Pars Secunda Sive Orationes Omnes

발행: 1827년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

54o EXCURSUS DE PRAETORE PROVINCIALI.

inebatur ex aerario in usus provinciales. id est, in stipendium militum, in viaticum, seu sumptum praetoris, legatorum, 'et totius cohortis praetoriae , expendenda : haec a provincia exacta ex vectigalibus et tributis colligebatur in aerarium

reserenda . .

Ut autem quaestores non semper cum suis praetoribus iuprovinciam venerunt, sic non semper cum iis, verum fis pctaut ante, aut post eos, decesserunt. Diximus de relatis praetoris ad aerarium rationibus: illud autem tum praetorum, tum quaestorum commune fuit: quod ex uno Cicerone apertius est, quam ut probari indigeat.

582쪽

EXCURSUS

OMNIs pecunia quae Veniebat in aerarium populi romani, fere aut tributi nomine pendebatur, aut vectigalis Tributum, dictum a tribubus, erat pecunia populo imperata , quae tributim a singulis Pro portione Census exige-hatur. Varro de Ling. Lat. IV. Stipendium militare primis reipublicae temporibus ex tributo fuit: belli praeda, et cetera pecunia ad Ceteros usus reipublicae rese vabatur; qui Inos, uti mox dicetur, usque ad Perseum Macedoniae regem devictum, duravit. Vectigal, erat ea pecunia, quae alio quocumque nomine

pendebatur. Discrimen inter has Voces non semper apud auctores Observatur; eas promiscue habuit Sueton. in Cal.

cap. 4o et 4 I. Tributorum tria genera Festus distinguit. Unum, capitis, sive personae; alterum rei, sive Soli; tertium, fortuitum et

temerarium.

Ante Servium regem , tributum aequaliter in capita, nullo pauperum et divitum habito discrimine, conferebatur :propterea tenuiores onere tributi premebautur. Servius instituit primus ut pro suo quisque censu, i. e. pro rei familiaris copia, conferret. Dionys. Halicarnass. lib. IV. Livius,

Anno ab exactis regibus sive secundo, sive tertio, tributo plebs exsoluta est; decretumque ut pauPeres omnium vectigalium vacationem haberent, quae regibus pependissent, Deque in bellum quidquam conserrent; satis enim esse, si Disiti Cooste

583쪽

544 EXCURSUS

ipsi pro republica militarent. Liv. II, 9. Dionys. Hal.V. Viduis etiam et pupillis tributorum Collationem remissam fuisse testantur iidem scriptores, uti et Plutarchus in Poplie.

Has autem vacationes tributorum stetisse dicimus duntaxat, dum res aerarii non essent impeditae : urgente vero necessitate sublatas fuisse. Hic rerum istarum status suisse videtur usque ad annum

Urbis 349, quo anno senatusconsulio Provisum est, ut plebi, quae eo usque suis sumptibus meruerat, stipendium quotannis de publico penderetur. Exin coacti sunt omnes cives tributum ex censu quotannis in stipendium militare conferre. Liv. IV, 59 et 6o. Quod institutum, uti etiam comitia et delectus, postea non semel tribunitiis calumniis

vexatum eSt.

Ut autem tributum saepe a tribunis plebis impeditum,

sic a senatu nonnumquam est remissum; quum nempe victis populis imperaretur in poenam belli, quod satis esset pecuniae ad stipendium militare. Sic anno Urbis a6r, victis Faliscis in stipendium militum ejus anni, ut populus r manus tributo vacaret, pecunia imperata. Liv. V, 27. Et ut idem saepe remissum, sic, propter bellorum magnitudinem, justo gravius aliquando imperatum est. Liv. XLIII,3i, et XXIV, II. Atque hoc sit de primis duobus tributorum generibus. Tertium suisse diximus sortuitum et temerarium; nimirum

quum, necessitate Cogente, Omnes temere atque extra ordinem propter periculi imminentis magnitudinem , quidquid auri, quidquid argenti haberent, sine discrimine in medium

conserrent: uti, post Urbem a Gallis Captain, a matronis collatum est. Liv. V, 5o. Et bello Punico secundo, Valerici Laevino, M. Claudio Marcello coss. senatus et Populus aurum, argentum, aes Signatum Omne in publicum contulerunt. Liv. XXVI, 36. Hujus autem temerarii tribuli ea sere fuit ratio, ut postquam subita illius tumultus vis desiisset, ex victi populi Diuili od by Coos e

584쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 543

spoliis locupletato aerario, pecuniae suae Cuique redderentur. Liv. XXIX, I 6. Bedeo ad tributum annuum, et supra dictis addo imperatum Civibus fuisse degentibus non in Urbe solum, sed et in coloniis etiam fLiv. XXIX, I 5J: atque imperari tandem aliquando desiisse post annum Urbis conditas 586.

Etenim quum aerarium annuis Italiae, et provinciarum Siciliae, Sardiniae, Hispaniarum vectigalibus, ac quotidianis

victoriis, et imperatorum manubiis, jam uberius esset factum; tum uomni Macedonum gaza, quae fuit maxima, Pes seo devicto, potitus L. Paullus, tantum, in aerarium pecuinniae invexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum .. Cic. de Omo. II, cap. 22. Saltem usque ad Hirtii et Pansae consulatum, anno IIo. Plui. in L. Paullo, passim. Vertia illa Ciceronis praedae magnitudinem significant quidem, sed moduin non exprimunt. Illum ceteri Criptores, non tamen constanter, indicant. Variant in summa. Veli. Paterc. I, 9: a Intulerat L. Paullus in aerarium

his millies centies splacet Lipsio et I. F. Gronov. ducentiesJ sestertium. circ. 4I,oc o,OOo sis. . Livius, XLV, 4o : a Summam omnis captivi auri argentique translati sestertium millies ducenties fuisse. scirc. u4, o,ooo D. ex Valerio Antiati tradit; nimis infra Velleianam summam. Propius adstam Plin. Hard. XXXIII. 17: α Intulit aemilius Paullus,

Perseo victo, e Macedonica praeda, sestertium his millies trecenties; a quo tempore populus romanus tributum pendere desiit . . Quod autom Plutarchus, quem Stipra retulimus, addit . usquo ad Hirtii ct Pansae consulatum ., in hoo ei fidem abrogat Sigonius, et co atra eum affirmat. Asconiciet Orosio auctoribus, aerarium bellis civilibus exinanitum fuisse multo ante Hirtii et Pansae consulatum; et L. Paulli pecuniam Persicam in aerarium illatam Iorigg ante horum Consulatum consumptam fuisse. Defendetur Plutarchus, si

negaveris Pum asserere voluisse praedam Persi in usque ad Hirtium et Pansam coss. superfui βSc; et eam ejus men

585쪽

544 EXC URSUS

tem suisse dixeris, ut significaret necessitatem non fuisse

ante hos consules tributi populo imperandi: non quod pecunia illa sola sussceret; sed quia supplerent identidemereberrima latissimi imperii vectigalia, frequentesque imperatorum manubiae, quae demum, propter nimium assidua civilia bella, aut labefactata suerunt, aut cessaverunt. Itaque post horum consulatum multa tributi collati mentio

renovatur. Cic. ad Div. lib. XIII, epist. 3o. Philipp. II,

Cap. 2I, et alibi saepe.st tira eta x, Sive Capitum exactiones, ut vocat Cicero ad

Attic. V, 16, et ad Div. III, 8, atque ostiorum, repertae suerant in provinciis, a magistratibus romanis, non ut rempublicam his opibus tuerentur ; sed ut ipsi suam libidinem et avaritiam provincialium fortunis explerent. Ultr tributorum meminit Livius non semel. Ultro-tH-huta esse puto, inquit Turneb. Advers. I, 25, impensas et attributiones operum publicorum faciendorum, et sartorum tectorum praestandorum, mancipibus et redemptoribus certa mercede locatorum: vel ultrO-tributa sunt, quae praetervectigalia penduntur; tributum extra-ordinarium : disserunt a tributis. Idem, XXVII, 32. Turnebi interpretationem sequuntur I. Lipsius et I. Obsop. ad Senec. de Benes. IV, I. Muretus ad eumdem locum fatetur so non satis intestigere quae sint ultro- tributa: neque sibi ullo modo satisfacere quae de iis scripsit rurnebus; tibi supra. Si conjectura uti licet, libens crediderim compositum esse pro simplici; et tilir tributa dicta fuisse eodem sensis, quo tributa; cui voci adverbium ultro additum est ad hoc tantum, ut populi auriculis indulgeretur, suae libertatis studiosissimi; et ut significaretur pecunias tributi nomine a populo sponte, nulla vi cogente, in aerarium conferri. Multa sunt quae sa-veant huic nostrae opinioni. Sigon. de jur. civ. Rom. lib. II, cap. 4, sic scribit. Erant publicani equites romani fere, qui publica vectigalia populi romani et ultr tributa, quaestus sui cauba, conducebant. Liv. XXXIX, 44: α vectigalia sum-Diuitigio by Cooste

586쪽

mis pretiis, ultro-tribula infimis censores locaverunt α; hoCest, tributorum pretia imminuerunt censores, Ut populo gratificarentur, a quo tributa exigebantur; vectigalium adauxerunt, ut ne quid de summa deperderet respublica. Idem, XLIII, 15, censores edixerunt, α Ne quis eorum,

qui Q. Fulvio, A. Postumio censoribus publica vectigalia,

aut ultro-tributa conduxissent, ad hastam suam accederetis. His locis satis probatum arbitror ultro-tributa, non esse tributa extraordinaria, seu pecuniam sponte ultra tributum datam; quia, quum ab eorum, qui eam Conferrent, voluntate penderet, nullo pretio potuit redemptoribus a censore locari. Non surit uimpensae operum publicorum iaciendorum ., quas translatilium cst a quovis censore quam minimo locari; neque attinebat hoc observari potissimum in Catone, quod omnium censorum suit. Ergo ultro-tributa pro ipsis tributis accipienda sunt, quae Censores infimis protiis locaverunt; id est, quorum de summa, ut populo gratificarentur, multum detraxerunt. Quod si cui haec nostra interpretatio non arriserit, consulat doctissimi Creverit in Livium notas, meliora sorsan ad vocis hiritis interpretationem inde hausturus. Hoc satis sit dixisse de tributis: nunc, quod reliquum est, Vectigalia peraequamur. Vectigal est a velis, vehere; et proprie significat quod ex vectura penditur; quod Latini portorium appellabant. Deinde translatum est nomen ad alios quosque reditus publicos significandos qui ex agris, si Ve elocatis, sive scripturariis, veniebant in aerarium. Cic. pro lege Manilia,

cap. 5: RIta neque ex Portu, neque ex decumis, neque exscriptura, vectigal conservari Potest . Denique vectigal omnes omnino reditus significavit, qui vel portorii nomine, vel decumarum, vel scriptum, Vel stipendii, vel salis, vel vicesimae, vel quoquo alio modo exigebantur. Sic praetorium vectigal dicebatur, ea pecunia quae, Salva repetunda rum lege, a praetoribus accipi poterat. Sic in eodem genere Sueton. in Aug. cap. 46: - Italiam duodetriginta coloniarum

I. Cic. pars seeunda. 35

587쪽

546 EXCURSUS

Numer ... frequenta it, ac Vectigalibus publicis plurisariam instruxit, ; et Paradox. VI, 3: - non intelligunt homines quam magnum Sit vectigal parsimonia .. Vectigalia, proterris vectigalibus Sallust. usurpavit, Ηlat. I, cap. I 4, et Cic. lib. II in Verr. Cap. 3. Iam vero singulae species quas modo indicavimus, explicanda . Ac primum de portorio. Portorium definitur in glossis, ι, λis sui, Vectigal inportu. Sicut portarium et pontarium vectigalia suere, pendi solita, maxime iovo in seriore, in pontibus, aut in viis; et in portis oppidorum, promercium transgressu, ingressu,

aut egressu.

Portorium vectigal institutum est, quum primum portus, qui mercibus recipiendis Paterent, habere coepit respublica. Primum Romanis portum Ostiae patefecit Romanorum rex Ancus Martius. Flor. I, 4. An simul vectigal mercibus imposuerit, incertum. Sane portoria sub regibus jam invaluisse colligitur ex eo, quod inter Commoda quae Valerius, exactis regibus, populo restituit, sublata ab eo etiam portoria fuisse memorantur. Vide plura apud Liv. II, 9. Plui. in Popl. Crescente deinde romano imperio quum ad bella continua praesens perarium non sufficeret, portoria vetera restituta fuerunt, quibus postea nova Gracchus addidit. Liv.

, 51. Veli. Pal. II, 6. Mox autem propagatis imperii fini-hus, portoria quae devictas apud gentes ab earum regibus jam antea exigi solebant, Romani victores, vel novis etiam additis sibi exercuerunt. Sic portoriorum extra Italiam late patenti in imperio ingens numerus factus est. In Italia nihilominus exigebantur, donec omnia sustulit Quintus

Caecilius Metellus praetor, lege lata anno Urbis conditae 693. Dio, XXXVII. Causa autem tollendi fuit non ipsius pomtorii onus; neque ideo quia aerarium Cn. Pompeius, ingenti vi pecuniae in id illata locupletasset; sed quia α portitorum

injurias ulterius ferri non possent α. Lex Cavilia gratissima Diuiligod by Cooste

588쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 547

populo fuit: optimatibus Et Ciceroni vehementer displicuit. Quippe jam omnibus subsidiis respublica nudata; agris divisis; scriptura abolita; portoriis sublatis; solis provinciam mvectigalibus sustentabatur: nullumque ei supererat vectigal domesticum praeter Vicesimam. Cic. ad Attic. Epist. II, I 5. Portoria peregrinarum mercium Caesar deinde restituit. Sueton. in Iul. cap. 43. Res Omnes, tum venales, tum quae magis ad luxuriani quam ad usum paratae erant, portorio erant obnoxiae. PD. blicani vero, ut ne fraudarentur a callidis negotiatioribus, mercium, quae serebantur, professionem exigebant. Quinet, si profitentibus diffiderent, licebat illis excutere merces et aperire sarcinas. Poena omissae prosessionis erat, ut res improsessa caderet in commissum, seu fisco Vindicaretur.

Cic. Agrar. II, cap. 23. Non. Marcell. p. 53. Quintil. Decl. 341 et 359.

Res autem erant immuneS, quas quis non negotiandi, sed utendi causa; quas legati exterarum, aut sociarum gentium Roma domum deserebant; non vero si ex patria sua Romam aliquid deportarent. Digest. lib. XXXIX, tit. 4. Immunitate etiam donabantur res exercitui paratae, ut et instrumenta itineris. Quintil. Declamat. 359. Magistrati hus in provinciam euntibus, uti et ex ea decedentibus, licebat supellectilem ad usum necessariam immunem secum ferre, instrumenta luxuriae non licebat. Si quando Romani cum devictis gentibus mitius agere vellent, aut portoriis eas liberabant, aut ea per illas gentes exerceri permittebant; ita ut pecuniam inde redactam civitates sibi haberent. Quae facultas sociis et Civitatibus con- Cessa a senatu, postea a Sulla adempta est. Plura de h. l.

dabunt Cic. de prov. coss. cap. 3. Liv. XXXVIII, 44. Appian. de Beli. Civ. I.

Superest ut portorii modus declaretur. Res obscura set dissicilis, quum auctores qui de portoriis loquuntur, quantum hoc nomine exigeretur reticeant; et quum solutionis condi-

589쪽

548 EXCURSUS

tionem in omnibus provinciis aequalem non fuisse credibile sit; sed diversam eam fuisse pro ratione legum provincialium; aut locationis Censoriae; aut rerum ipsarum quae importarentur, aut exportarentur. In Siciliae portu vicesimam

mercium exactam suisse colligitur ex Cicerone, Verr. II, CaΡ. 75. Ex lege quae recitatur apud Quintil. Declam. 359, omnes res quadragesimam publicano debebant. At ubi p at quarum civitatum in portu P lex non desinit. Atque ea tempora significat Quintilianus, quae pertinent ad imperatores; quum re publica jam fuisset a Caesaribus oppressa e porro lex est ejusmodi: a Praeter instrumenta itineris, omnes res quadragesimam publicano debeant. Publicano scrutari liceat. Quod quis prosessus non fuerit, perdat. Matronam ne liceat attingere v, i. e. scrutari. Vides ex hac lege nihil certi olici posse , nisi hoc unum , quod supra diximus, permissam publicano scrutationem fuisse non sarcinarum modo, sed et personarum ipsarum , praeter matronas, quas attingere non

licebat. Decima, portorii nomine, Chrysopoli Chalcedoniae solvebatur ab iis, qui ex Ponto Euxino remeabant. Docet Xenoph. Hist. Gr. lib. I, c. 3o. Centesima in Piraeeo, Athenarum portu, exigebatur. Idem do republica Athon.

pro qua vigesima exacta est tempore Peloponnesiaci belli, quum exhausta sumptibus esset respublica. Quinquagesimam in Piraeeo exigi solitam fuisse contra Xenophontem contendit M. Cursius, Lection. Att. V, 28. Aliud vectigalis genus memoriat Harpocratio. inquit, est vectigal quod . requapiam empta penditur W; ac fortasse suit pars quinta. Sed graeca sunt haec instituta; quae ideo huc adduxi, ut

ostenderem vectigalis istius modum ex temporum condi- . tione, aut mercium magis vel minus pretiosarum ratione,

tum apud Graecos, tum apud Romanos, fuisse definitum. An portitoribus traditus olim suerit index ille, gall. untiaris, quali nunc istorum nepotes utuntur, quo definitum Diuili od by Cooste

590쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 54 i

eSSet pretium Pro quaque merce solvendum, non est quod affirmem. Contra vero existimo portitorum fuisse mercis cujusque aestimationem. Itaque sarcinas quasque diligenter excutiebant; omnia Curiose observabant; sciscitabantur; mercium in pretia, Vim, naturam. regionem unde advehe rentur, inquirebant; et ex earum a se tacta aestimatione,

pro ratione pretii vectigal exigebant. Testatur Plautus in

Menaecla. act. I, sc. a, ubi Menaechmus de muliere curiosa in primis, quae virum domo egredientem, et redeuntem S dulci observabat, ait, Rogitas quo ego eam, quam rem

again , quid negotii geram, quid petam, quid ferain, quid

soris egerim; portitorem domum duxi, ita omnem mihi rem necesse loqui est, quidquid egi, atque ago . Testatur Quintil. Declam. 34o, his verbis : α Videtur Mangoni puer

pretiosus; timuit ne magno aestimaretur . . Vide et Plutarch. de Curiosit. Hinc Nonius Marcellus portitores desinit, a telonarios, qui portum obsidentes omnia sciscitantur, ut ex eo vectigal accipiant.. Varias fraudes adhibitas fuisse, quibus circumscribere vectigalia solerent negotiatores, si dixero, non erit quod mirere; neque si ostendero aestimationes illas quae a portitoribus inducerentur, saepe ab aequitate abiisse. Hinc continuae de portitorum injuriis querelae apud auctores occurrunt; quae injuriae tollendis tandem portoriis causam attulere. Cic. ad Q. Fr. Epist. I, I. Hactenus de portorio : jam ad decumas, alterum vectigalis genus, ex agris elocatis exigi Solitum , veniamus.

Alterum vectigalium genus fuisse diximus illud, quod

agris imponebatur. Ager fiebat vectigalis jure victoriae. Binmani populos bello devictos aut immunes esse, ao suis legibus vivere volebant; aut suis eos agris exuebant, quos in publicum rei p. patrimonium redigebant. Hinc toties apud Ciceronem, et alios, agri dicuntur publicati fuisse. Agrorum vectigalium triplex genus fuit pro modo et varia deditionis forma : a' aut enim agri ex hostibus capti, toti publici, et rei p. velut patrimonium sebant. Talis agor Cam-

SEARCH

MENU NAVIGATION