장음표시 사용
601쪽
quam ex illis exactum fuisse quis affirmare audeat Z Quid pastiones jam dicam Z quam numerosae, quam fructuosa
suerint populo romano 8 Sicilia Oinnis est montosa. Ex vallibus arabantur fruges uberrimae. Colles , vepreta, silVae , denique seges Omnis quaecumque vitibus non erat accommoda , aut frugibus, pascebatur pecoribus. Huc armenta
et greges immittebantur, pro quorum singulis capitibus reipublicae pendebatur vectigal. Hoc quantum fuerit, et quam fructuosum facile tibi animo finges, si attenderis quod supra diximus, saltus illos vulgo elocari solitos fuisse Romanis opulentis, qui magnas pecuarias in Sicilia faciebant. Haec omnia, decumas et pastiones dico, ad quatuor, vel quinque milliones gallicae pecuniae non inepte videor posse producere. Haec magna sunt, quis neget 8 Sed si cum portoriis, quam parva prae illis videbunturi urbs maritima
quaeque, Inultae autem erant in insula Sicilia, suum fer habuit portum; et in eo portitores, qui Pro rebus aut importandis, aut exportandis vectigal exigerent. Ex omnibus Orbis partibus naves huc per omnia maria ad omnes Siciliae portus, quia tutissimi erant, appellehantur ex Hispania, Ex Asia, et Syria, Tyro, Alexandria. Hic statio navibus et mercibus erat quasi constituta. Celeberrimus omnis erat Siciliae portus, sed maxime
Syracusanus, Omnium quietissimus quos aut natura posuit in tutelam classium, aut adjuvit manus; sic tutum, ut ne maximarum quidem tempestatum furori locus esset. , Sen.
In eo porta, teste Cicerone, lib. II in Verr. c. 75, partem vicesimam pretii earum rerum quae importabantur, publicani, portorii et vectigalis nomine, exigebant. Res illae erant purpura Tyria; thus, atque odores; vestesque linteae; gemmae et margaritae; vina graeca; venales Asiatici. Lib. V, Cap. 56. Ex tot et tam pretiosis mercibus facile intelligitur, quam uberrimum essecisse vectigal harum pretii vicesimam Par-Diuili su by Coosl
602쪽
DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 56 i
leni; quantum reliqui Siciliae portus; quantum Syracusanus ipse in omni cujusvis mercium generis aduretione et evectione toto anno enicere debuerit pecuniarum. Qui has
vel ad viginti, vel etiam ad triginta gallicae pecuniae milliones produxerit, an ille audacior in illa re augenda erit jam existimandus p Conjectura ducti sat bona, et pressis
Ciceronis ex vestigiis subodoramur quam magnus e risus
reipublicae fuerit ex Sicilia. At quanto siet major, si vectigalibus illis adjunxeris minutiora quaedam : si tributi genus addideris non leve, quod stipendiariae non paucae civitates in Sicilia pendebant. At Sicilia quanta pars fuit orbis roniani λ profecto ne centesima quidem. Iam vero quot erant portus, in quibus non vigesima, ut Syracusis, sed octava etiam exigebatur. Haec enim pro locis et mercibus variasse opinandum est; maxime tamen promercitius, ut gravius Vectigal solverent peregrinae, ad delicias magis aut pompam, quam ad usum necessarium invectae; qualia sunt marmora, ebur, gemmae, mancipia, unguenta, et cetera infinita ejusmodi, quibus luxus indigebat: quibus si octavam imponis vectigal, quantum id futurum sit λ Neque tamen his omnibus, quae significata sunt, vectigalia definiebantur. Erant praeterea minutiora alia, ut modo dicebamus, quae pecuniis non Spernendis et ipsa locupletabant aerarium; uti sunt vigesimae manumissionum; Centesimae rerum Venalium, et auctionum , de quibus Cic. epist. I 8 ad Brutum; et cetera id genus sane multa.
Stipendium, tributi genus erat, quod, quasi victoriae pra inium et poena belli, victis provincialibus imperabatur, qui ob eam rem stipendiarii dicebantur. Tales fuere Hispani, Galli, plerique Poenorum, Syri, Cilices, Iudaei, etc. An
vero hi stante republica, non amrmO. illud autem singulis vulgo imponebatur pro censu, in Caput unius cujusque, habita tamen aetatis ratione. Nam in Syriis a quatuordecim annis masculi, a duodecim feminae, usque ad sexagesimum quintum tributo capitis obligaban-
603쪽
tur. Ulpian. Digest. lib. L, tit. i5,l. 3. Solvebatur pro agris et opibus. Deinde aestimatione eorum omnium facta, etiam centesima annua pro ipso Capite dabatur. Is enim erat fere modus istius tributi. Pro liheris ipsi parentes exsolvsebant. Servorum aestimatio censi hus accedebat. Ista capitatio, fas sit uti verbo peregrino, alterum vectigal suit grave populis, quibus, praeter ordinarium, accedebat funde stipendiariorum conditio durissima semper habita estJ : reipublicae vero fructuosissimum; etsi solis centesimis primo persolvi vid retur. Saepius enim eveniebat ut duae, ternae centesimas exactae fuerint ab iis nimirum, qui saepe victi, quia saepe rebellarent; quanto magis indo crescere debuit vectigal pCerte de Iudaeis scribit Appianus in Syr. ob eam rem graviora Iudaeis tributa, quam quae pro censu Conserrentur, in singulorum caput imposita suisse. Ergo, ut hoc argumentum concludam, facile dixeris orbis universi divitiarum partem maximam in aerarium romanum confluxisse, et quidquid annis singulis populi, aut fiererent, aut meterent, id omne reip. fuisse. Do jure instituendi, et locandi vectigalia pauca haec addimus.
Ius instituendi vectigalia penes reges initio fuit, quippe
quorum manu omnia gubernabantur. His ejectis omnis eorum potestas ud Senatum, populumque romanum pervenit. Digest. l. I, tit. a. Hic ergo quaeritur Penes quos, libera republica, fuerit potestas vectigalia instituendi; ariea penes senatum fuerit inconsulto populo, Rn senatuSeonsulto jussus populi accedere debuerit. Ita censet Manutius. Vectigal, inquit de senatu Bona. pag. 85, victis bello gentibus non sine populo senatus imponebat. Sed Mati uti improbe refellit P. Burmannus de Vecti g. c. 7; et locupletibus adductis auctoribus probat populi partes eas tantum fuisse, ut bellum aut saedus juberet, aut vetaret; sed provinciarum
et aerarii curam ad senatum unum pertinuisse. Instant adversarii, et ex multis Livii locis, nempe lib. IV, c. 8; lib.XXIX, Diuili od by Coosl
604쪽
DE vECTIGALIBUS REI P. etc. 563
c. 37; lib. XL, c. 5i, probare conantur ius illud instituendorum vectigalium senatui cum censoribus communicatum fuisse. Fatetur idem Burmannus et censores et alios magistratus inventores quidem , suasores, et tutores vectigalium fuisse; at negat illos ea aliter quam ex senatusconsulto instituisse : et testem ejus rei producit Ciceronem, qui objectum Fonteio portorii vinarii in Gallia ab eo instituti crimen magnum Vocat pro Font. C. S), et falso objectum fuisse contendit. Quod argumento est, nulli magistratui licuisse, inconsulto senatu, vectigalia instituere. Quin et civitatos et municipia, quibus permittebantur agri, pascua, et metalla, ex quorum vectigali onera sua sustinerent, jus ipsum vectigalis novi alicujus instituendi non habuerunt; sed illud a senatu obtinere debuerunt. Vectigalium locatio, seu, ut saepe Cicero loquitur, venditio, censoribus a senatu permissa erat: debebat fieri Romae. Censores vectigalia locaturi tabulas publice proponebant, in quibus leges et conditiones locationis descriptae erant. Hinc montio tabularum et legum censoriarum frequens apud Ciceronem in Verrinis, et alios. His multas continebantur in eos definitae, qui Daudassent
vectigal; et remittebantur pretia redemptionis iis, qui frui publico per hostem non possent. Locatio autem Macrob. Sat. I, cap. 12J quinto quoque anno, mense martio, qui primus anni habebatur, fiebat in foro, hasta posita, quaestore praesente, qui pretia quibus locationes sacrae fuerant, in codicem dictum hastarium, referebat. Vid. Tertuli. Apolog. c. 3, et ibi Rigali. Excipienda tamen est Sicilia, cujus vectigalia non a censoribus, sed ab ipsis magistratibus qui eam provinciam obtinebant; non Romae in soro, sed in ipsa insula; non nova lege et Conditione, sed veteri et Hieronica vendi debuerant. Cic. in Verr. lib. III, c. 6.
Omnis censorum potestas circa locationes finiebatur: pecuniam ex vectigalibus redactam ipsi non recipiebant, sed quaestorum ea cura fuit. Consulum etiam partes aliquae fuisses
605쪽
videntur, in examinandis nimirum publicanorum rationibus. Vid. Cicer. ad Att. lib. IV, ep. II. Vectigalis scripturae curam aliquando aediles gessisse apparet ex ovidio supra citato. Omnes qui rei publicae vectigalia redimebant, communiti omine dicebantur publicani, a publico, quod apud Cic.
pro Rah. Post. cap. 2, et alios bonos auctores, idem est ac vectigal. Sic ad Q. Fratr. I, I: u et publicanis satisfacias, priesertim publicis male redemptisu. Non erant vile et sordidum hominum genus, sed erant ex uequestri splendor homines, flos equitum romanorum, ornamentum Civitatis, firmamentum rei p. M inquit Cicero pro Plancio, cap. 9. Ergo publicanorum ordo equitibus romanis Constitit, ac nulli fere alii fuerunt publicani, quam equites roniani : itaque saepe pro equitibus usurpantur. Quoniam vectigalium redemptio res erat maximi impendii, ad quam sustinendam ampla Pecunia opus foret, quia totius alicujus provinciae Vectigalia, atque ea saepe diversi generis, ut portorium et scriptura, Simul redimebantur, non erat unius, quamvis ditissimi, ea redimere. Itaque societates 'inibantur, ut collatae opes sacilius sufficerent immensae vectigalium administrationi. Hinc Dequens Sociorum, et societatis , quum de publicanis agitur, mentio passim apud Ciceronem, et alios Occurrit. Inita societate, locatum sibi provinciae alicujus vectigal socii inter se in partes tot, quot orant ipsi, distribuebant, Et Suam cuique partem pro ratiori pecuniae, quam in Societatem Contulerant, assignabant. Hinc
de Rabirio Postumo Cicero dicit in ejus defensione, cap. 2, magnas eum partes habuisse publicorum, hoc est, populi roniani vectigalium, quia, quod erat ditissimus, majorem,
qua in reliqui socii, Pecuniam in societatem Contulerat.
Partibus ita distributis ditiores publicani, si quando tenuioribus amicis, et qui redimendis vectigalibus pares non sessent, gratificari Vellent, particulas aliquas concedebantiande rem facere possent. Cicer. ibid. Valer. Max. lib. VI,
606쪽
DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 565
Conductio vectigalium fiebat per unum aliquem, qui quasi princeps erat societatis : dicebatur maneops, quasi manuceps, id est, manu capiens, inquit Festus, quia manu sutilata se pluris esse licitatum significabat. In auctionibus enim sublata manu, vel digito licitationes fiebant. Quamquam ipsi universe publicani aliquando mancipes a Cicerone appellantur : ut in Divinat. in CoeCil. Cap. Io. Mancipis periculo maxime totum vectigalium negotium gerebatur. Ipse praecipue reipublicae erat obligatus. Ipse pro se et pro sociis cogebatur, datis fideiussoribus, qui praedes
proprie dicebantur, cavere populo. Festus; Αseon. Diversus a mancipe erat qui dicebatur magister societatis, Cujus mentio saepe occurrit in Verrinis, et alibi. Magistersuisse videtur primarius aliquis socius, qui omnia societatis negotia Romae administrahat; ad quem controversiae omnes deferebantur, quae ad rem communem pertinebant; qui rationes societatis consciebat; et apud quem tabulae asserva hantur. Eius magisterium suisse annuum, a Cicerone adducor ut credam, lib. II in Verr. cap. 74. Anno exacto, alter ei succedebat magister; sic tota in locatione magistri quinque
selecti ex sociis numerabantur
Magister in provinciam cujus vectigalia Conduxerat Societas, vicarium mittebat qui eius inihi vicem gereret, et totius provinciae vectigalia curaret. Is dicebatur pro magistro dare operas; et ipse promagister uno Verbo, ut Proconsul, appellabatur. Talis erat Zachaeus ille , qui princeps publicanorum vocatur in Evangelio, apud B. Lucam, C. 9,
Praeter eos qui societatem constituebant, erant in provinciis etiam alii qui societati serviehant, quos pro magister per urbes dimittebat, qui portoria, fCripturam, et C. exige rent, ministri publicanorum et mercenarii: gall. des commιs.
Val. Max. lib. VI , cap. 9, S8. Sic Canuleius ille de quci
Cicero, lib. II in Verr. cap. 7o, in portu Syracusis DPeras dabat. sic Rupilius. Valerio teste ubi supra, publicanis
607쪽
operas dederat in Sicilia, in qua postea fuit imperator. Rusmodi mercenariorum officium erat praecipue, ut tabulas conficerent, quae Romam ad magistrum societatis deserrentur. Porro ad has operas non omnes liberos, sed et servos etiam adhibitos fuisse patet ex Cicerone. Ibid. cap 77, et de Prov. Consul. cap. 5. Praeter equites eos qui redimebant vectigalia, aut qui pro redemptoribus spondebant, erant ex iisdem, qui simpliciter societatem cum redemptoribus inibant, hoc est, qui s lummodo pecuniam, sine opera sua, suppeditabant. Ex isto genere fuit Atticus. Testis ejus rei est Corn. Nepos in Att. c. 6. Publicanorum a societatibus more et legibus removebantur, χ' magistratus. Itaque Verri objicitur, lib. III, c. 57, quod, quum praetor esset Siciliae, nihilominus cum publicanis partes habuerit; a' peregrini, et servi. Hinc salse tangitur idem Verres, ibid. c. ao, et c. 39, qui in hujus moris partem etiam, Apronium Veneriosque fieriOS, BOVum genus publicani, constituendo, peccaVit. Ceterum istae societates publicanorum ex equitibus tautae erant in republica, et dignitatis et auctoritatis, ut Cicero
ipse, ad Att. lib. VI, ep. a, sibi applaudat de amore et benivolentia qua ipsum publicani complectebantur; et quod
Vectigalia provinciarum ex agris, et pascuis, et portubuSpublicis exigebantur. In iis conducendis publicani maxime erant occupati. In agris publicis homines quidam collocati erant, qui aratores atque agricolae dicti, eos colebant, et decumam frumenti populo romano dabant: in pascuis alii, qui pastores appellati certum stipendium persolvebant, quod scripturam dicebant. Aratores autem et pastores sere cives romani erant, qui et ipsi quaestum sequuti, agros publicos colebant, aut pecora alebant. In Verr. lib. II, 3. Publicani pro vario vectigalium exigendorum genere, diversa nomina sortiebantur. Nam qui decumas redimebant.
decumani; qui portum , portitores; qui pascua publica,
608쪽
DE VECΤΙGALIBUS REI P. etc. 567
pecuarii, quorum ratio dicebatur scriptura, appellabantur. Decumani, principes, et quasi senatores publicanorum habebantur. Cic. lib. II in Verr. cap. 7r. Aratores profitebantur apud eos numerum jugerum quas ararent; Proses sionem sequebatur pactio, qua Constituebatur quantum frumenti decumano ex professione daret arator. Istiusniodi pactiones, quarum frequenter meminit Orator, conficiebantur, ut litibus publicanos inter et aratores occurreretur: et si interdum suborirentur controversiae, secundum has pactiones a praetore dirimebantur. Ex Cicerone, lib. VI, ad Att. ep. I, colligitur his pactionibus ascriptas fuisse usuras,
si intra tempus pacto comprehensum, solutum non Set vectigal. a
Publicani, pascuorum publicorum redemptores, pecuarii, ut diximus, appellabantur, et scripturarii, quia SCribebant, sive notabant in rationibus suis singulas pecudes pro quibus in pascua immittendis aes accipiebant, ut supra ostendimus. Portuum conductores ab Asconio portitores appellantur: in quo tamen eum errare credimus, inquit Bum. de Veci. c. 9ἱ nam portitores non ipsi mancipes, quos ibi describit ΑSconius, sed eorum ministri erant, qui operas ipsis inportubus praestabant: Portitores, inquit Nonius, sunt tel Rarii, portum obsidentes, omnia sciscitantes, ut ex eo vectigal accipiant. Vid. Donat. ad Ter. Phorm. Ret. I, SC. 2, vers. Ioo. Hi sunt qui dicuntur in Evangelio, latine publicani, sed proprie portitores fuerant dicendi. Publicani vectigalia conducebant in foro a censoribus,
quorum arbitrio hoc erat a senatu mandatum, Ceria Seobligantes pecunia, quam quaestoribus urbanis repraesentarent. Vectigalia in quinquennium locabantur, quia eo annorum numero Censura terminabatur; quo elapso dissolvebantur societates, et vectigalia denuo locabantur. De publicanorum luxuria et avaritia testimonia multa sunt apud
impenso pretio coenasse publicanos vel illud argumento Diqiliros by Corale
609쪽
sit, quod garum Sociorum , quia societates publicanorum illo in primis delectarentur, κατ' stois appellabatur liquor ille, seu sanies pretiosa, ut Manilius vocat, tantopere C lebrata veteribus; quae gari, aut scombri piscis ex intestinis conficiebatur tanti pretii, ut singulis millibus nummum circit. ao4 D. 5o centes.) permutarentur congii sere bini.
Plin. Hard. lib. XXXI, cap. 43; Sen. epist. 9o; Martialis, lib. XIII, epig. I Oa. De publicanorum avaritia pleni sunt veterum libri. Sed hoc loco intelligendi sunt ii praecipue, qui operas publicanorum societatibus dabant. Hi quam fraude, avaritia, immodestia, audacia superent ceteros homines nemo est qui
nesciat, inquit Cujacius, in Parat. ad lib. XXXIX Digest. tit. 4. Narrat Livius, XXV, 3, M. Postumi Pyrgensis impudentia singulari prope factum, ut turbae maximae in Urbe concitarentur. Itaque Paullus aemilius in Macedonia ordinanda metalli Macedonici, quod ingens erat Vectigal, et pmdiorum rusticorum locationes tolli voluit, quod intelligeret sine publicano ea exerceri Hon posse; et u ubi publicanus esset, thi aut jus publicum vanum, aut libertatem εociis nullam esses. Liv. lib. XLV, c. 18. Hanc Livii sententiam comprobat P. Rutilii, viri innocentissimi, calamitas: hunc equites romani, qui tum soli judicabant, condemnarunt, quod legatus Q. Mucii proconsulis Asiam a publicanorum injuriis defendorat. Cic. de orat. I, cap. 53 et seqq. Liviana Epit. 7o. Inde mire confirmantur praeclara illa Cl. Monet quieu verba, qui de judiciis ad equites relatis
loquens : κ Numquam miseriis succincti homines, et id rinurn quaerentes ut necessitates publicas ex publicis necessitatibus Sererent, aequissime potuerunt judicare. Illi scilicet Judiciorum severissimae custodiae tradendi erant, nedum
ipsi ea exercerent: neque illi ordini, qui ad unum lucrum SPectans, Semper exigebat, quum ab ipso nihil peteretur, divitias ac paupertatem ipsam exhauriohat, Romae iudicia erant committenda M. Esprit des Lois, XI, 18. Fecit tandem Diqiij oc by Corale
610쪽
haec istorum immodestia ut tollerentur portoria Cic. ad Quint. Fr. Epist. I, I), et ut publicani nomen odio esset exteris nationibus. Cic. in Verr. II, cap. 3. Stante republica, publicanorum fraudes multis, interdum et exsilio vindicatae sunt. Postea ex edicto Neronis praetores et praesides extraordinem adversus publicanos jura reddiderunt. Corn. TaC. XIII, 5o. Deinde praetor ordinariam actionem dedit, quae proponitur in D. I pr. Digest. de Public. et Vectig. hoc sensu: . Si quid publici nomine, publicani aut lamilia eorum vi ademissent, aut damnum injuria, furtumve fecissent, intra annum in duplum, post annum in simplum