Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIBER PRIMUs. q3 magni ingenii , magnae etiam apud Reginam propter libertatem quandam ingenuam sentiendi, & Tar cae C mitis Lusitani gratiam authoritatis cognoverat . Itaque dissimulans quam poterat humanissime appellabat, eumque facilitate, obsequioque illicere ad

benevolentiam conabatur. Non tamen

facere potuit, quin Viennam ipsi proficisceretur insensiu, ibique italici belli

incommoda omnia in unum conseni Lobcovicesum oportere diceret, cujus in imperio siccordiam contemnerent hostes, acerbitatem horresterent miliates. Quae cum Pallavicinus vocifer retur, amici autem LobcovicZii, ut

plerumque sit in calamitate, silerent, cumque ipsius in bello infelicitas non levissimum in Imperatore peccatum, admodum vulgo carperetur, Regina de succetare deliberare instituit. Qua

62쪽

DE BELLO ITALICO, lille re cognita, provinciam bellumque reliquo deinceps tempore administra vit ita, uti Oent ii, qui successbrem expectant. iPrincipe Lictestento, qui Lob-

covicetio succederet , delecto , exer- citus, quoad ille veniret in castra, traditus Comiti Sculemburgio est. Statim Sculemburgius per Apuanos montes equitum , ac peditum levis armaturae partem mittis , qui , Gadi iter cognoscant , infestumque excursionibus habeant: ipse cum omniabus copiis, quae Germanicis nuper,& Sardmiensibus adauctae subsidiis es. lse ad hominum millia xx. dicebantur, per agrum Parmensem, ac Placenti- lnum iter fecit, castraque ad Novas, squod esse oppidum Genuensium diximus in Gallia Cisalpina, locavit: ut Genuenses quocunque animo es l

63쪽

LIBER PRIMUS . ' 3 sint, scirent Reginae Ungariae exercitum versari in finibus suis, & Samdiniae Regem sectum, atque amicum maxime conjunctum haberet , cujus consilio, atque opibus adjuvari se posse arbitrabatur: Castra autem op portuno loco essent ad commeatus parandos, Omnemque Cisalpinam late Galliam tuendam. Properabat Gadus, ut quam primum Macram trajiceret, ne in ipse trajectu occuparetur abi hostibus, quos Mutina prosectos magnis Pa mam versus itineribus contendere au dierat. Itaque, ponte perfecto, fiagnum datur profectionis. Cum sisebito aquae magnitudine, ac rapiditate

amnis, maximo noctu coorto imbri, pons interrumpitur . Erat enim prave

institutus ; propterea quod immissae in alveo trabes bipedales, de quibus

64쪽

ης DE BELLO ITALICO, ante dictum est, non satis erimi sitimae ad vim fluminis refringendam, quod praesertim proximo ex Apenniano decurrens majori se se impetu imcitaret . Quae res quam dedit hostibus ad insequendum facultatem, n stris ad exercitum celerius transportam dum ademit. Postridie ejus diei, qui fuit dies ad v. non. Maj. noster transduci exercitus eo festinantius, atque ipsis urgentibus Imperatoribus coepit, quo constantior de adventu hostium fama perserebatur. Ratio, ordoque agminis erat ejusmodi. Praecedebant agmen equites, peditesque levis armaturae, qui totius exercitus impedimentis , quae in prima acie agebantur, praesidio erant. Inde in prima item acie peditatus, 3c equitatus ferme omnis progrediebatur stum secunda acies ex legionariis tan

65쪽

- LIBER PRIMUS . Ttum militibus confecta sequebatur,

quam Reginae Hispaniensis Manus, Regiique equites, & Pyrochitrophorum centuriae aliquot claudebant

Multo denique die & nostri exercitus prima acies transierat, & Austriaci cernebantur, qui amplius octingenti, Gorano Duce impigro homine, atquo audace , praemisti a Sculemburgio, qui nostrum agmen lacesserent, ab

Apuanis montibus descenderant. N

cti quaedam propter amnem Macram aedificia, quorum muris dcfenderem Iur, subito nostros, qui citra fi men erant, adorti sunt illud spccta tes, si eos ab reliquo abscistas exercitu prohibere transitu, aut, ne pontem interrumperent, impedire possent. Id cum animadvertisset Comes S vius Legatus, qui secundae aciei prae-eIat , quae quadem acies . angustia

66쪽

8 DE BELLO ITALICO, pontis, & dissensione militum diversarum nationum paulo tardius processerat, Gorano Pyrochitrophorum centurias octo opposait, quae virtute, ac perseverantia tantum profecere, ut

hostium impetum substinerent, & qui tiorem nostris transitum darent ; ipse demum multis illatis , & acceptis vulneribus se se ad agmen reciperent. Imminebant nihilominus hostes, atque instabant acerrime 3 jamque pontem ingressi , qua noster erat traductus

exercitus, sese quoque transituros minitabantur . Sed repulsi multitudine i lorum, quae ex dispositis in adversa ripa tormentis quatuor sine ulla imiermissione trajiciebantur , temerario destiterunt incoepto . Relinquebatur,

quoniam exercitus partem transeuntem

prohibere non potuissent, ut pontem interscindi prohibetent, idque cona

67쪽

- LIBER PRIMUI.bantur. Nam jaculis nostros subm vebant crebrerrimis, nonnullosque stibure auis intei secerant, plurimos vulneraverant. Cunctantibus ea de causa

nostris , languidiusque ad opus v nientibus, unus de exercitu Ncapolutano Signifer legionis Hibernicae , quem postea Carolus Rex hujusce facinoris

causa ab inferiori ordine ad Ccnt riatum traduxit, non suorum caede, non periculi magnitudine deterritus cum quatuor omnino militibus prorupit audacissime , dc inspectantibus trans ripam hostibus, inter tela, jaculaque pontem rescidit. Quo facto, ipse cum suis se se ad exercitum incolumis adnando recepit. Ut quantum . ad periculum adeundum audacia, tantum, quae plerumque adjuvat audaciam , fortuna ad vitandum valuisse videretur. Traducto exercitu

68쪽

ueo DE BELLO ITALICO, Gagius rescita ponte, atque hostibus reprellis ante primam confectam vigiliam Spediam eodem die venit. Id oppidi nomen est . Hoc fere est in intima portus Lunensis parte positum ἀHujus amplitudo portus, ac pulchrutudo nulli non cognita naviganti est, qui duobus eminentibus promont riis continetur , objectamque habet

insulam, quae illum ab effervescentis maris impetu, & quibusdam protegit

Postero die Gagius nuncios ad Philippum celeriter mittit, quibus P gionibus esset, & quid militum s cum haberet: negavit cum iis in Galliam erumpi Cisilpinam posse: orat, ut acceleret. Ipse praemissis ad hominum millibus iii. , qui ad S gestam Tiguliorum aditus occuparent, ne qua fieret ab ea parte in dissi-

69쪽

LIBER PRIMUS. y

dissicillimo itinere irruptio hostium repentina, per illam Ligustici maris

oram, quae ad Orientem est, iterficere coepit.

Erant, ut sirpra demonstratum est, loca aspera, & saltuosa, angustisque tramitibus, altissimoque in m re despectu horrida, & quod eas ad regiones pertinerent, in quibus hostes versabantur, valde infesta, ac suspiciosa. Erat praeterea fiamma in pia pabuli & propter ipsius agrinaturam, & quod angustius nostri pabulabantur, adeo ut pabulo maristipportato, hordeoque , & quacunque ratione poterant tolerare equos

cogerentur. In his angustiis Gagius, cum prope Segestam Tiguliorum in ardua necessario substitisset convalle.& quacunque procederetur iniqua, Iosephum intuens Auriam, qui Im

70쪽

s a. DE BELLO ITALICO, peratores nostros ossicii causa pros quebatur, nota iis se certe locis commissurum fuisse dixit, nisi plane Genuenssibus confideret : Tum Auria,' recte, inquit , Imperator, Genuen

sum te fidei commisisti, quibus jam uti sectis, atque amicis potes ; secretoque illum de Genuensium cum Borboniis facto jam pridem in Huspania foedere monuit: Tumque primum de foedere isto Gagius cognc visse dicitur. Nam ante id tempus

rumore potius quodam, cui servire Imperatorem non decet, percrebuerat, cum Borboniis consentire Genuenta, quam procerto posset afferri .. Hoc quidem nuncio , auxiliique Genuem sis spe confirmatus reliquum conficere iter pergebat , eoque alacrior,

quod multum de insequendi contentione ipsi jam hoites remiserant,

SEARCH

MENU NAVIGATION