장음표시 사용
552쪽
PRETURA Romae, ut supra vidimus ad calcem Verr. I , in jurisdictionibus, seu quaestionibus exercendis transacta, postero anno in provincias, quas obtinuerant, praetores proficiscebantur, Ornatas decreto seriatus , Cujus fuit ornamenta provinciarum dare, atque adimere; augere, atque minuere pro arbitrio. In his autem ornamentis fuit latitudo provinciae; magnitudo exercitus; stipendium in milites; viaticum et alimenta in legatos, tribunos militum, praesectos, reliquosque praetoris ministros, majoresve, aut minores, qui Omnes uno Cohortis praetoriae nomine comprehendebantur; Vasa, Vehicula, tabernacula, muli, vestes et annulus, quem de publico datum etiam suisse scribit Zonaras. Hoc omne, vasarii nomine, praetori de publici, dabatur; atque illud erat, Wornare provinciam . Meminit Cicero in Verr. lib. IV, cap. 5. . Alexander Severus, inquit Capitolinus, exemplo veterum argento et necessariis magistratus quos in provinciam mittebat, instruebat; ita, ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena; phialas senas, mulos hinos, equos binos, Vestes forenses
binas, domesticas singulas, aurens Centenos, CDCos binos .. Praetorem in provinciam exeuntem adjutores et ministri Inagno numero sequebantur : quos omnes cohortis praetoriae nomine mox Complexi sumus.
Coliors praetoria duplex suit; altera militaris, constans peditum manu, et equitum turma, ad tutelam imperatoris; altera domestica ex iis quos ministros imperii sui, et adjutores negotiorum publicorum praetori dabat ipsa respublica.
553쪽
Sunt qui velint cohortem praetoriam militarem peditibus solum constitisse; eamque ab initio ipso rerum minariarunt institutam fuisse, Saue ejus mentio jam a temporibus P. Postumii dictatoris occurrit apud Livium, his verbis :-Cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum. Cohors dictatoris tum primuin praelium iniit M. Liv. II, IO. His verbis, - Cohors dictatoris, etc. i, docemur I' Cohortem illam jam ante Postumii tempora fuisse institutam; a' eam non, nisi quum necessitas cogeret, Pugnasse ; atque ante Postumium numquam prae lium iniisse. Nihilominus istud praetoriae cohortis institu tum Festus roseri ad P. Scipionem Asricanum : a Praetoriae hora est dicta, inquit, quod a praetore non discedebat. Scipio enim Africanus primus sortissimum quemque delegit, qui ab ipso in bello non discederet, et cetero militiae munere va Caret, et Sesquiplex stipendium acciperet .. liter igitur audiendus p Liviustio, an Festus Z Neutrum erroris argues, si Lipsium audieris: α Iam quidem, inquit, a Postumii temporibus fuit cohors Praetoria, Sed raro usurpata: fuit e voluntariis sortasse, aut in unius pugnae eventum captis. At Scipio, ut ordinaria esset, ut munerum militiae vacationem, et stipendium amplius haheret, instituit; ac proinde ejus auctor a Festo babitus est.. Lips. de Milit. II, 4. Porro institutum illud idem Lipsius reserendum putat ad Africanum minorem, seu Numantinum, I 'quia silet de illo Polyhius; quod argumento est, illud aevo majoris Africani in usu non fuisse; α' auctoritate ductus Appiani, qui Ihericorum pag. 516, scribit Νumantinum clientes et amicos ex Urbe eduxisse ad quingentos, quos in turmam
unam redactos VOCabat φίλω, ux,, i. e. cohorti m amicorum . .
Cohortes praetoriae Marii, Petreii, Antonii, Sallu suo et Plutarcho memorantur. Caesar nullam videtur habuisse. Ducibus olim singulae, postea duci uni plures cohortes addita, sunt. Praetoriani milites, gall. la garri pretorsenne, exemplo praetorumae cohortis ad principuin tu totam insti-Di0jtigod by Gooste
554쪽
tuti sun te in novem cohortes ab Augusto divisi, quarum numerum, qui sequuti sunt Augustum, principes auxerunt. Selecti omnes hi fuerunt milites, et robore, et gente, ut ex sola sere Italia assumpti. Altera suit cohors praetoria, quae propius ad hoc quod tractamus argumentum pertinet, et quam domesticam pro toris appellavimus. Dicta est praetoria, quod a p-tore, ut illa militaris, nusquam discederet; domestica, quod aut ex domesticis esset convictoribus, aut ex necessariis apparitoribus. Cic. ad Quint. Epist. I, I : η Quos vero aut ex domesticis convictoribus, aut ex necessariis apparitoribus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari
Cohors praetoria domestica complexa est adjutores, minustros , Comitesque Omnes praesidum, quos, quum usus ratioque provinciae, tum dignitas ipsa magistratuum, ac reipublicae postulavit. Adiutores fuerunt, legati, tribuni militum, centuriones, praefecti, decuriones, aliique militarium operum; assesso res, consiliarii, quos jurisperitos secum ducebant, quorum consilio secundum jura causas definirent: scribae, accensi, praecones, lictores, interpretes, tabellarii, aruspices, cu-hicularii , medici, et qui quotidianae vitae prope socii fuerunt, inter ministros reserendi sunt. Contubernales, et ipsi in comitatu praetoris numerabantur, sed neque adjutores erant, neque ministri. Iam vero singula haec aut offficia, aut ministeria sigillatim explicanda sunt. Legati magistratibus in omni provinciali, ac bellico munere adjutores dabantur, ut Vicariam eis operam praestarent. Legatos permissu senatus a Praetoribus fuisse adscitos, aut certe lege aliqua extra ordinem delectos dico. Ad primum, Cicero testis adducitur in Vatin. cap. I 5; . ad alterum idem Cicero, lib. I in Verr. Cap. 25. Legatorum numerus qui minimus, trium fuit.Verumtamen
555쪽
in statuendo numero habita ratio suisse videtur provanciae,
et belli, set ipsius denique hominis; si quidem Pompei
lege Gabinia quindecim datos fuisse constat. Quoniam autem praesides legatis potestatis, atque imperii sui partem Communicabant, unde eos Cicero appellat a ministros muneris provincialis . , in Vatin. cap. I 5 : hinc iactum est, ut et ipsi legati lictoribus, ac fascibus uterentur, maxime quum fiduciariam operam Praestarent, pro praetore relicti, aut missi quopiam a praetore. Tribuni militum solis peditibus praefuerunt: sic dicti
sunt, auctore Varrone, quod initio terni essent in legione, i. e. quum ipsa tribus peditum millibus constabat. Ut autem numerus peditum in legione auctus est, sic tribunorum Crevit etiam numerus; ita ut a tribus ad quatuor, et inde ad sex pervenerint, quum nempe ex senis millibus
peditum coepit confici legio. Mille ergo pedites ducebat tribunus : et quum Horat. Sat. I, 6, 48, dicit, sibi legionem romanam paruisse tribuno, intelligendus est, quasi dixerit, partem sextam legionis, hoc est, mille homines sibi paruisse; quum, Bruto duce, pugnavit ad Philippos.
Tribuni militum, primis temporibus, omnes ab imperatoribus legebantur. Post autem, anno Urbis 393 institutum ut pars eorum populi Suffragiis crearetur; partem imperatores solito de more facerent. Testis Livius, lib. VII, c. 5. Hinc est, quod Asconius tribunorum militarium genera distinguit duo: primum, eorum qui in exercitu creati, Rusuli dicebantur, seu Rutuli, a quodam Butilio Rufo, qui legem tulerat, qua eis cavebatur multis modis: Festus alterum eorum, qui comitiati appellabantur, quia Romae a populo comitiis designabantur. Mansit ille mos legendi, et creandi tribunos militum ad usque novissima tempora reipublicae. Centuriones in legione erant sexaginta; centurioni pedites centum parebant. Praefecti et decuriones equestribus copiis Sociorum prae- Diqitiam by Corale
556쪽
suerunt. Illi alas, hi turmarum decurias ducebant. Erant praeterea praesecturae in exercitu aliae multae: praesecti castrorum; praesecti evocatorum; praefecti fabrum apud auctores celebrantur. Atque has quidem omnes ab imperatore delatas suisse existimo. Declarat Corn. Nepos, in Att. c. si, quum scribit Atticum multorum Consulum, Praetorumquct praesecturas delatas sic accepisse, ut neminem in provincia sequeretur. Et Cicero, lib.V ad Att. epist. Ult. α Scaptius ad me in castra venit praefecturam petivit. Negavi me cuiquam negotianti dare o. Usum praefecturarum alium etiam indicat Manutius,
quum ad hunc locum Ciceronis addit jurisdictionem : et epist. I lib. VI, ad haec verba, α quid dicam de illius praefectis Θ jus, inquit, in provincia dicentibus .. Iurisdictionem
ergo praesectis nonnumquam, ut legatis et quaestoribus suis, in provincia deserebat praetor. At istud puto Certius, pra secturas intelligi his locis apud Ciceronem eas, quae darentur negotiatoribus, ut equitum, quos ducerent, terrore, pecunias quas sub usuris apud provinciales collocaverant, facilius extorquerent: atque eam esse mentem Ciceronis existimo. Ait enim eadem epistola ultima libri quinti, αΑppius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio, per quas Salaminios quibus pecunias crediderat' coerceret; et eumdem habuerat priose tum d vexabat Salaminios : ego equites ex Cypro decedere jussi M. An ista possunt ulla ratione pertinere ad jurisdictionem pHactenus praetorum adjutores. Venio nunc ad ministros, qui quid fuerint ipsi serme nomine suo declarant. Apparitores communi nomine dicebantur omnes magistratuum ministri, quia magistratibus apparere, et semper eorum imperio praesto esse debebant. Haec ministeria liber tis fere suis quisque magistratuS more majorum mandavit: atque ita porro liberti, sive libertini, erant plerique ex
ministris, uti accensi, PraeCOnes, etc. non autem scribas rnon quod apparitorum de numero non fuerint, sed quod 33. Diqitiam by Cooste
557쪽
eorum ordinem ex ingenuis potius, quam ex libertinis constitisse animadvertimus, inquit Sigon. de Antiquit. jur. civ. Rom. lih. II, cap. 15. Refellit Sigonium Horatius, Sat. I, 5, 66; nisi dixeris Sarmentum scribam privatum dominae fuisse. Aliud enim erat, scriba privati esse, ut Tiro fuit Ciceronis; aliud, in scribarum ordinem reserri. Ulut sit, ego non credo libertinos a scribarum ordine fuisse dejectos, quibus ordo senatorius etiam quandoque patuit. Scribas Festus desinit . librarios, qui rationes publicas scribunt in tabulisis. Illorum ergo munus fuit, ut rationes publicas in tabulas referrent : leges et acta in Commentarios redigerent. Hinc u scriptum facere . apud Liv. IX, 46 ,
Quum scribae multi essent in civitate, tactum est, ordinis sui servandi gratia, ut in decurias describerentur. Decuriae dicebantur collegia, in quibus librarii, scribae, lictores ,
viatores, nomenclatores, accensi magistratuum romanorum censebantur. Fuerunt ergo decuriae scribarum praetorici-rum , aedilitiorum, quaestoriorum, prout a praetoribus, aedilibus, quaestoribusve essent lecti; uti L. ille Petillius, quem scribam Q. Petillius quaestor in decuriam legerat Livius, XL, 29 ; aut prout magistratibus essent additi ministri.
Hinc memoratur apud Gruterum et Reinesium ascriba aedilium ; sedilium curulium; pontificum; scriba quaestorius; praetorius; publicus M. Ex senatusconsulto anni 743 curatoribus aquarum publicarum et insignia quasi magistratibus conceduntur, et scribae librarii attribuuntur. De scribarum ordinis dignitate docti multa disputant. Qui eum ordinem honestum esse Volunt, auctorem habent Ciceronem, qui lib. III in Verr. cap. 79, sic ait : α ordo scrtharum est honestus; quis negat p. . Est vero honestus quod eorum hominum fidei tabulae publicae, periculaque magistratuum committuntur u. Qui vilem eum suisse contoridunt, his Nepotis verbis id probare conantur: α Itaque euiti habuit ad manum scribae loco, quod multo apud Di0jtiam by Cooste
558쪽
Graios honorificentius est, quam apud Romanos. Nani apud nos Vera, sicut sunt, mercenarii scribae existimantur .. Cornel. Nep. in Eum. cap. 1. In hoc Nepotis loco notanda duo occurrunt: i' Graii illi, apud quos honorificentius fuisse ait scribarum munus, quam apud Romanos, nousane fuerunt Athenienses. Declarant scriptores, quorum
adducunt testimonia Sam. Petitus ad leges Attic. pag. 257, 258, et Spanhem. de Numisin. dissert. 9, pag. 7o4. Sed Graecos illos suisse existimo, qui in Asia Minore ad oram maris aegaei incolebant: quippe Actor. Apostol. XIX , 35,
memoratur scriba sedans turbas; quod indicio est non levem ejus auctoritatem fuisse apud populum Ephesium. 2' Mercenarios scribas Roma, fuisse, atque ideo pro vilibus habendos esse ait Nepos, quod mercedem acciperent de publico; sed non video cur viliores ob id existimandi sint quam majores illi magistratuum adjutores, et magistratus ipsi provinciales, quorum in sumptum erogabatur pecunia de publico. Sive enim scribae pecunia numeretur in sumptus proprios, sive quaestori attribuatur in sumptus alterius, puta legati, leve est discrimen : legatus juxta ac scriba mercedem operae suae de publico accipere uterque dicendus est, hic per se, ille per alium. Νon igitur admodum gravis est Nepotis contra scribarum dignitatem auctoritas. Magis me moveret Livius, dum, lib. IX, cap. 46 , narrat Cn. Flavium , aedilem factum, repudiatum fuisse, quod scriba
esset; neque nomen ejus acceptum suisse prius, quam jurasset .se scriptum non facturum v ; si non viderem senatum indignatione exarsisse, non tam quod Flavius esset
patre libertino, humili fortuna ortus, quam quod Flavium dixerat sedilem forensis factio, et quod is fastos promulgaverat. Plin. lib. XXXIII, cap. 6. Illud opinionem eam in
qua Sumus, scribarum ordinem et honestum et honorificum fuisse, praeterea confirmat, quod aditus scribis ad majores honores non suerit interclusus; Cicereii, qui Scipionis Africani maloris scriba fuerat, exemplum ostendit, Di0jtiam by Cooste
559쪽
apud Val. Maxim. III, 5, I, et IV, 5, 3. Quin et Cicero in libris de Osfic. quemdam memorat, qui quum in Sullae
dictatura scriba fuisset, post, in Caesaris, praetor urbanus fuit. Ergo scribarum ordo ex se honestus Romae fuit, ot honorificus : at quia plerique libertini et servi locum illum
pecunia emebant, ut notat Cicero Verrina tertia , quod per se munus honorificum fuit, per sordes dedecoratum est.
Itaque Cicero duo scribarum genera diserte distinguit, ibid. Cap. 79: unum eorum, qui illo ordine digni sunt, patrum-
familias, virorum honorum , atque honestorum : alterum eorum qui nummulis corrogatis de nepotum donis, ac descenicorum corollariis decuriam emebant. Suos quisque magistratus tum in Urbe, tum in provinciis habuit scribas. Hi sortiebantur inter se ad aerarium procurationis suae Partes, quas sustinerent ad tempus:
Hempe qui scriba esset consulis ; qui, tribuni plebis, etc. Cic. Catil. IV, cap. 7. Qui magistratibus in Urbe apparebant scribae, eos leges quodammodo in manibus habuisse, et magistratibus jus suggessisse ostendit Cicero, de Legg. lib. III, cap. 18. Quod ipsum etiam testatur Plutarch. in Cat. min. his
Verbis : u Cato, quum quaesturam inisset, ministros et scribas coercuit, qui publicas tabulas, legesque tractantes, quum adolescentes nacti essent, quibus magistratibus apparerent, quod ii propter inscientiam magistris egerent, pintestate non cedebant, sed ipsi erant magistratus s. Accensus, quod fuit alterum ministrorum genus, ab a ciendo dictus, erat magistratibus praeter lictores attributus,
qui et acciret ad prietorem, qui jus eum poscerent, et qui molestis interpellatoribus, et diutius quam oporteret i quentibus, silentium imponeret. Libertis suis hoc muneris vulgo magistratus dabant. Testis Cicero ad Q. Frau. Epist. I, I, Io. Neque vero quum dixit, in Verr. lib. I, cap. u8:. Homo ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Ne-Diuitigod by Corale
560쪽
roni fuit, P. Tettius . , alium ordinem, quam libertinorum. intellexit, ut ad hunc locum observavimus , in quibus, ut in servis, frugalitas commendatur. Antequam horologia Romae essent, a censorum hoc etiam officium fuit, ut Clamarent esse horam tertiam , minridiem , et nonam. Varro de Ling. Lat. lib. V. Praeconum in civitate usus fuit varius, et multiplex : in auctionibus, ut ad hastam starent, et pretia oblata nuntiarent : in concionibus, ut audientiam laceroni : in comitiis magistratuum, ut tribus ad suffragia ineunda citarent; et eos, qui designati erant, renuntiarent: in iudiciis et quae stionibus, ut judices, reos, accusatores, defensores, teSteScitarent: in suppliciis, ut causam damnationis dicerent: in funeribus, ut ad e equias eVo Pent. Liberos fuisse praecones exemplo sit Naevius ille, cui α quum natura tithil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaeStum Contulit, etc.. Quibus tamen verbis eum libertini filium suisse Cicero mihi tacite videtur indicare, pro Quint. cap. 3. Praecones a Consulibus ex civibus romanis legebantur :eorum multae erant decuriae.
Lictores Festus dictos putat, quod fasces Virgarum ligatos ferrent: Inale : a ligandis reis nomen habuerunt. Illorum origo a Romulo; exemplum ab Etruscis suit, Liv. 1, p. 8. Fuerunt liberi. Eligebantur plerumque ex ima Qui
ritium plebe. Idem, ΙΙ, 55. Sed togae jus illis luit; .atque
ideo cives fuerunt. In Pison. Cap. 23. Lictoribus usi sunt dictatores, Consules, Praetores, et quicumque magistratus potestatem, et imperium habuerunt. Nam viatoribus tantum utebantur ii, quorum sola Potestas erat, sine imperio. Lictoribus viginti quatuor di-Ctator: duodecim, consul penes quem erant fasces; alter
vero duobus e sex, praetor utebatur. Lictorum munus erat triplex. Ibant ante magistratum
non gregatim, aut temere, sed singuli, ordine, ita ut lineam Diuitiros by Corale