Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

LIBER PRIMUS. I 23

perterriti, simul cum altera ex parte prope jam Sevius adesset, ex altera Vievillarus descendere impressionem jam facturus cerneretur, tum a fion- te succedere nostri acriter non desisterent, illi, relicta munitione , ad Octavium vicum , indeque citissime sese, circiter octingentis amissis, ad Sculemburgium in castra receperunt. Neque illorum quisquam superfitisset, si aut Legati ab utroque latere, ut erat praeceptum, uno in hostes com currissent tempore , fugamque iis interclusis sent, aut fugientes pars equitatus, quem omnem non sitis prudenter rejeistum esse post tergum diximus consectari, atque opprimere potuisset, Recepto Gagius Octavio laboriosa Gavium via proficistitur, quam etiam hostes interruperant, ut essent

142쪽

11 DE BELLO ITALICO, nostri ad insequendum tardiores: quocum tandem venisset oppidum ipsum, quod arcem habebat satis validam,

communire , atque instruere jubet, ut eo pecuniam exercitus publicam, aegros, atque omnem belli apparatum conferret. Haec dum ipse administrat, Vievillarum Legatum , qui primo agmini praeerat ad occupandas Novas,& commeatuum ab Genua subvectionem explicandam mittit ; Sevium praeterea Legatum mittit cum tormentis

sex , duobusque millibus hominum

ad expugnandam Serravallis arcem rquae quanquam adta Irium amnem posita natura probe munita esset, praesidiumque ibi ccc. militum legionariorum Sardiniae Rex haberet, quibus Roscius castrorum Praefectus praeerat, nihilo tamen minus longinquam oppugnationem sustinere non

143쪽

L1BER PRIMUS. I 2 potuit. Vehementius enim a Sevio

oppugnata, quam a Roscio defensa, cum jam militum praesidiariorum stationes ollis tactae incendiariis deflagrassent, undecimo ab oppugnatione die, deditione facta, capitur, & G nuensibus ex Aranguesiano foedere

attribuitur.

Interim Philippi , Gallorumque

exercitus Subalpinorum praessidiis e saltibus Montisterrati dej ectis, atque Aquis subito Statellis a Pignatieulo Legato occupatis, ea selicitate,

quae plerumque adest noVantibus res,. Omnem circa regionem in suam celeriter potestatem redegerant. Quibus

cognitis Gagius discedendum Gavio, ulteriusque sibi progrediendum existimavit, ut, cum Pnilippi Gallorumque copiis conjunctis tuis, uno consilio bellum administraretur,. summa- qu

144쪽

116 DE BELLO ITALICO,

que imperii ad Philippum Philippi

Hispani Regis F. respiceret. Erant numero , & genere hominum praestantes copiae Hispanorum, Gallorum, Neapolitanorum , Genuensium . Marchio Malibojus Gallis praeerat Galliae militiae Magister: lxii. millia peditum,

viii. equitum habere in armis dic bantur. Magna multitudo, magnus bue ex tantis viribus animus, ut ni

hil sibi impeditum , nihil hostibus

tutum arbitrarentur. At Sculemburgius collectis, qui ab Oct avio resu- gerant ad Ripaliam, Novis relictis, citatum agmen rapit, ibique loco munito, fluminibusque circumfuso castra locat de summa rerum admodum s licitus. Neque minus aestuans, laboransque ab Augusta Taurinorum Sardiniae Rex venerat in castra: quae quidem Tanaium inter , Padumque

amnes

145쪽

amnes posita loci natura, pontibus, atque additis operibus munitissima erant, dc ad bellum ducendum aptis sima Ipse enim praesidiis, lociique dissicilibus hostium impetum frangere,& tractandis conditionibus, ac simulatione cum Gallis ineundae secietatis praesentem procellam devitare, consiliumque ex tempore, ac fortuna campere meditabatur.

Ita Hispanis, qui nunquam victi, nunquam victores toties cum hoste conflixerant, & iis , qui Gagio Duce Pontificias ultro, citroque Provincias diu pererraVerant , neque tamen quicquam prosecerant , & iis, qui in alpibus ad Italiae portas sexennium jam fere obversati, in illam auxialiis etiam Gallorum irrumpere, cum sepe tentassent, nunquam potuerant; cum Genuensibus societate subi-

146쪽

.18 DE BELLO ITALICO, to in Cisalpinam iter Galliam pateActum est. Austriaci autem, qui magno animo ingentique fiducia gerebant bellum, quod & mare Britannis sociis tenebant, & locis confidebant natura munitissimis, eosque ex Vorm ciensi foedere spiritus uimpserant, ut Italiam omnem suam dicerent, aliis eriperent , aliis donarent, modo respicere sese , & siis timere rebus coeperant. Tanta traductis ad amicitiam, & si cietatem Borboniorum Genuensibus, factii est rerum in Italia commut

FINIS.

147쪽

CASTRUCCII

COMMENTARIORUM

L I B E R. II. LUGDUNI BATAVORUM.

149쪽

CASTRUCCII BONAMICI

Commentariorum de Bello Italico LIBRI SECUNDI

PHILIPPUM

BOR BONIUM

Parmensium, Placentinorum, & Guardistallen sum Ducem, Ferdinandi Rcgis Hispaniarum,& Caroli Regis Neapolis & Siciliae Fr. PRAEFATIO. vetus, eorumque,

PHILIPPE Ducrebris urium.

150쪽

pata sermonibus , qui inani quadam antiquitatis Decie commoti, fastidire praesentia consueverunt: interii se jam apud nos praes

rum olim genus hommum , a que virtutum ς non m gnopere me quidem unquam movit, qui multa veteribus concedens, non adima nostris temporibus rerum gloriam maximarum s eamdemque

semper fuisse video humana n tura conditionem, ut, licet o L

mum quidque rarissimum sit ,

nunquam tamen non extiterint

singulares viri, atque omni iam dis genere excellentes . Nam, ut alia omittam , qui bellicis abum darent laudibus , atate certe n lira non defuerunt . Federicus

SEARCH

MENU NAVIGATION