De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

inter Ioannam Neapolitanam , & Fridericum III. Sieulum Regem anno I assentiente Gregorio XL pariter .sancitum

fuit, ut Fridericus absque juris praejudicio Rex Trinacriae,&simul Ioanna Regina Siciliae appellaretur, eaque defuncta , ab

omni onere solveretur , & Liparam insulam reciperet. Igitur Andegavenses ut si unt Neapolitano Regno leges darent, coronabantur tamen , εc dicebantur Reges utriusque Siciliat; &coronabantur vel a Romanis Ponti fieibus , vel ab eorum Legatis . .Ita Carolum II. Nicolaus IV. Romae, sive Perusii, uti lintiunt nonnulli; Robertum, & Sanciam Clemens V. Avenione , Carolum III. Urbanus VI. Romae, sacro oleo persu-derunt . At Carolus L in Ecclesia Lateranensi a Legato Clementis IR Joanna I. a Cardinali Americo Legato Clementis VI. Ladisi aus a Cardinali Acciajolo L ato Bonifacii IX. Joanna II. a Cardinali Petro Mauroceno unctionem accepere . Idem dicendum de Aragoniis Regibus: nam Cardinalis Lati- .nus Ursinus Legatus Pii II. inunxit Ferdinandum I. Regem 3Alphon in II. & Frideri cum Regio Diademate exornarunt.CardinalesJoannes, & Caesar Borgia Legati Alexandri VI. Ea vero caeremonia saepe peracta est in Ecclesia Regia S. Mariae Coronatae prope Arcem, ubi Regum fuit domicilium, quam in honorem Spineae Christi Coronae Joanna I. excitaverat . Ibi Joanna I. & Ludovicus Tarentinus , sacra die Pentecostes inunisti suerunt Reges ab Episcopo Bracarensi Legato Clemen- tis VII. Ibi etiam Margaritam conjugem Caroli III. coronavit Cardinalis Gentilis de Sangro Urbani UI. Legatus: & Cardinalis Rodericus Borgia Ioannam de Aragonia conjugem Ferdinandi L Neapolitani Regis. Ibi quoque a Cardinest Olive-rio Carata, Arelliepiscopo Neapolitano, Legato Pontificio celebrata .suit Coronatio Beatricis filiae Ferdinandi I. desponsatae Matthiae Hungariae Regi. At Ioanna II. in ipsa Arce nova, quam Reges inhabitabant, coronata est anno I I9. cardinali Petro Mauroceno, uti indicant antiqua Diaria Neapolitana, quae juris erant Hectoris Pignatelli Ducis Mon- .lisleonis, quaeque edidit Clari Muratorius. Iam vero ex his colligitur, nedum Neapolitanos Reges, verum etiam illorum conjuges Reginas ungi consuevisse. ordo Coronationis Ro-

282쪽

assoberti Regis. & Sanciat coniugis acie nente V. solat i see, A ve nione , anno 3 3O9. peractae , legitur apud Mabillonium tria

Musaeo Italico tom. a. i . x ι v. Ibi enim dicitur, quod ea rubrim futi ordinata de mandato Domini Clementis Papae R. per aliquot Cardinales, quibus hoc in Consistorio commissum fuit,etiis Roberius Rex iaciliae, una cum fus cmjuge peteret u monem, f' coronationem apud Menionem ubi tune Romana Curia residebat. Nam ribu inveniebatur litteris traditum , qualiter Reges, ed Reginae debent inungi , ct coronari, eo quod in Pontificali Romano non habemr niside a Bone 9 cο-ronatione Imperatoris, ct Imperatricis . ordo ille paucos ritus complectitur, Regique datur communio Eucliari silea sub utraque specie, Reginae vero sub unica tantum specie. XVI. Olim in lignia nostrorum Regum praeter Coronam, ac Virgam fuere Anulus, Dalmatica, atque Sandalia. Haec enim ornamenta Episcopalia Rogerio Regi concessit Lucius II. Romanus Pontifex , uti constat ex epistola quadam a Roma, nis scripta ad Conradum Imperatorem , relata ab otione Pri-singenti lib. I. cap. 27. & 28. in qua a junt , Lucium Pontificem ob operam a Rogerio egregie navatam contra Arnaldum Brixiensem , qui pristinam Senatus Romani dignitatem restituere conabatur, concessisse Rogerio Regi illa ornanaentata: Concordiam autem , inquiunt, inter Siculum Papam huiusmodi esse accepimus. Papa concessit Siculo Virgam, o Anmtam , Dalmaticam, er Muram, atque Sandalia , ct ne ullum mittat in terram suam Legatum, ni quem Siculus petieris : Et Siculus dedit ei maliam pecuniam pro detrimentos iro , er Romani Imperii. Hane epistolam refert quoque

Sigonius, et li concessionem illam Eugenio III. anno II 3. adscribat . Neque id mirum, neque novum . Nam priscis teinporibus , uti notat doctissimus Thomassinus par. I. lib. a. cap. 3 a. de Beneia. Romani Pontifices non semel aliqua Sacerdotalia ornamenta laicis Principibus communicarunt. Et in antiquis Ordinibus ad benedicendum Regem editis a Marte-ne, Reges amicti observantur Sandaliis, Tunica, & Dalmattea. Testis est Amatus de princ. Templo Panorm. lib. Io. cap. I. Regiam vestem ex auro, & optimo serico contextam,

283쪽

Rogerius utebatur, oblongam, & ad modum Dalmaticae elaborata ii, a Cephala ditanis in Cathedrali Ecclesia asservari. Tum Inveges lib. 3. hist. Panor. profert Guillelmi I. numisma, ubi Rex conspicitur Corona quatuor radiis distinis a redi.nitus, Uirga, Dalmatica, & Sandaliis indutus . Observat ibidem Amatus, Normannos Principes plurima Aule ossicia, Regia ornamenta, ac titulos a Grecis Imperatoribus hausisse is . Nan, juxta Graecoruna mores habuere in Aula Logothetas,

Spat harios, aliosque laujusmodi ossiciales ; & Crucem in castris tibi praeserre faciebant; tum dicebantur Augusti, Impe-- ratores, a Deo coronati, Divini , Divi , Sacri ; & more Imperatorum rubeis litteris subscribebant nomina sua;& diplomata bullis aureis obsignabant. Atqui Dalmatica suit usitatun Imperatorum vestimentum: unde de Carolo Magno legitur, dono dedisse Episcopis Anglis quasdam ex suis Dalmaticis, ut

anima Hadriani Papae, precibus eorum Deo commendaretur ;& Annales Fuldenses exhibent Carolum Calvum indutum Dalmatica, atque desuper accinctum baltheo, uti refert Thomase sinus par. I. lib. I. cap. G. de Beneficiis. Ostendit ibi vir doctissimus, olim Dalmaticas fui ita vestes civiles laicorum; Imperatores Orientis communicasse Imperialia indvnienta Christianis Regibus , & Episcopis; Reges, Magnatesque perstitisse

in vestibus oblongis diutius; sed eas tamdeni dimisisse; nec jam a tempore Caroli VI. Francorum Regis, eis v s esse, nisi in solemnioribus caeremoniis. Neque omittendum est, Siculos Reges in Coronatione sua accinctos fuisse ense Constantini, in Capella Palatina S. Petri asservato. Reserunt enim Pirrus in Chronologia Regum Siciliae, & Surita An. Arag. lib. Io. cap. .c,9. Martinum II. Aragoniae Regem , patremque Martini Leoronandum Caesaraugustae, die a 3. Aprilis, anno I 399. in Siciliam ablegasse Pontium Thaustum, Archidiaconum Caesaraugustanum , ut a filio ensem Imperatoris Constantini in Sacello Regio S. Petri Panormi diu asservatum, pro suae corona tio nis solemnitate exposceret . Neapolitanos quoque Reges Dalmaticam gestasse, indicant antiqua Diaria Ducis Monti fleonis, cum reserunt Carolum III. obviam ivisse Urbano VI. Pontifici ,

284쪽

ibi illum Oxpectasse, pessito da Distam, e eonis corona ια testa, e gelis do uno mono ,-ώ - drirritra , a Ita in sedis Regale . Et Brochartus in sitis Diariis manuscriptis deis stribens Alphonsi II. Coronationem, refert Regem accessisse ad Ecclesiam, eum veste amplo de braecato cremesis rivio her-

mellinii subducta, super alia parva pse de felonino num cum monili ex tribor stertia , ct lapidibui pretiosi, prioris forte

circo ducatorum 60o. quod birerum non mutavit usue ad Coronae receptionem. Sed inchoata solemni Liturgia, induisse Regem hujusmodi vestimenta: Im Wantur Regi cristae ex suo nim tremesim, di fandolis ex dam uim albo raramaia Ariaureis, se argenteii siue periis, G obrique lapidibus pretiosis.

Surgit Rex, pse magna videlicet superiori exuitur, induitur sese longa de eremesim lassem suffulta cum manteli'I- Hii, ae de perfringitur; Rocchetio longo inque ad colui pedii: Tuntietis alba de braccatellasiano zandatos uisa eam manyeii frimi bottonatis: Mesa rubea braceati auri rIeri mira persium ab humero sint o sub bractio de re conjuncta: Munipulo de eodem braccato ad brachium flnistrum: Veste Regali in modum Dalmaticae ex braccato auri rueis eremesino, AFfuram habente ante, ct retro quatuor ml rum, vel circa , longa urique ad collum perii ὸ circa eritam manicas, ct per briai ad latitudinem quatuor digitorum, vel rares periis

ornatas . Collare ad latitudiuem manui periis ornatum. H ibra

itaque Alphon sum II. Sandaliis, Caligis, Tunicella, Stola,

Dalmatica indutum , quae sane sunt Episcopalia ornamenta , Atque priedecessores Reges eadem adtribuisse indumenta ex eo patet, quod Capellanus Major Regis, cui hare cura demandata fuerat, illarum vestium formam hauserat ab antiquis picturis Regum Neapolitanorum. Addit enim Brochartus: μ' rumsuperioribui diebus se ui per me verba habito eum Ni-

Coronationis curam δaberis de paramentis Regio superius re vinatis , qui nullam infe rationum habebant , neque habes in Moseram ipsos, Discopum, O alios non habere ordinem se V, ruo Rcx omni ui 1 ι ornamentis parari de heret r

285쪽

heret , quia dictus Episeopus per Ecelesias per visebat, tibi Reges sculpit, ct depita erant . in e sumebat de paramentis exemplum , sed nulla eos ratione vincere potui , ut illa

ad convenientiora mutarento Asebant enim Regem Ferdinandum defunctum smilibus ornamentis iis sua Coronatione fuissessum, rester quoddam extrarum nutum approationis ostendebant, quod in hujusmodi omamentis Reges Aragoniae deberent coronari nonnulta etiam inruerunt, ρα dis idem Rex Ferdinandus Iu sua Coronatione per beatur memoriae Latinum

Carrinalem Ursinum sibi facta Gangelium Missae publice δε- cantasse , quod actum fuit , inconvenienti me. At Sum

montius describens Coronatronem Alphonti II. refert hunc de- eantasse Evangelium, Exiit edinum. Id vero ex imperitia ea pitur a Brochario; siquidem usitatum fuit tum Regibus Aragoniis, ut tradit Ualdesius, tum Imperatoribus occidentis, ut Dia noruin vestibus induti ministrarent Pontifici Sacra iacienti,M EvangeIium decantarent. Legitur apud Rainaldum ad annum i i . Sigisnundum Imperatorem venisse Constantiam in pervigilio Natalis Domini, affuisse Sacro a Romano Pontifice cel brato, recitasse Evangelium,&Diaconorum ornamenta gestasse. Pariter cum Fridericus Imperator , Romae ageret festum Natalis Domini, Diaconorum indumento Evangelium Iegit in nocturnis Divinis ossiciis, uti legitur ibidem ad annum I 468. Nam in more etiam fuit, ut in nocturnis ossiciis Natalis Dominici Imperatores septimam Iectionem decantarent. Quir , in die Coronationis suae , adgreg. ibantur coetui Canonicorum in Ecclesia S. Petri, vel S. Joannis Lateranensis, atque veste,& senistione Diaconi, vel Subdiaconi utebantur, uti testantur Durandus lib. T. Ration. cap. 8. Ra inaldus ad annum II II. aliique. Et Sigonius lib. 7. de Regno Italiae commemorat morem, quod Imperator Mediolani accepturus secundam Coronam , ministraret in vestibus Subdiaconorum Archiepiscopo MedioIanensi. Denique, uti observat doctissimus Thomassis nus de Benes lib. I. cap. 64. n. 9. pIurimae Diaconorum , &Subdiaconorum vestes , olim propriae suerunt Imperatorum satque ab his Sacerdotio communicatae . Quamobrem nec mi

286쪽

26 lima Neapolitani Reges adhibuerint. Iidem adscripti erant

Canonicorum coetui in Ecclesia S. Nicolai Barensis; quo nomine , Clericorum veste amicti aderant Divinis ossiciis: quod a Ferdinando I. saetum legitur in quodam monumento edito ab Ughellio, ubi Rex Ferdinandus indutus Alba, Stola , Dalmatica , Bireto intersuit selemni Liturgiae, deinde Canonicorum ornamentis adfuit Divinis ossiciis, ac quotidianam distributionem percepit. Cui praedecestarum Regum instituto adhaerens Serenissimus Rex CAROLUS BORBONius , paucis abhinc annis, cum Barium petiisset religionis causa erga S. Nicolaum , in huius Ecclesia, tamquam Canonicorum unus adsuit Divinis ossiciis, accepta distributione quotidiana, agente Priorem illius Ecclesiae Petro Carasa Teatino viro ornatissimo. Ita Reges Francorum , Sc Comites Andegavenses adscripti erant Canonicis Ecclesiae S. Martini Turonensis, & ibi aderant sacris rebus in veste Canonicorum. Pariter Angliae Reges, Duces Aurelianenses, aliique Principes Canonicis adnumerabantur alicujus Ecclesiae, uti exemplis pluribus tradit citato loco Thomassinus. Caetera Regum nostrorum insignia , nempe Coronam , Sceptrum , Orbiculum, Ensem, ita d scribit Brochartus: Ex Satrisia Regis apportatur Coro Re gis in uno bacili argenteo indormo, persis, O lapidibus pretiosiselatis ornata erat Corona, ct Hretum habebat confuturn ex damashino albo, habens hine, inde duas Ilai, quae sustmento, unico boum eonjungebantur: ita quod Rex Coronam

ipsam Ane alio breuo deferret. Erusis in a pagina, ct pertis,

, lapisbus pretiosi; per totum ornata. Meptrum argenteum in summitate habens lilium inauratum: erat autem Meptrum V m in totum longitudinis primorum dureum eum dimidio , di minoris gro tudinissaris medio digito; Ommum argen teum inauratum, totum rotundum , quantitatis unius magia pomi; in summitate Crucem habebat parvam erectam argen iram inauratam, ct in extremitate inferiori cum o Gio Crum

eis malleum eum 'inga feruea ad ligandum ipsum in sini odigito Regis. Nunc ad ipsum ordinem Coronationis Alphonsi II. Regis progredimur. XVII. Is ordo desaibitur a Summontio lib. 6. Historiae

287쪽

Neapolitanae; sed fusius , aeeuratiusque a Brochario Pontificiarum caeremoniarum Magistro in suis Diariis manuscriptis, utpote qui Neapolim adiit an. IMq. una cum Cardinali Ioanne Borgia Archiepiscopo Montisregalis, Legato , & nepoto

Alexandri VI. ut sacram caeremoniam nac deraretur. Nomine vero Regis curabant omnia ad eam solemnitatem spectantia

' Fridericus Princeps Altamurat , Albericus Caraia , Ioannes Antonius Graia , & Iulianus Episcopus Tropejensis Major

Capellanus Regis. Horum cura convocati suere ad Coron

tionem Regis omnes Episcopi Regni , quorum indicem exhi-het Brochartus , omnesque Reguli, & Proceres. Legato Nesepolim venienti primum Praesules, tum Rex cum Proceribus , R Aulicis, Clerus, & Coenobitat obviam ivere. Ingredienti Civitatis portam Archiepiscopus Neapolitanus Crucem prae-huit deosculandam; Legatus vero Regi. Tum canente Clero Antiphonma , Ecce Saeerdos inagnus , & Ηymno Tr Dram , sub baldaechino a nobilibus viris delato, Rege equitante ad ejus sinistiam , sequentibus Principibus Regiae cognationis, Oratoribus, & Praelatis, ductus est ad Metropolitanam E clesiam: ad cujus sores , porrigente adspersorium Archiepiscopo Neapolitano, Legatus primo Regem, tum se, deinde alios adspersit aqua benedie a . Mox, benedicto incenso, i tum Archiepiscopus thure adolevit, noΠ vero Regem, quia, ut ait Brochartus, hujusmovi incensatio At Legato tamquam venienti. Ad Altare Archiepiscopus nonnullas recitavit preces, quibus finitis, data a Legato beneductione, quisque ad aedes suas se recepit. Dies agendae Coronationi constituta est octava Maji, quae festiva erat Ascensionis Domini: ac parata

suere in Eccletia Cathedrali amplum, &sublime Solium pro Rege , saldistorium , seu sedes precatoria, scamna pro Regulis , & Episcopis , & Oratoribu, Principum , atque universa suppellex ad rem sacram necessaria. At Capellano Majori , Consessario, & Eleemosynario Regis, tum Principibus Regiae stirpis, & Proceribus Regni locus datus est in ipsis Solio Regis; atque hi Principem comitari debuerunt,quoties a Solio ad Altare, vel ab Altari ad Solium progrederetur. Et duo Capellani Majores adhaerebant Regi, ut apud ipsum singu-

288쪽

Ias Missae partes recitarent. Ita enim habet Brochartus: G-riales Regis sedebunt bine inde super gradibus quindecim in

Chora durae Ecclesiae ordinatis. Barones erunt in Idamnis in plano magno eorporis transversalis Ecelesiae juxta Deum Cant rum ordinatis. Oratores autem in baneo cum mWregali retro

famna pro Praelatii in 'eisterio ascendemia possis. cim Serenissimo Rege in Thalamo suo erunt, 'sum ubique asses buni tam in Pres terio, quam alibi D. Fridericus de Arar via , Gentilis Virginius insenus D. Iosedus Borgia, D. A phosis electus Teatinus, D. ADasius de Aragonia frater eonsobrinus Regii, D. Carolus de Aragonia Marebio Giraeensi ,

D. Iulianus Episcopus , qui Regi super rariamo genuflectenti , asini is Regis erit genusiexus, ct Frater Ioannes de Medi Iano Ordinis Montis Oliveti Capellanus Major Reaeis a dextris Regis erit, ut suprage siexui, di ambo de Mi uti Regi fere

sient ; D. Martinus de Aragonia nepos Regis ex Ferdinando fratre baseardo in Casello novo incareerato, Frater Ioannes

Francisus de Mirabalias ejusdem ordinis Gnfessis Regis, Fra-ier Michael de Neapoli ordinis Minorum de Obseruantia Hesemo Inarius Regis , ps Regem , ψ supra, genuflexum , ct ipse genuflexus. Duo hic nominantur Capellani Majores, nempe Julianus Episcopus Tropejensis, qui hoc offieium gessit sub

Ferdinando I. & qui saepe Capellanus Major nominatur a Br charto, & praecipuas habuit partes in ordinanda Coronatione Regis, & in celebrando conjugio Sanciae filiae Regis, & in omnibus sacris caeremoniis Palatinis λ tum Fr Joannes de Medi Iano Monachus Montis Oliveti, qui sertasse, vel absente Episcopo Tropejensi, vel cum Alphonsus Dux erat Calabriae, illo

munere fungebatur. Refert Brochartus Oratores Principum

aegre tulisse, quod secundum ab Episcopis locum occuparent ό etsi illis satisfacere studuisset , quod Episcopi in ea sacra caeremonia agerent una simul cum Antistite Consecratores. Stata ad Coronationem die, Cardinalis Legatus magno Episcopo rum comitatu , se ad Eccletiam contulit, & Pontificalia induit, uti etiam caeteri Episcopi. Regalia ornamenta super Altari collocata suere . Uenienti ad Ecclesiam occurrerunt Archiepi

scopi Neapolitanus, & Capuanus Pluviali, & Mitra induti,

289쪽

& salutato Rege, eumdem medium duxere ad Altare, ubi illum expectabat Legatus. Tum Rege sedente in faldistorio ad infimum Altaris gradum, inter duos praefatos Antistites, s dentibus omnibus , Iecta est a Notario Apostoli eo Bulla Romani Pontificis , qua Legato facultatem communicabat in v stiendi Alphon sum de Regno , atque coronandi: eaque Iecta, Rex , tactis Evangeliis, juravit Sedi Apostolicae fidelitatem. Mox Legatus eumdem de Regno investivit , tradens Regi vexillum , quod de manibus Regis accepit Jacobus Graccio- Ius Comes Burgentiae , Cancellarius Regni. His peractis, Archiepiscopus Neapolitanus petiit a Consecratore , ut Alphoum sum inungeret Regem: ille vero Regem monuit de officio Regis erga Ecclesiam, erga subditos; juravitque tune Rex, aonicio suo minime defuturum. Tum Rege humi prostato dictae sunt Litaniae, aliaeque preces, quibus expletis, illius brincbium , & scapulas Legatus inunxit. Inchoata Liturgia, Rex in vestiario induit Regales vestes , ae tabulatum, ubi Solium excitatum erat conscendit, ubi una cum suis Capellanis M joribus recitavit ex Missali Introitum , Ionis, Gloria , orationem , & Epistolam . Dicta Epistola , ad Altare accessit ,

eique Legatus tradidit ensem, quem ter in aerem Rex vibra vit , tum Hectori Carata Magno Cosmetae praebuit, a quo de latus est ante Regem, tota Coronationis caeremonia. Tradito ense, Consecrator Regem donavit coeteris insignibus nempe Corona , Sceptro, & orbiculo . Quo facto, medius Rex inter Legatum, & Archiepiscopum Neapolitanum, praeeun tibus Principibus Regiae stirpis, & Magnatibus Aulae; sequentibus vero Episcopis, ductus est ad Solium , ibique collocatus , populo acclamante, pisa H Re insons, Cantoribus canentibus Hymnum Te Deum laudamus. Ad Evangelium d posuit Coronam, quam unus e Magnatibus Aulae abstulit a

Regio capite. Ad offertorium descendens de Solio, depositisque Regiis insignibus, obtulit Legato ad Altare duodecim

aurea numisinata , quodlibet valoris odio ducatorum. Hae

vero Episcopus Tropejensis Capellanus Major porrexit D. Frim derico Principi Altamurae, hic Regi. Et resert Brochartus haec numismata cum in Coronatione Alpiwnsi II. tum in Co-LI a rona

290쪽

stris, & caere niaruin Praefecto. Oblationem Regis Legatus illis verbis excepit: Unum dabis , ct centum aeripies. Quoties Regia insignia a Rege auferenda, vel recipienda erant, id muneri, spectabat ad D. Frideri cum Principem Altamurae. Post oblationem, Regi stanti in Solio Neapolitanus Archiepiscopus thus dedit ; Diaconus vero Principibus Regiae cognationis, Capellanis Majoribus, oratoribus, Episcopis. Deinde Rex, depositis Regalibus ornamentis, in genua procubuit usque ad Eucharistiae consecrationem , & sumptionem. QD-niam vero inter oratores Principum aderat orator Imperat ris Turcarum, is, ad Praefationem Misis , monente Praesecto caeremoniarum recessit ab Ecclesa. Paeem Regi exhibuit Alexander Carasa Archiepiscopus Neapolitanus: Rex Principibus Regiae stirpis; alter vero Capellanus pacem praebuit ora toribus , atque Episcopis . Ad communionem, Rex ad Altare procumbens Eucharisticum panem accepit , mox vinum non consecratum, seu purificationem , rediitque ad Solium preces recitaturus pro gratiarum actione. Absioluta Liturgia, rursum ad Altare accessit, ubi Legatus ei praebuit deosculanda sacra Corporalia , quibus tetigit oculos, & frontem Regis, facto signo Crucis. Tamdem nonnulli Milites a Rege creati suere, nonnullique Proeeres Regni: & ascenis equo, begiis ornatus insignibus, magno comitatu Procerum, Regulorum, . di Episcoporum per Civitatem , perque Sessiones Nobiliunia equitavit. XVIII. Alphonsus II. vix imperio potitus, eo se abdicinuit sequenti anno I 93. quod in ipsum movisset arma Caro lus VIII. Rex Galliae, cui Andegavensium Principum jura competebant, quodque subjectis ipse populis invisus, insensusque , impar omnino esset gerendo bello, atque tuendo im perio sibi, suisque. Huic itaque successit Ferdinandus II. filius, suavissimi ingenii Princeps; quem mox immatura mortaereptum excepit anno I 96. Fridericus , ejus patruus, Prin ceps Altamurae : &hunc, inito foedere, Galli, Hispanique anno ISO I. patria sede ejecerunt. Atque in hunc modum spulsis deinde Gallis, Neapolitanum Regnum cessit Hispanii

SEARCH

MENU NAVIGATION