Pars Secunda Sive Orationes Omnes

발행: 1827년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

30o EXCURSUS DE PRIETORE URBANO.

Locus, in quo jus dicebatur, fuit duplex; aut superior,

aut planus. Superior, suit tribunal in comitio; atque in tribunali, sella curulis. Planus, quicumque locus praeter tribunal, posita sella curuli. Is locus tum dicebatur jus. Imo ex jurisconsultis, jus, est locus ubicumque praetor salva majestate imperii sui, salvoque more majorum, jus dicere constituit, etiamsi domi, vel in itinere hoc agat. In plano jus ergo reddebatur quolibet loco; sed hoc accipiendum de Causis, quae iaciles erant; quae enim cognitionem solemnem requirebant, eas pro tribunali expediri necesse erat. Ulpian.

lib. IX, D. de Oss. Proc. Tota praetoris jurisdictio his tribus verbis fuit inclusa, DO, DICO, ADDICO. Sed quolibet die pronuntiari, atque

ideo singulis diebus jurisdictio exerceri non poterat. Die rum haec suit ratio. Eorum alii fasti; alii nefasti; alii inte Cisi vocati sunt. Fasti dies suere, quibus praetori licebat sari tria verba .do, dico, addico .; hisque erant contrarii nefasti. Intercisis diebus, quibusdam horis fas erat, quibusdamsas non erat. Macrob. Saturn. I, Cap. 16.

Diximus tribus hisce verbis inclusam fuisse praetoris jurisdictionem, quia necesse est, inquit Varro, uti aliquo horum trium verborum, quum qui Φ lege peragitur. Nam dicit prietor quum v. gr. aliquem aut liberum esse decernit, aut interdicit. Addicit in mancipatione, adoptione, etC. dat bonorum possessionem, vindicias, actionem, etc. SigON. ibid. Iuri dicendo vacabatur ab hora tertia romana, ad Vesperam. Illud testatur Martialis his verbis: a Exercet raucos tertia causidicos .. Lib. IV, epigr. 8. Hoc autem ex lege Plaetoria. a M. Plaetorius tribunus plebis scitum tulit , in quo sCriptum est, praetor urbanus qui nunc est, quique post hac mat, duos lictores apud se habeto; isque usque ad supremum jus inter cives dicitos. Censori n. de Die diat.

cap. 24. . .

432쪽

Μ. I ULLII CICERONIS

ΑCΤIONIS SECUNDAE

LIBER SECUNDUS

DE IURISDICΤΙΟ NE SICILIENSI

434쪽

In lihro secundo jam venit orator ad causam, et ad ca crimina quae Verres in Sicilia commisit: ac primum de pecunia agit objus dicendum exacta, et venali Verris jurisdictione, eumque

ostendit et hac in re magnam contra leges Pecuniam Coegisse. Nec tamen tota in hoe argumento versatur oratio. Nam inde a cap. 48 de pecunia aliis rationibus expressa agitur; Ob munera et honores venditos usque ad cap. 57 : statuarum nomine usque

ad cap. 78. Antequam vero de Siciliae incommodis dicit orator, magnifica praeludit hujus provinciae laudatione quam ex dignitate, vetustate, utilitate commendat; ut et apud judices Siculi plus auctoritatis habeant in sua causa, et ipse Orator majorem faciat attentionem in tota contentione. Ostendit eam primam Romanorum provinciam, rei frumentariae subsidium, et classibus romanis receptaculum fuisse; qua sublata non tam facile opes Carthaginis concidissenti Itaque ei a Scipione Africano et Marcello magnum esse honorem habitum; eamque non solum rei

publicae cellam penariam, sed etiam italico bello pro aerario

subve, cap. a. Praetcrea multos in ea cives romanos Cum quaestu

negotiari; incolas ipsos patientia, virtute et frugalitate excellere; romanos homines hic diligi; ac saepe magistratuum romanorum injurias patienter toleratas; donec tandem verris luxuria. crudelitate, avaritia, superbia coacti sint, ejus scelera Persequi, et Ciceronem, ut eum accusaret, rogaverint, 3. Magnis tamen opibus, magna cupiditate reum absentem contra inquisitionem accusatoris esse defensum, multisque modis Siculos, ne decernerent legationes, qui contra istum dicerent, tentatos esse, 4. Unam tamen esse civitatem Mamertinam sMessanam urbem), quae publico legatos, qui Verrem laudarent, miserit; ceteris omnibus, ipsis quoque Syracusanis, eum summo odio esse, 5. Neque vero Siculos solos eum persequi, plurimos etiam cives romanos, gravibus ab eo injuriis assectos, existimare, juris. libertatis, rerum fortunarumque suarum salutem in ejus damna tione consistere, 6. Iam inde demonstratur Verrem, antequam

435쪽

δ94 ARGUMENTUM.

in Siciliam proficisceretur, cogitasse, quibusnam rebus in ea Provincia maximam uno anno pecuniam sacere POSSet, ac non modo genera surandi, sed etiam nomina quaesivisse. Cujus avaritia Primum exemplum assertur hoc, quod Dioni Halesino, cujus filio a propinquo homine hereditas venerat, H-S undecies circ. 25, Soos.

eripuerit, . Alterum quod Dioni cuidam Siculo, cui permagna

venisset hereditas, ea lege ut statuas in foro poneret, nisi Po- Suisset, Veneri Erycinae esset mulctatus, illam hereditatem eri-Puit, etsi statuae positae essent ex testamento , 8. Tertium quod Sosippum et Epicratem fratres Agyrinenses sese tota hereditate Paterna Veneris nomine spoliavit, 9. Ιnanem vero esse rei defensionem , si quis dicat ad Verrem pecuniam istam non PerVenisse, aut a comitibus suis et asseclis acceptam esse, Io. Rectores enim provinciarum non solum se ipsos abstinentes, sed etiam comites suos praestare debere, II.

Sequitur locus de ipsa jurisdietione Siciliensi. In quo primum

omnino docetur quantam sibi potestatem Verres arrogaVerit, et quomodo omnia Siculorum jura perverterit, Ia, 13. Deinde sequuntur exempla, I. Heraclio Hieronis filio Syracusano magna hereditas venerat testamento propinqui sui Heraclii. In eo testamento erat scriptum, ut statuas in palaestra deberet ponere. Amnes quidam ejus monent Verrem, fieri posse, ut Palaestritae negent statuas ex testamento esse positas, et petant

hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant. Quod consilium Vorros quum approbasset, non solum ex lege Rupilia judices Heraelio non dedit, sed etiam per summam injuriam hereditatem illam palaestritis adjudicavit, magna praedae parte ipse potitus, imo etiam Heraclium patriis bonis omnibus exturbavit, I 4-2O. ΙΙ. Sequuntur injuriae in senatum populumque Syracusanum, quum non solum urbem, aedes Sacras, curiamque SPO-liaverit, sed etiam Marcellea diem festum Marcello sacrum , sustulerit, et ut Verrea agerent eos coegerit, a I. III. Epicratem Bidinum cui hereditas a propinqua muliere venorat, non modo ea privavit, sed etiam quum ille Rhegium prosectus esset, quasi fraudandi causa diseessisset, omni hus bonis exuit, eaque Bidinis tradidit, magnam eorum partem ipse lucratus, 22-25. L. ΜΕ- tellus, qui Verri successit, simul ac Syracusas venit, stati in quidem injurias Heraclio et Epicrati lactas roscidit, ' eisque

436쪽

bona, quae restitu. possent, restituit. Attamen quum Cicero in Siciliam venisset, repente mutatus est, dixitque se omnia Verris causa velle, nec Epicrati et Heraclio permisit ut Romam ad testimonium dicendum abirent, 26. IV. Heraclio Centuri pino, a

quo H-S C millia saO,5 per calumniam malitiamque petita erant, CCC millia s6i,5oo D. ox torquenda curavit, a T.

Iam accedit Orator ad rerum capitalium quaestiones. Ex his I. narratur causa Sopatri Halicyensis, quem hominem, innocentem, a C. Sacerdote absolutum, indicta causa condemnavit,

28-33. II. Deinde Sthenii Thermitani, cui iratus, quod sibi

quum monumenta urbis patriae tollere vellet, sortiter restitisset, hospitium renuntiavit, eumque , quum pericula Confitctorum criminum vi laturus Romam profugisset, absentem Sino crimine, sine teste, sine accusatore damnavit, 34-47. Sequuntur Verris crimina ex aliis generibus. A multis ob ius dicundum pecunias accepit, 48. Honores vendidit, et senatOrium nomen ac locum. 49, 5O. Magistratus curationes et sacerdotia, Sr-56. Magnam pecuniam a civitatibus statuarum quas sibi collocandas imperabat, nomine exegit, et eam non in hos usus servatam in loculos demisit, 57. Quamquam, si quis statuarum honore ducatur, tamen nec domum avertere Pecuniam liceat, 58. Et ipsarum statuarum modus quidam ha bendus sit, 59. Denique ab invitis exigi statuas non oporteat. Quae in tria peccavit Verres, quod et omnium Siculorum testimonium et novo eorum postulati genere comprobatur, 6O. Verrem enim statuas ab invitis aratoribus, Go-62. Et ab invitis civitatibus Siciliae exegisse demonstratur, 63-65. Quod frustra Verres defendit, quasi a volentibus ci sint erectae, quum

iidem vix a provincia abolantis statuas omnes uno Consensueverterint, 66-69. Neque vero Verrem hac ratione se Excusare

posse ostenditur, quod nimio publicae utilitatis studio peccarit, et ideo in Siciliae odium sit adductus, quia frumentum severo Θxigeret. Si enim publicanis gratiosus fuit, illa causa est quod in surtis cum eis collusit: illinique ex familiaritate et conjunctioneVerxis cum Carpinatio quodam probatur, qui praedarum istius socius, isti omni modo lavere coepit. eumque Romae apud Pu-hlicanos commondare. Unde eius rei salsa species Carpinatii fraude sit essecta. Ultimo loco docetur Verrem portorium haud

437쪽

solvisse pro multis rebus, quas Syracusis exportaverit; Θt quamquam literas societatis publicanorum, quibus hae fraudes continerentur, amovendas curaverit, Cicero tamen eius criminis ex duobus libellis inventis et publicanorum tabulis reum convincit, II 79. Peroratio brevis est et tota in vehementi Verris insectatione consumitur, qui omnibus vitiis obrutus, ne ullam quidem vi tutis umbram in accusatione asserre possit; et in invidiosa veterum Patronorum laudatione, qui non ad eas causas accedebant, unde in ipsos infamia redundaret, ac Horteusii Comparatione, quem pretio ad tantam subeundam ignominiam inductum nota obscure ostendit orator.

438쪽

M. I . CICERONIS

ORATIONES.

ACTIO SECUNDA .

LIBER SECUNDUS. DE IURISDICTIONE SICILIENSI. ORATIO SEPΤΙΜ A.

I. IucLTA mihi necessario, judices, praetermittenda sunt , ut possim aliquando de iis rebus, quae meae fidei

commissae sunt, dicere. Recepi enim causam Siciliae; ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen, hoc onere suscepto, et recepta causa Siciliensi, amplexus animo sum aliquanto amplius : suscepi enim causam totius ordinis'; Suscepi causam populi romani;

quod putabam tum denique recte judicari posse, si

non modo reus improbus adduceretur, sed etiam di-

I. r. Praeterminenda stine. Ex saiagitiis quae Verres Eommisit ante praeis turam stelliensem. Post .a1ἱquando multi addunt vi aliquo modo is et plures delevere. I. . L. - Non immerito: quis pnim eredat Tullio tam Ingratam repetitionem umquam Placuisse. u. Ordinis. senatorii, qui tune in is dieiorem infamia laborabat, et apud omnes in invidia erat. - Putiti ro. m i. Qui veterem iudiciorum vim aeseveritatem requirebat, et, hoc damna. O reo, In gratiam eum senatu reditu. rus erat.

439쪽

398 M. Τ. CICERONIS

ligens et firmus accusator' ad judicium veniret. Quo mihi maturius ad Siciliae causam Veniendum est, relictis ceteris ejus surtis ac flagitiis, ut et viribus quam in togerrimis agere, et ad dicendum temporis satis, habere poSSim. Atque adeo Τ, antequam de incommodis Siciliae dico. pauca mihi videntur esse de provinciae dignitato, v tustate, utilitate dicenda. Nam quum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis,

tum praecipue Sicilior, judices, plurimis justissimisque

de causis : primum, quod omnium nationum exterarum princeps si Sicilia se ad amicitiam fidemque populi romani applicuit Τ; prima omnium, id quod or

namentum imperii est, Provincia est appellata; prima docuit majore S nostros, quam praeclarum esset, exteris gentibus imperare; sola suit ea fide benivolentiaque erga populum romanum, ut civitates ejus insulse, quae semel in amicitiam nostram venissent', numquam Postea deficerent, pleraeque autem, et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque majoribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperii factus est: Deque enim tam facile opes Carthaginis tantae conci-3. Aeeusator. Non pueri et quadru- status comparatione, a rhior calamiia platores, qui soli hoc tempore accusan . las. magisque luel uosa videatiaris. 4. Te oris satis. Viginti dies daiahantur ad accusandum legitimi; aetio prima novem abstulerat. Verr. I. 6o. s. Atque adeo. siciliae latis. quam, ut exemplum numerosae ora icinia Iaudat IpΑe Cieero in oratore, I uio r. Adhibenda est, inquit. numerosa oratio. hi aut Iandandom est aliquἰdramatius, ut nos ἱn aeeusationis Misenodo de siciliae laude diximus . . Opis portune antem, qui sieIliae ealamitavitem expo iturias est. ἱnitio forentem illins statum exponit; ut ex utriusque 6. Priaeus Meilia. Urbs Mosaana Romanis se suaque tradidit A. V. 489 ἔ et anno Aequenti, multae cἔvitaiates, Hierone sugato, in amicitiam eum Roma venerunt, ac ipso Hiero in am

eletalem receptus est.

q. Applicuit. Verbum solemne de eo, qui ad aliquem tamquam ad patronum eon sugIt, quod ut plane intelligas. vid. Cie. de Orat. I, 39. Terent.

Andr. . 4,ar. 8. Venissent. Faem. eoni rediment. Ei n. bene vulgatam explicat. I. V. L.

440쪽

IN VERREM AC T. II, LIB. II. 399

dissent, nisi illud et rei frumentariae subsidium, et

receptaculum classibus nostris pateret P.

II. Quare P. Africanus, Carthagine de seta, Siculo

rum urbes Signis monumentisque pulcherrimis exornavit : ut, quos victoria populi romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta Victoriae plurima collocaret. Denique ille ipse M. Marcellus, cujus in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem que ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in m bello consuluit, verum etiam superatis hostibus tomperavit. Urbem pulcherrimam , Syracusas, quae quum

manu munitissima esset, tum loci natura, terra ac mari claudebatur, quum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam, ut esset idem monumentum victoriae, mansu tudinis,

continentiae : quum homines Viderent, et quid expugnasset, et quibus pepercisset, et quae reliquissol. Tantum ille honorem Siciliae habendum putavit, ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnes res Sicilia provincia Semper USi sumus, ut, quidquid ex Bese posset enferre, id non apud eos Dasci, sed domi nostrae conditum' putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet , non ad diem dedit λ quando id, quod opus esse putaret, non ultro pollicita est λ quando id, quod imperaretur, recusavit λ Itaque ille M. Cato sapiens

s. Pal. Immutatio haee temporis propattiisset, tum in Cie. tum in ceteris veteribus Mepius ae vix notanda Decurri . II. r. Mornauit. Restituens ea , quae vietores Poeni abstulerant. Infra, 35. Haec quaedam praeparatio est ad liuennide signis. I. conditiam. Graeu. et Lall. addunt Iiam e vet. eod. Lamb. Sie is iam con-dItusa, pro Murem. Q. 24. Em. tamen damnat ut languidum. I. V. L. sensus est: Tanta est siculorum erga nos liberalItas, ni, quod apud oosnaMἱtnr, DOatrtim sit, perinde ae aleompositum illud in horreis nostris

habeam .

3. Quod deberet. De his vide Veir III, de re frument.

SEARCH

MENU NAVIGATION