장음표시 사용
131쪽
ut esset dictum, necessario ad arma descenderent, quae inferri sibi jampridem videant, si sui muniendi causa Borbonios sectos adsciscerent, si iis auxilia mitterent: nihil se propterea de sita erga Austriacos benevolentia, atque observantia detractum arbitrari ;quandoquidem jure Gentium obti
nuerit, ut amicos contra amicos au
xilio juvare, salva amicitia, liceat: nemini injuriam facere, qui stra tue tur : imperium se se acceptum a majoribus velle conservare: quo imperio
ille haberi indignissimus debet, qui
retinere illud quacumque ratione aut non possit, aut non audeat. Dicentem Laumellinum interpellat Sculemburgius, & discedere conantem prohibet , eodemque temporis vestigio Clericianae legionis instruetorem cum equitum, ac peditum parte mittit,
132쪽
t1 DE BELLO ITRLICO, qui Reipublicae praesidium, quod erat Novis, captivum abduceret, ipsumque Oppidum haberet praedae loco. In quo nonnulla fuit hominum qu rela, qui Sculemburgium suae magistriae, quam juri Gentium obtemperasse dixerunt Habebat, uti dirimus , castra Gagius ad Langensium Pagum, &sicuti Genuensium diligentia omnium
copia rerum abundabat, ita praemiorum tenuitate, quibus donare exploratores ipse cciaueverat , flagitiose erat ab exploratoribus imparatus. Nam Gagius alienae pecuniae non
appetens , suae parcus habebatur: id quod nonnulli in Imperatore reprehendunt , cui propositum unum illud esse debet, ut vincat,
de victoriae causa non siris, non ali nis parcere bonis oportere unt.
133쪽
Sed exploratorum paucitate fiebat, uti hostium neque consilia, neque
itinera cognoscerentur, ut levi auditione, & falsis plerumque rumoribus interdiu, noctuque conclamaretur ad arma ; sic ut tam incertis rebus non militibus quies , non ducibus ratio esset certa imperandi , omniaque erroribus , ac suspicionibus perturbarentur. Quae res impetus etiam nostros, consiliaque tardabat ε, propterea quod non satis celeriter explicari poterant, cum ignorarentur ea, quae apud hostes gerebantur, & ad quae accomm
dare sua lapissime consilia Imperat res silent. Praeterea Philippici exedicitus mora, quicum Gagiani exercitus iter consentire debebat , non parvo erat nostris ad progrediendum impedimento . Philippus enim expugnatis in itinere Loano, Oneliaque, Casleb P a. lis
134쪽
ς DE BELLO ITALICO,lis satis munitis procedere paulatim, ac Savonem vix aliquando tandem pervenisse dicebatur . Haec erant, qua Gagio diutius ad Langensium pa-guna morandi afferrent causam.
auxilia in Gagii castra convenerant, Zc tanto militum numero auehis c
piis ad hostem proficisci Gagius constituit , cognita prius loci natura, quae erat ejus odi. Porciseram vallem , quae in longitudinem passuum circiter x. millia patens ab amne ainpellatur, qui illam interfluit, quique modicis, ac prope nullis aquis est, nisi maximi accidant imbres , neque longius ab Genua millibus passuum iii. Arenam inter, Cornilianumque pMgos in mare inquit ; quam vallem nominibus, aedificiisque frequentem, de cultu, prospectuque amoenam colles
135쪽
LIBER PRIMUS. I Tles cingunt leniter acclives, qui in montcs statim assurgunt editos, atque asperos: atque hi in arctas tandem coguntur fauces, quas Ligusticas appellari diximus. Has intra fauces una est militaris via, reliqua sunt praeterea itinera duo, quibus ctiam patet aditus ad Genuam paulo tamen impeditior , atque dissicilior: quorum itinerum alterum ad dexteram est Ligusticarum faucium ab ea parte, qua mons eminet Flacconius, Iriaque amnis labitur . ad sinistram est alterum ad alterius item n)ontis radices, qui Gaetius dicitur, editissis musque est omnium circumjacentium. Tam illa militaris via latior, quam angustiora haec itinera duo in unum confluunt ultra Ligusticas fauces ad Octavium vicum , eoque Gavium versus, Novasque itur ,. Op-
136쪽
118 DE BELLO ITALICO,pida Genuensium. Magna est harum faucium in bello opportunitas, ut qui eas prior occupaverit, hostem repellere levi negotio queat ; si a duce milites non deserantur, & si, qui vallem, montesque incolunt, armis aptissimi homines ac seri, conissentiant. Tunc eas occupaVerat prior
Gagius, & praesidio cohortis imposito,
atque addita munitione diligenter tu batur . Austriaci, ne faucium praeo cupatione premerentur, impetum adversus montem facere in cohonem c nantur, nostri, ne locum maximae opportunitatis turpiter dimitterent, paratissimo erant ad propugnandum animo. Contenditur praelio ; dc n
stri, quod loco, numeroque praest bant, celeriter hostes dederunt in su-gam : fugientes sylvae , tramitesque texerunt, a quibus illi pisiecti, at
137쪽
LIBER PRIMUs. Osque occultati , paucis amissis , ad Octavium sese vicum receperunt, si1ς que sese adjunxerunt, qui submissi a
Sculemburgio numero ad septem millia cum paulo ante Vicum tenuerant,& nacti opportunum non longe a Lemure amne in valle collibus praesepia locum, qua necessarius erat nostris, & perangustus, si perrumpere vellent, aditus, hunc sessa, atque aggere communiverant , & Occupatis
collium jugis, loci natura , atque operis munitione, circumjectisque ibi. serte muris, quibus agri privatorum ambiebantur, fieti prohibere nostros. transitu sperabant. Quibus rebus cognitis , Gagius, profectionisque , uti demonstratum est , suscepto consilio, .
sarcinarum , atque impedimentorum imagnam partem Genuam Versus r mitti jubet, quo tutius collocarentur, ,
138쪽
tho DE BELLO ITALICO, neque multo militum praesidio ad ea tuenda opus esset, ipse expeditiore, & in tres partes distributo exercitu occurreret hostibus. Dexteram partem eo ire itinere jullit, quod ad momtem pertinere Flacconium diximus, eique ducem Vie villarum Legatum praefecit : sinistrae Comitem Sevium Legatum praeposuit, qui praeter momtem Garium eam duceret. Dux M tinensium, ipseque una Gagius mediae aciei praefuerunt, & militari illa intra fauces via procelserunt. Equitatus post tergum rejectus , quod locis asperis , atque concisis ejus inutilis opera videbatur, lentius subsequeb
tur, agmenque cogebat. Legatis mam datum erat, ut iter moderarentur, neu prius concurrerent, quam telum emitti exaudirent, ut undique uno
tempore ad emissi teli fragorem in
139쪽
hostes impetus fieret, nullaque illis,
ut inferioribus numero, & ab utroque latere circumventis spes fugae r
linqueretur . Appropinquabat hostibus Gagius; at Legati morabantur. Namque circuitu majore, & astendendis, descendendisque collibus longius erat Vievillaeo iter; & Sevius praeter eamdem intersepti itineris dissicultatem in ipses imprudens inciderat hostes, qui omnibus ab ea parte saltibus d cessisse false dicebantur, neque, certi quid esset , sciri per exploratores pinterat, quorum, ut supra docuimus, mira erat paucitas. Ac tametsi loco eos confestim cedere coegerit, id linstim tamen suum hostibus iter aperuerat, & morae injecerat aliquantum ut ab suo latere circumire in tempore hostes, sicut convenerat, non
posset. At ii, qui in media erant in acie,
140쪽
11L DE BELLO ITALICO, acie, cum pro se quisque in conspectu Ducis Mutinensium, & Comitis Gagii Imperatorum etiam dissicillimis
rebus operam navare cuperet, retineri
non potuerunt, quin locum subiretuiniquum, hostium ascenderent aggerem, adeo ut nonnulli sublevati alii ab aliis in semma consistere muniti ne , ibique propugnantes interficere auderent. Hostes loco freti manu, &natura munito facile nostros audacius sebeuntes deturbabant, &, cum nullum frustra jaculum desuper mitteretur , caedebant , videbaturque jam non sine ingenti nostrorum caede perrumpi posse, propterea quod magno ipsi loci iniquitas praesidio , nostri
detrimento erat. Quod cum Gagius animadvertisset , subito tormenta aliquot adduci, quibus agger dirueretur, & adversa locari justit. Qua re