장음표시 사용
241쪽
L1BER SECUNDUS. Tvincolumi adhuc exercitu, atque i aegris Austriacorum auxiliis non fu
gisse, sed locum belli gerendi muta
se videatur. Proinde etiam , atque etiam considerarent, quo progrederentur, ne inconsulte progressis gra
vius etiam ex commutatione rerum,
quam si nunquam vicerint, dolere contingat.
Haec valuit sententia , frustra quanquam ei restagaretur Gagius ssaepe , ut dicebatur , querens , ad eorum sibi esse bellandum voluntatem , qui victoria uti ipsa aut nollent , aut certe nestirent. Erat sane occasio bene gerendae rei, idque cum reliqui duces, tum milites ipsi vid bant, qui mirabili ardebant cupiditate insequendi hostes; magnaque erat omnium admiratio, & querela pepcari adeo in hoc bello tarditate, ut parta
242쪽
L DE BELLO ITALICO, parta jam praesensque victoria quodammodo excideret e manibus. Qua in re illud maxime admirandum videbatur , quod Galli, quorum generi hominum innata esse dicitur alacritas quaedam, & celeritas conficiendi negotii, ubi valde erat Opus properato, libi insisterent, & Hispanos ipsos cumcta tione vincerent. Ipse imprimis m, te audiebat vulgo MalibOjus, atque apud Hispanos potissimum offenderat, quorum ipse cupiditati moras interponere omnes credebatur . Erant
etiam, qui aliqua fortasse suffusi malevolentia adderent, atque aiungerent, quod res poscere videbatur: longius non sine causa bellum duci, exhauriri ducendo bello provincias , imperatΟ-rum autem domos repleri. Qui vero se minus malevolos, de paulo diligentiores existimari volebant rerum investiga
243쪽
LIBER SECUNDUS. 73stigatores, veterem Maliboji cum Rege Sardiniae amicitiam, de Regis in eum beneficium , quod erat maximum , commemorabant. Namque is sub finem proxime recentis Italici belli deprecatore usus Rege Sardiniae, Magisterium erat adeptus Gallicae militiae. Itaque nimium illum esse gratum dictitabant , nimiumque memorem. Nobis, cum nihil horum perspicuum
sit, neque constet inter omnes, indignum videtur incertis rumoribus obterere famam fortissimi viri r praesertim cum hujuste tarditatis , qua praecipue factum esse dicitur, ut nihil tantis viribus in Italia praeclarum Borbonii egerint, auctorem filisse Philippum Argensentum inquirendo reperimus. Argensonius gratia, & consilio apud Regem Galliae plurimum
poterat, dc exteris apud illum prae-Κ erat
244쪽
erat rebus. Huic erat exemplo maxime proximi superioris belli persita-
sitsimum, ad prosperam adversamve armorum in Italia fortunam omninoiiateresse, qualis fuerit Sardiniae Rex, socius, an hostis; neque, eo repugnante , profici quicquam posse inculcabat ipse cupistime, ob eamque causam ab Italico erat bello alienis simus; diluere, si quid contra afferretur, non magnopere curabat. Pertinacia cnim summa erat, ut quam cumque imbiberet animo opinionem nulla unquam ratione deponeret. Oderat praeterea vastam, atque, ut
aiebat, insaturabilem Hispanorum cupiditatem , qui nullis finibus aliis, nisii extrema Leucopetra, atque Alpubus spem terminarent suae in Italia possessionis ; & vehementer ad Galliae Regem pertinere arbitrabatur,
245쪽
non pati , homines natura ipsa imperiosi, & feroces tantis ut insuper opibus convalescant, ut possint, atque audeant conditionibus reclamare, quas ipse tulerit. Proinde haec erat ejus perpetua atque constans de bello Italico sententia: cum Rege Sardiniae ita bellum esse administrandum, ut quaesita secietas videatur ; cum Hispanis ita habendam secietatem, ut non multum inde adjuventur. Ea item de causa ad Italicum bellum summo cum imperio mittendum c raverat Malibolum affinem suum, quem eadem sentire , & secum facere cognoVerat , eique proficiscenti occulte praeceperat maximam Hispanis spem ostenderet, in reliquis ne properaret ; & cum Rege Sardiniae haberet potius , quam gereret bellum . Ita accidit, ut dum Borbonii Κ Σ victo-
246쪽
DE BELLO ITALICO , victores sedent otiosius, Sardiniae Rex
quietissimc , se , sirosque ex suga,
geruntur, Britanni, sive eo, quod maritimis commeatibus exercitus nostros excludere conarentur, sive ira quadam conanUti, quod reserasse Ita
liam Borboniis soli Genuenses dicebantur, sive etiam ut ipsi postea detestandae invidiae gratia praedicabant,ne' praeter bellandi morem, atque jusfecisse viderentur, quod eorum essent 'ominum urbem hostilem in modumi adorti, adversus quos amicitiae causas s complures proserre poterant , nullam belli) ab Rege Sardiniae, suoque apud Regem legato Villetio incitati, cum immissis primum aliquot ex eodem cursu in Savonem ollis incendiariis, nihil profecissent, Genuam accesserant
247쪽
L1BER SECUNDUs . 77 cum classe navium xi. bellicarum, &navigiorum incendiariorum iv. horribilemque, fluitantibus in alto navibus,
jeciem praebebant, quasi sedissimam pulcherrimae civitati cladem jam jamque inferre viderentur. Ipse esse in Aasse dicebatur Villetius, qui Classis Praefectum ut impelleret haesitantem,
Augusta Taurinorum profectus eo advolarat Praefectumque in mari medioetaem de causa convenerat. Sed tan, ta fuit civium diligentia, VirtuS, con cordia, ea loci munitio , & mur lium tormentorum copia , ut, Visa Britannorum classe, Genuensibus res nulla ad defensionem urbis defuerit. Nam & omnem murorum partem eam, quae mari alluitur , & jactas in mare moles , quae portum essi'ciunt amplum, atque tutum, crebris tormentis , custodiisque communivc
248쪽
8 DE BELLO ITALICO, rant , faucibusque portus triremes V. suas productas, interque se conjunctas, objecerant, tum etiam navigia, e quibus praeparatas ad incendium ollas in hostes immitterent, in utroque portus cornu collocaverant, quo facilius, si naves Britannicae accedere propius auderent, multitudine telorum , jactuque ollarum repellerentur , quas. sataeve collabefierent. Erat autem haec una in civitate contentio, ut is populus, qui ab optimatibus ad patriae
lalutem incitabatur , idem optimatubus pro patria supplicaret, ne laboribus sitis , neu periculis parcerent. Quibus rebus cognitis, Britanni cum unam jam navem , unumque item incendiarium navigium adactis ex urbe telis affictum sebducere coacti essent ad Labronem, cumque immissas in M. bem ollas incendiarias propter longi
249쪽
L1BER SECUNDUS. 79quitatem non collineassent, aut ipsae, dum immitterentur, ollae disruptae interriissent, ne majus aliquod incommodum acciperent, neve tempus se
stra tererent, quod neque prohibere ab Hispania Neapolique commeatus, neque cogitatam urbi cladem inferre poterant, in conspectum Genuensibus aliquot sese dies cum dedissent, ex eo loco cum classe discesserunt. Porro eandem aliquanto post ad Finarium experti fortunam, tandem, an- ι
choris jactis, contra Remopolim constiterant: quod est oppidum Genuen- sium in ea Ligustici litoris extrema , fere parte, quae vergit ad occidentem solem . Remopolitae , seu quod ab hostibus Genuensium non nimis 'valde animo abhorrerent, sive eo, quod missis legatis, placari Britannos posse confiderent, detensionis consilio negle-
250쪽
go DE BELLO ITALICO , neglecto , quod unum saluti, atque honori ipsis fuisset, ex suis aliquos ultro ad eos miserunt, ut sibi pa
cerent , utque suis omnibus faculi tibus uterentur. Repudiata legatione, cujus publice mittendae, non conse tientibus Genuensibus, quorum erant in ditione, potestatem habebant RGmopolitae nullam, Britanni, eo etiam magis , quod irrito ad Savonem, Genuam , Finariumque conatu incitabantur, ollas in oppidum incendi, rias jacere coeperunt, & missis evestigio aphractis suis, qui actuarias
eorum , quae ad anchoras erant in litore deligatae, deprimerent, aut imcenderent ; quin cunctae perirent, serius ad defensionem excitati Rem politae prohibuerunt. Tota Remopolis ollis quatefacta incendiariis , ac diruta fere est , in horribilique dei
