est,q uoad fieri potest,raditur,& super excedens excluditur.&haec mensura scorti rum est .viginti,appellaturqcam ei Florae mensura,quia in eo sorro aduectum maxime ab aduenis trumentumPopulo uenditur, in quo ut plurimum non rublitellis,sed quartis Dumentu admetiun tur. in horreis uero, ac inter mercatores & furnarios cetiam furnarii in eo foro, ut pauperibus consultum sit, emere prohibentuo stumentum rublitella allio modo mesuratur. palae nam l. ligneae asmodum patulae,frumcnto plenae, in altum a baiulis,quantum fi ri potest, sit bleuantur,ac derepente certo etiam ictu subductititur, ut frumentum ex alto cadens ictu in rublitcssam calcetur,4dque a

duobus altrinsecus fit. quammcnsuram Palam battulam quasi percussiam dixeris appellanti quq more scortia crescunt,ut sint utiginti duo, aut etiam plura, prout regula radula propius ad rubii tellae fauces admouetur, uel extollitur,quod pro frumenti caritate aut uilitate diligentius aut negligentius animaduertitur: siquidem in caritate auarius madula siue radius ducitur,ut minus,q uam fieri potest, uenditori concedatur. Cuius autem ponderis sit seu menti rubium, uix est ut statui possiti cum ex diuersis annoru qualitatibus pondus uariet: in communi tamen mensura quam palaebattulae appellari dixi librarum pondo sexcentarum esse statuitur. quod tamen perpetuum non est. nam, dum haec scriber etsi frumentum non ultra sexu plum reddidisset,quia tamen rubiginis calamitate hoc anno caruimus, psido sexcentarum septuaginta librarum , etiam ducta regula radula, quoad fieri posse pro maiori parte frumenti rubium appensum exstitit. & tamen tribus ab hinc Praeteritis annis, quia rubigo infesta sui uix frumenti rubium inuentum fuit,quod quingentarii uiginti librarum podus aequaret: ut liquido veru esse appareat,quoa&antea dixi,mta aestumcti E &st

85쪽

barilem, putauerant quida e nostris a mensuris,quibus interualla metimur,idest a palmo, ut a pede quadrantes,constitutos fuisse,auserentes rublii ex quadratis palmis quinqA uiginti constitui,ouia

putauerunt cannam quadratam, quae mille palmorum est, rubiis

quadraginta repleri: qua ratione palmi quinq.& uiginti quadrati rubium constituerent. sed ex fide dignorum relatu, qui hoc diligenter examnarsit; canna quadrata quinq.& quadraginta rubi xum eius mensurae, qua Gimpi Florac appellatur,capax est. qua ratione rubium os palmis duobus & uiginti, &sere quarta partae alterius palmi, constare dignoscitur: ideoq. non uerisimiliter caepalmo fabricatum fuisse credi debet: eu, si ita factum esset, aliquo pari, aut saltem completo numero absque palmorum stagmentis fabricatum exstitisset. quod & de batili credendum est. nam consat, palmum unum, in cubicam figuram formatum, sex petitiis seu bocalibus impleri: qua ratione ex palmis quadratis quinque,& palmi parte tertia, baritis constat: ideoq., non habita palmi r tione ,sed congii, cum ex petitiis duobus & triginta constitutum fuisse, credendum est. aliaq. , unde rubium formatum suerit, ratio quaerenda est. Memini me supra dixisse, rubium terrae mensurae icatenae, rubium unum tritici purgati S cribrati, eius scilicet mensurae, quam palam binutam appellant, in mediocri terra &pri --ma sementi exposcere.& alibi rubium terrae ex iugeris septem, &iugeri septunce, scripulis duobus, ct semisse scripuli constitui. ut

igitur scirem, spissius ii an rarius hodie, quam Columellae tem poribus, semen in agris iaciamus. lculum mire libuit, de exinde nostri temporos scortium cum antiquo laxtario lex amiliavi, inu nio scortium sextariis quattuor dii uiginti repleri : quo fieri cogno Ri, ea ratione retenta, ut rubium seminis mensurae palae ba tutac ex scortiis duobus & uiginti constet rubi iam tritici,quing*tos uiginti octo sextarios capere,& sic modios, qui ex textariis sexdecim singuli costant,tres & triginta. Cum autem iesierat Coli mella lib. I a.c.9.Iugerit agri mediocris terrae, in primaautumnal istinenti,modios tritici quinq.exposcere,rubiumq.terrae,ut prae' dixi,ox iugeris septeni &semis & eo amplius constet,cuenit ut,kcundum Columellae rationem, modii septem di triginta & modii semis,& co amplius tritici, in terrae rubio requirantur: & tamen

his nostris teporibus in rubio terrae tres darinta modis iaciun-

86쪽

in' Εκ qua supputatione colligitur, Columellae temporibus triatici semen spissus, quam hodie, spargi consueuisse. Rublitella per diminutionem a rubio dicta, dimidia pars est rubii,

costis ans'eκ scortiis decem uel undecim, iuxta mensuraequalit rem, de qua supra. Quarta, ut nomen dictat, rubii pars est quarta, constans ex scortijs quinque, aut quinque&semis,iuxta mensurarum qualitatem,de quibus in rubio. Scortiti m mensura est rotunda, q quoad fieri potest,cumulatur,& ita cumulatam esurae rubii rubiitcllae & quartae,quarum superficies radiantur,responde licet non in omnibus re iste.longa enim diis rentia cumuli est inter miltu, quod labitur,& ordeum,aut siligine, uel similia, quae non ita de facili labuntur, ita tamen & male se uatur. Diuiditur autem scortium in semiscortia duo, quartucia, i. scorti j quartas Α.&semi quartucia 8. quae omnes mensurae,instar scortij,rotundam formam habent,&cumulantur. Et hic earu finis.

LVCAE PAETI

LIBER FIN CTUS.

De ponderibus 5 manis N Graecis.

E R TI A instituti laboris pars continet ponder' quibus leuitatem grauitatemq.rerum trutina modulamur,& scimus,liumani comme cij pars optima: nempe pondere non selum numismata ad ceteras res comparandas certata lege taxata su nt, sed etiam pondere rerum pretia metimur, & annona certa lege, ad publicam utilitatem, non minus quam mense ra, tuemur,ideoq. Reip.interest, ut pondera certa & inuiolataci stodiantur. Quamobrem Diuus Hadrianus, ut refert Vlpianus,lege annona, de extraordin. criminibus, edicto cauit, ne quis pondera uiolaret. Ulpiani uerba sunt haec. Onerant annonam etiam

E ij staterae

87쪽

Liber

staterae adulterinae: de quibus Diuus Hadrianus edictu pros, fuit, quo edicto poenam legis Corneliae in eos statuit,perinde ac si lege testamentaria, quod testamentum falsum scripsisse signas

se recitasse damnatus csset. Haec ille. Quin etiam eum,qui maiora pondera commodauit ad pondus ementi, furti uenditori toneri Mela scripsit: emptorem quoq.si sciuit: non enim uoluntate uenditoris accepit,cum erret in pondere,ut idem Vlpianus tin tur,l. si quis uxori,de surtis. Hinc, ut supra tertio libro demonstraui, imperialibus sanctionibus in omnibus prouincijs Romano imperio subiectis, Mensurae & pondera publice custodiebantur

ita, ut uiolari non possent. Cum autem diuersis gentibus,&praesertim Graecis diuersarum rerum diuersa podera suerint, Romanis tamen rerum omnium unum pondus exsistit, nempe libra, constans ex uncijs duodecim, ut Fannius tradidit.

Vnciaq.in libra pars est, quae mensis in anno. quod & ex seque tibiis latius apparebit. Hanc autem libram,assem quo'.suisse a pellatam ab aere tradit Varro de ling. Lat. lib. . cuius haec sunt: M ulta pecuniae signatae uocabula sunt, aeris & argeti haec, as ab aere, dupondius a duobus ponderibus, quod unum pondus assi-pondium dicebatur, id ideo, quod as erat librae pondus,deinde ab numero reliquu dictum v q.ad centussis. Haec ille. Quod quidem assis nomen cum in agrorum dimcnsionibus, tum etia in ta reditatu diuisionibus transiuisse, primo libro ostensum est. Sed &assem pro uno in numero Columella accepisse constat,quod apud alium me legisse, aut ab alio animaduersum fuisse,n6 memini,sib. . cap. 3. his uerbis. Duco quinctam partem longitudinis, fiunt

CCXL. & quincta parte latitudinis, hoc est XXIV. his utrius'.

summis singulos asses adijcio,qui essicivi extremos ordines,quos uocat angulares. fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius,altera uiginti quinq. Haec ille.Qui hoc ibide saepius repe-thi. quae uox avis pro uno Italis tesserulis ludentibus remansit. ii enim punctum unum in tesserulis, assum nominant,ab asse,ut ambitror, littera mutata. In podere autem libram assem fuisse appellatam,probat etiam Plinius lib. 33.c. 3.his uerbis.Populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum

usus est. Libratis,unde etiam nunc libella dicitur,& dipodius appellabatur assis. Haec ille. Libram autem & pondo idem significare, di uerbum pondo pro libra capi, si nihil aliud adiectum sit,

88쪽

Deponderibus Graecis. 69

edis iptores utroq. uerbo ad idem demonstrandu promiscue usessuisse, etsi legentio us manifestum sit, adhuc tamen aliquibus au -ctoritatibus probare libet: ut error eorum, qui aliter senserunt, Ostendatur, etsi satis a iunioribus sit detectus. Cato c. I 28. Adipis pondo duo, casei libram. Columella lib. 6. c. Io. Veterem tu vim sanant duae librae hyssopi macerati sextarijs aquae tribus.Plinius

lib. 33. . de auro loquens: Inveniuntur ita massae,necnsi in pu teis,etiam denas excedetes libras. Columella lib. I 2. α I.de muta lixivio.Conijcies in urnam musti mellis optimi pondo decem.

Sed quod unus idemq. auctor, una eademq. Oratione, utroq. uer bo ulus fuerit,probatur ex Plinio lib. I 8. c. .qui degeneribus frumentorum loquens sic dixit. Quibusda generibus per se pondus, sicut Balearico, modio tritici panis pondo 3 o. reddit,quibusdam in binis mistis ut Cyprico,& Alexandrino,uiginti prope libras noexcedentibus.Haec ille. Nec refert,uerbum Pondo praecedat,aut subsequatur numerum . nam pondo Io.& a I. pondo Plinius e

dem libro scriptum reliquit. Sed&uerbum Pondo libra coniunctum saepius legitur, pondo libram, pondo unciam: de quibus Columella lib. I a. c. a. calami pondo libram, Plautus in RuLaetuquarto, scena secunda. Neque piscium ullam unciam pondo hodie cepi. Quibus multa similia curiosus lector passim offendet. Supra libra autem, am,ut dixi, unciarum duod ecim,pondus R omanis suis se, non legitur . nam quod apud Plautum in Asin. actu secundo, scena tertia scriptum legitur: Ad pedes cum alligatus es aequum centupondium: ex numeri librarum compositione dictu est ,sicut dupsidium,&similia: quod& praecedentibus uerbis Plautus demonstrauerat, illud ide pondus, disiunctis uerbis proserendo: Nudus uinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. Sic multiplicato libraru numero mille pondo, duo millia pondo, tredecim millia podo,& uicena millia podo,dixit Plinius lib. 33.

α I. 3.&4. Nam quod Cato centum pondium incertum appellauit ci I s. de cellae oleariae instrumento loquens,liis uerbis: G

tinam unam centum pondium,incertum unum, podera certa: albter, quam iuniores senserin pace eorum dictum so intelligendum puto: incertum enim centum pondium, . intelligo ego pondus librarum centum, ex diuersis diuerserum ponderum massis,

E iij

89쪽

o Liber traneriu

non autem ex una sola massa constitutum. habebant enim antIqμζondera,ex lapidibus quibusdam nigris,uenis quibusdam uiridius obscurissimis commaculatis,quae non nisi madidis Iapidibus, di diligeter intuentibus apparerent, silicea duritie, cxpolitionem ita recipientes, ut intuentium imagines redderent: ex quibus maiora duobus ferreis anulis, siue ansis, in superiori parte plumbo ferruminatis, minora uno, suspendebantur decem pondo & infra id pondus plerumque sine ansa: quorum adhuc maxima copiadis. uersarum magnitudinum a centum usque ad selibras, trientes, &quadrantes, Romae inspiciuntur, licet attrita, & sine ansis saltem legitimis, ita ut rarissimae sint illae,ex quibus certum pondus etiaci possit. etsi penes me sint aliquae,de quibus primo libro dixi: cxquarum una, quam nuper ili ustris Angelus Capranicus mihi dono dedit, etsi ex ea legitimum pondus percipi non possit,cum a tiquae ansac suerint replumbatae, &auulsae, &nouae non legit, me substitutae , quam tamen librarum centum suisse conijcio ci recolligitur, curam&custodiam ponderum ad quaestores urbis Senatusconsulto pertinuisse: quod alibi me legisse,non mem ni : ut illius massae inscriptio declarat, quam cum suo schemate in calce operis apponendam curaui. I gitur Cato, ut ad cum rede mus ne patrem familias multis ponderibus,seu ponderum magis

oneraret, in ea olearia cella centum pondium unum incertum requisiuit, id est tot certa pondera, ut puta massam alteram librarum quinque, alteram Io .esiam et O. aliam et .aliamqo. quae summam

librarum centum constituerent, ut ex his certis ponderibus illud incertum centum pondium, constitui posset. Cci tum enim iurisc Paulus, lege certum, de rebus creditis, illud appellari testatur,cuius species,uel qitantitas,aut nomine suo, aut ea demonstratione, quae nominis uice iungitur, qualis quantaq.sit,ostenditur:ideoq. istud centum pondium appellauit incertum Cato,quia per se corpus non haberet, sed ex aliis diuisis certis ponderibus,re exigente, constitui posset. putauit enim ille hoc modo uenditori & emptori & in paruo & magno librarum numero consultum esse pos- sic, cum amphorae & seriae,&uasa alia, quibus oleum diffusum

conseruabatur, uix centum pondium excedere possent, capraesertim ratione retenta, quae supra a nobis tradita est, iuxta quam

amphora, si oleo impleretur,librarum septuaginta duarum capax esset. N ec adue sus hanc sententiam, quod R omanis scilicet pom

90쪽

ponderibus Romanis N Graecis. 7I

dus maius libra non fuerit, quidquam faciunt a Vitruvio tradita lib. Io. c. a I. qui de testudinibus tractans sic scripsit: Gubernabanteam homines centum, habentes pondus talentum quattuor mlulium . Quonia ibi Vitruvius de Graeca machina loquitur, & ideo

Graecum pondus expressi quod tamen continuo declarauit subiungens, Quod sit quadringenta octoginta millia pondo. qua ratione talentum, de quo ipse, librarum centum uiginti exstitit, ut infra declaraui. Sicut nec obstant a Liuio tradita lib. I. Suessam q. Pometiam ui cepit: ubi cum diuendita praeda quadraginta taleta argenti auri q. recepisset,&quae sequuntur. quoniam non potuit Liuius argenteam aut auream monetam aliam quam Graeca, ibi exprimere: cum constet ex Plinio lib. 33. c. 3. cuius uerba paullo post reseram, argentum Romae post annum ab urbe codita quingentesimum octuagesimum quinctum, &aurum post argentu anno sexagesimo secundo,signatum fuisse. & tamen consta Suessam Pometiam circiter annum CCLX. ab urbe condita captam fui sci quo tempore, ut praedixi, nec argentum, nec aurum Romae signatum exstabat ideoq. Liuius, facta illius temporis recensens,

Graecam monetam expressit.

A libra sit Libratis,uti a podo dipondius, & quae sequuntur. Plinius

lib. 3 3. c. 3. Librilis unde etiam nunc libella,& dipondius appellabatur assis. Idem lib. I I. c. I I. Necnon & quaedam e piris lioralia appellata, amplitudinem sibi ponderis nomine assersit. Et lib. cap. a.de tuberibus: Excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. Fit de selibra alibra,ouae librae est semis. Varro de ling.Latilib. supra relatus: Se ualet dimidium, ut in selibra. Columella lib. I a. c. dici. de sapa & defruto: Ad praedictum autem modum musti,adij-ci debent ij odores, nardi folium, iris Illyrica, nardum Gallicum, crocum, palmam,cyperum, schoenum . quorum singulorum selibrae satisfacient. Et paullo post, Casiae selibram. De qua etiam s libra meminit Plinius lib. I 8.c.7.& Liuius supra tertio lib. relatus, de Manlio, &farris selibra . Quin etiam pluribus selibris Graecorum more numerauit Pliniustis. I 8.c. Io.de similagine loques his

uerbis: Et secundarij panis quinas selibras,totidem cibarij,& sum furum sextarios sex,quinas siclibras pro libris duabus &semis si ribens. quo dicendi genere usi sunt Romani Graecoru analogiam secuti, ut Prisciano in suo de ponderibus placuit: unde&sesterti

. . E iiij idest

SEARCH

MENU NAVIGATION