Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CASTRUCCII BONAMICI

COMMENTARIORUM

BELLO ITALICO

LIBER SECUNDUS.DvENTU PHILIPΡI Gabiorumque in Cisalpinam Galliam , Gagiique aucto

exercitu auxiliaribus G nuensium copiis, Austriaci, qui adequitum peditumque millia erant xv. magnum in timorem perVeniunt, ne, congredi tam impari numero si co- A gantur,

172쪽

, DE BELLO ITALICO , gratur, desperatis rebus, Italiam dimittere omnem necesse habeant. Rex autem Sardiniae, cujus maxime res agebatur, animo valde laborabat, ut ab imminenti sese periculo eriperet. Illi erat certissimum omnia prius experiri, quam Philippum Hispani Regis F. Neapolitani Fr. habere magnum in Italia imperii aemulum, definitimum. Itaque sectos sitos de auxiliis Germanos, de pecunia Britannos adhortari per literas, nunciosque non desistit: quorum alteri Borusco, alteri domestico bello quod Carolus Odoardus Stuartius Roma improvise prosectus, de Stuartianis in minori Britannia partibus excitatis incredibili animi magnitudine gerebat ὶ implicati quod essent , non multum adjuvabant. At ille acris animi, magnique Vir delectum nihilominus habere

173쪽

LIBER SECUNDUS. 3bere perseverat inclinatione temporum, ac fortunae non deterritus: pecunias

cogit: oppida firmat : quas habet numero millium vix duodeviginti copias contrahit. Locum castris deligit,

ut diximus, natura loci manuque munitissimum. Munitissimas item Alexandriae , ac Dertonae arces progredientibus opponere Borboniis conitituit. Scribit Sculemburgio, quoniam, disjecta manu, pares esse nequeant, ad se ut quamprimum Veniat: contractis copiis, occupatisque regionibus, e quibus repugnare possint, Borb niorum tardari impetum, & temporis expectari opportunitatem posse. Sculemburgius erat eo tempore

ad Ripaliam, S: qui jam ante sibi

timens, adjungi Regi Sardiniae vehementer cuperet, multo celerius, his literis acccpus , ad eum properaVit, A L &,

174쪽

DE BILLO ITALICO, conjunctis copiis, non longe ab eo loco, ubi Tanarus in Padum influit, ad Augustam Batienorum con-1edit . Laevum ipse, Rex Sardiniae

dextrum castrorum latus obtinebat: quorum erat ejus Dodi situs , ut posita locis fructuosissimis omnium rerum abundarent copia, & fluminibus munirentur iisdem, quibus continebantur. Quocumque autem BOr- . bonii irruerent , sive Alexandriam, sive Dertonami, quae t non multum a castris aberant, oppugnare Vellent,

facile erat Regi , Sculemburgioque ex tam propinquis castris in utramque partem subsidio accurrere, atque oppugnationem repentino , si opus esset, incursis disturbare. Illi pontes in Tanaro, Padoque effecerant duos. Hos magnis operibus , ac praesidiis firmaverant. Ex his levis

175쪽

Lis ER SECUNDUS. Fivis armaturae pedites equitesque emi, lebant , qui latius Vagarentur, vias obsiderent, commeatus nostros , &pabulatores interciperent. His rebus

transalpina auxilia expectare, & bellum in. hyemem ducere cogitabant squo tempore plures posse rem casus recipere sperabant . . Gagius, communito Gavio, quo in oppido omnem belli, ut antea diactum est, apparatum, aegrosque deponeret, ejusque oppidi arce Praefecto Laurentio Imperiali tradita, qui eam

cum Varennensi de exercitu. Genuensii cohorte, & Carositim item tueretur,

discedendum inde , ulteriusque sibi

progrediendum existimavit. Itaque rei frumentariae provideri, Vecturas, civia talibus describi, castrens . atque o sidionales machinas supportari mandat.

Militum contentiones, quae in exercitu a

176쪽

c DE BELLO ITALICO, citu ex tot nationibus , generibusque hominum variis conflato interdum suboriebantur, severiori coercet edicto, ut nequis sese veteranus tyroni, Hispanus Genuensi , Neapolitano ve intolerantius miles praeferret. Hortatur, ut, depositis inanibus aemulationum studiis, una omnes mente bello se viant ; neque se in milite verborum arrogantiam, sed virtutis laudare praestantiam dicit . Vievillarum legatum commeatuum explicandorum causa jam ante Novas missum revocat, eundem , aliquot Novis praesidio cohortibus relictis , cum parte, quam habet, copiarum explorare iter,

primoque agmini praeesse jubet. Ipse

cum reliquo exercitu subsequitur &secundum Lemurcm amnem iter faciens , Capriatam eodem die venit. Quo cum venisset, castra in satis am

177쪽

L1BER SECUNDUS. 7pla planicie facit , quae usque ad Predolati Nexandrini agri vicum porrigebantur . Ea venit in castra Ligustica Genuensis exercitus legio. Hujus legionis Centuriones , qui Protribunorum mil. loco mererent , Cives erant ex nobilitate parato omnes animo ad quodcumque pro Reip. dignitate periculum subeundum . Ibi vero Gagius cognoscit ab Rege Sardiniat in una castra receptum Sc

limburgium . Cui quidem si nihil estet spatii datum ad sese cum Rege conjunsendum, & , Capriata posthabita, si statim ab Gavio nihil mora tus ad Julianum pagum recta Gagius

contendulet , existimabant plerique, iaturum fortasse , ut ferme in ipso, bellum initio finiretur. Nam Sculemburgius, praeoccupatis ab Gagio viis, neque ficilem ad Regem accessum,

178쪽

g DE BELLO ITALICO, neque tutum habebat receptum , de cogebatur , ut numero, animoque iniurior multo nostris , alienissimo tempore , longe ab Rege Sardiniae abductus dimicare, aut Iriam Ticinumque oppida versias, receptum purare rugae limitem. Quo in receptu, imminentibus praesertim Gagianis, MRegem Sardiniae demorante Philippo, magna ipsi militum, atque omnium fortasse rerum jactura facienda erat. Simili ratione Rex Sardiniae cum auxilio Sculemburgii nudatus, neque per

se impari numero Philippo, Gallisque

irruentibus obviam ire , neque suisse castris tenere , ne a multitudine nostrorum intercluderetur, posset, coa Etus esset, aut tenuissima victoriae spe de imperio ac salute uno praelio decertare , aut insigni cum detrimento Alexandrinum dc Dertonensem agmSdinsita

179쪽

LIBER SECUNDUS. 9 dimittere, & Augustam usillae Taurinorum profugere : quod utrumque certissimam perniciem afferebat ei, qui neque firmum , neque amplum haberet exercitum, eoque exercitu fortunas omnes contineri suas videret.

Ita Sculemburgio mora Gagii, Regi Sardiniae Sculemburgii celeritas salutem attulit. Interim ex omni fere ea regi ne, quae cis Tanarum est, Bormiamque amnem attingit, legati ad Philippum Veniunt , suorum qui excellens studium profiteantur, polliceanturque omnia facturos quaecumque impera Verit . Imperat jumenta. Illi undique conquisita adducunt in castra. Quae res maxime fuit opportuna . Nam

pestilentia late serpen in Subalpinis,& per Cisalpinam vulgata Galliam,

boves fere omnes morbo tentaVerat, B atque

180쪽

1o DE BELLO ITALICO, atque absumpserat , adeo ut necessariis ab rebus , raris subvectionibus, laboraretur . Eadem item de causa, ne carne milites vescerentur pestilenti, edici placuit, ut mercatori, calonive ejusnodi pecus sine certa cautione vendere in castris ne liceret, capitis pena iis, qui non paruerint , constituta. Sed Philippus prosperis elatus rebus, & secundillima populorum V luntate , paulo longius procedit ; castraque metari ad locum jubet , qui Sersellus appellatur , ab Alexandria longe millia passuum vii. Gagius quoque viii. omnino

dies ad Capriatam commoratus, B

scum proficistitur , Alexandrini item agri vicum non ignobilem & quam proxime potest, Philippi castris castra ponit . Castrorum propinquitate imvitati , dignitate hominis admoniti

SEARCH

MENU NAVIGATION