장음표시 사용
101쪽
LIBER PRIMUs. 83literae Venerant, quae adversa omnia Genuensibus, infestaque apud Austriacos nunciabant . Nam & Regina Ungariae vicem Reipublicae multa, ataque inani miseratione cum prosequeretur, sua sibi tamen propiora perucula esse, quam aliena loquebatur:& Britanniae Rex speciosum Italicaelibertatis nomen praetendcbat, cui remittere aliquid Genuenta de suis rebus non iniquum putabat . Sardiniae autem Rex, non esse, cur se Genuenses interpellarent, stomachans fastidiose dicebat : irent Londinum, ibique Britanniae Regi causam probarent suam. Soli ex omnibus Borbonii Reges animo esse in Rempublicam singulari dicebantur. Nam prinbe intelligebant, plurimum ad res suas pertinere eorum hominum amicitiam , quorum esset urbs ad exercuL Σ μ
102쪽
DE BELLO ITALIco,tus in Italiam transportandos, instruendos, omnique re juvandos opportunissima, atque id Hitani praecipue
sentiebant, cum reminiscerentur, qu tuordecim sibi naves onerarias tor mentis, & commeatibus resertas non
ita pridem disperiisse, propterea quod
Genuenses , in quorum eae portum refugerant, quique ob eam rem veluti Borboniarum studios partium a Britannis insimulabantur , ut omnis seu controversiae, seu calumniae caua tolleretur, illas in Corsicam seponem das censuerant, praesidiis additis, ne amoverentur , nisi bello perfecto. Itaque cum Rempublicam ad arma, suamque deducere societatem studerent Vormaciensis foederis iniquitatem durius etiam interpretabantur , incitabant , offerebant se, &, si sibi ipsa non desit, non se Reipublicae defuturos pollicebantur. At
103쪽
LIBER PRIMUS. 33 At Genuae Patres, cognita Regum voluntate, haerebant nisilominus in dies magis, remque multos jam men
ses extraxerant non tam graVitate ne
gotii, quo quidem permovebantur, quam rerum publicarum consuetudine quadam, quae conclabundae omnes videntur, maximeque Genuensis , in qua & lentius omnia , diligentiusque perpenduntur , & eo sunt homines ad decernendum tardiores, quo plures ad deliberandum consentire debent. Lege enim cautum apud G nuenses est, ne quid in Minori Concilio gravioribus praesertim de rebus reis seratur , quod non Senatus antea probaverit , neu die una, eademque res ratur, atque statuatur, neu denique
ratum, firmumque sit , ni id cum CC. adstat CLX. suffragiis latis approbarint. Accedit ad haec ingenium
104쪽
DE BELLO ITALICO, hominum subtile, atque in aestimam dis rerum momentis paulo morosius;
tum illa, de qua stipra dictum est,
animorum studiorumque Varietas ; ipsa denique Oratorum altercatio, qua fiebat, ut distinerentur in judicando Patrum animi, atque afferrent ancipitem curam cogitandi. Qui enim ocium summe vidcbantur cupere, omnem belli secietatem aspernabantur, quietem Reipublicae utilem esse demonstrabant: impedito enim ubique fere commercio, dissentientibus
inter se nationibus, Genuensium au tem portus cum Omnibus aeque pMteant, omnes omnium ad eos pecunias perventuras dicebant. At quae bello damna 3 quas clades P AErarium corsico bello exhaullum nullum esse: Tributum homines horrere: praeterea periculosum csse magnorum Principum
105쪽
LIBER PRIMUS . 87pum inimicitiis, & societatibus immisceri: sic per id infirmioribus civitatibus fuisse fatale : hoc Senensem, hoc Florentinam Rcmpublicam casu corruisse: quibus vero sociis fidendum Genuensibus csse P Gallisne 3 qui amicos, ac nccessarios suos in medio rerum impetu , proximo hoc Italico bello deseruerint, cum pro'
seera omnia cederent, adco Ut, aut
tibi cupidius consuluisse, aut invidiLse illis Italiae possessionem videantur pan Hispanis P an Neapolitanis Z qu rum utrique & per se minus valent,& fortunam potius, & Gallos, quam fidem sequentur sperare his copiis,
atque auxiliis Gei manicarum legi num robur, Britannici auri vim, Sa diniensis consilii solertiam posse vincere , audacis esse nimiumque confidentis; praesertim cum auxilia procul
106쪽
88 DE BELLO ITALI eo absint, hostes autem in finibus haereant , & mari, terr ue ipsam GL secare Urbem statim possint. Non
certe Finarium tanti esse, ut fortunae omnium una cum patriae libertate in apertum discrimeta projiciantur e caruisse eo oppido per multos annos Rempublicam; num aut divitem mi
nus , aut potentem filisse Z fecisse majores hac ipsa in re sapienter, qui Finarii potius jacturam, quam totius Reipublicae naufragium facere decre-
Verint: non esse adeo graviter inimiacis irascendum, ne, cum illis nocere in animo sit, sibi noceatur: postremo satis compertum videri Vorm ciensi foedere non esse contentos Austriacos ipsese accidere profecto posse multis de causis , vel simulatae ad
tempus amicitiae, vel majoris com modi, vel calamitatis repentinae alb
107쪽
LI3ER PRIMUS. 8scujus etiam communium temporum,& fortunae motus, ut Finarium nullo periculo, Viribus integris, insperalbretineatur. Haec cum avide arriperent,
ω ii, qui parum, & ii qui nimium
timebant, cum approbarent divites, non reprehenderent prudentes, quubus ferociora omnia suspecta fiant,& cum contra etiam permulta Occurrerent, quare turpis quies, aut periculose videretur ; deliberandi taedium quoddam in Patrum animos irrepserat, ut spe, metuque suspensi bellum pariter , pacemque fastidirent. Ibi tum aliquis, qui magnae habebatur authoritatis, & eloquentiae: Patres conscriptos, primum orat, atque obtestatur, ut moram Omnem abjuciant Reipublicae perniciosam , quae eventum belli expectando praeda esset sine gratia sutura victoris ; non
108쪽
9o DE BELLO ITALICO, se deinde pacis commoda, non belli casus ignorare dicit, eaque esse aetate, iique fortunis, ut conquiescereres, quam perturbari malit : debere tamen se Patriae magis laborantis
aspectu, quam tharum omnium rerum cura commoveri e tum acerbitatem, atque odium Britannorum queritur, qui cum eos portu, dc commeatu
Genuenses semper juverint, tam inimico in Rempublicam animo sint, fuerintque jam tum, cum latronem Thecdorum regiis devectum navibus, Si publicis Carteretii literis commendatum in Corsicam summiserint: intiquitatem Austriacorum docet, quos suum nomen, suasque vires ad perniciem hominum optime de se meritorum contra fidem commodare non pudeat:
Sardiniae Regis fraudem in surripiendis qui aque luperiore Italico bello
109쪽
mpidis praedicat , injuriam & cupi
ditatem in occupando Finario ultimum eX ea re, praesentcmque Reipublicae casum impendere, commem
rat . Si enim, inquit, Sardiniae Rex fines nostros, quos Placentia Bobi que urbibus ex foedere acquisitis d vinetos, atque obvallatos jam tenet, acerbissimis portoriis infestos terra habere, ut nihil invehere, nihil exportare liceat si in Finariensi littore portum extruere , quem dimensum jam animo atque exaedificatum hab re dicunt, amplum, Optimum , at que huic nostro non tutissimo opponere coeperit : quid vos Genuae futurum putatis r Finibus tam angustis 3 regionibus tam asperis ξ deperditis vectigalibus, omni terrestrium,
ac maritimarum rerum usu sublato
an non scessisl ma quaeque, Finai io
110쪽
amista , metuenda sunt 3 aut finitiis mum hostem facili praeda pacatiorem ρ aut denique patientia aliquid profici posse speramus t Caruimus eo
certe oppido per multos annos, sed ita, ut eam jacturam nunquam aequis animis tulerimus. Quod si vis, si tempus dissimulandi nobis necessit tem aliquando imposuit ; etiam ne eripi nunc Finarium, atque abstrahi e sinu Reipublicae otiosi patiemur P cum nostrum, quod erat vetustissiimo jure, praesenti pecunia emerimus, tantique emerimus , quanti venditor voluit, egens , sumptuosas atqui Finarium jam Principes habuerunt, aut ita humiles , ut a nobis negligerentur, aut ita magni, ut ipsi oppidum negligerent: Regi vero Sardiniae tam florenti, tam cupido, & cui ad suam cupiditatem parum semper, ad nostram