De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Ministri agebant Episcoporum vices, utpote quia inter Calvinianos nullus est Epistoporum ordo a Presbyteris distinctus. Itaque aliquot ante unictionem diebus , Proclamatores

in in lignioribus Civitatis locis Fridericum Borussiae Regem

renuntiarunt : die vero praecedenti sacram caeremoniam ,

eonscripsit Princeps Equestrem Societatem Aquilae nigrae , inquam plures adscivit e suis Aulae Magnatibus. Stata die, induit in AEdibus Regiis vestimenta Regalia , atque suis ipso

manibus Coronam capiti aptavit , & Sceptrum accepit, ut fgnificaret , non aliis , quam sibi Regiam dignitatem acceptam referri. At taetera insignia, nempe Ensis , Pomum , Sigillum, Uexillum exhibita fuere nonnullis Magnatibus, ut ab iis gestarentur. Hoc ornatu pergens ad Conjugis cubiculum , eamdem ipse Diademate cinxit. Uterque deinde Diademate redimitus Solium in aula quadam Palatii excitatum conscendit; ubi Proceres, Optimates, Consiliarii, omnesque ordines fausta precati Regem salutarunt. His peractis, universi , longo agmine, Ecclesiam Palatinam , in qua Lu- therani sacra faciunt, adiere. Ad Ecclesiae fores occurrerunt Principi Antistites sacrorum, nempe primus Praedicator Au licus Calvinista,& primus Praedicator Aulicus Lutheranus,quorum ille agebat Consteratorem, hic Assistentem. Praeter hos aderant sex alii sacrarum rerum Ministri, quos Praedicatores

vocant, tres e Calvinianorum numero, totidemque eLuther

nis . Hi omnes prope sacram Mensem steterunt,& prope Solium Magnates, quibus commissa erant Regia insignia, & Proceres Aulici. Tum Res Divina more Lutheranorum inchoata est: &Consecrator ex ambone concionem habuit in illa verba lib. I. Reg. tameum eglorificavit me, glorificabo eum. Post concionem Cantores Palatini quosdam Psalmorum versius, & Ηymnum invocationis Spiritus Sancti decantarunt. Quo finito, praefati duo Antistites ad sacram Mensam ex ampulla olei, quam iubente Principe, Praefectus Regii Cubiculi tradidit Consecranti, quibusdam precibus unxerunt illius frontem, & brachia, abstergente inunctas partes Praesecto Regii Cubiculi. Dum vero unctio peragebatur,suis ipse manibus Princeps Coronam amovit

capite, rursumque imposuit , tum rediit ad Solium, acclamante Ii mul-

272쪽

aso multitudine. Postea pariter ad acram Mensam oleo perfusa est Coniux, Praesecto Regii Cubiculi tradente ad linperium

Principis vasculum olei Consecranti. Finita unctione, duo illi Antistites, caeterique sacrorum Ministri accedentes ad S lium faustis precationibus Principes salutarunt, Choro respondente, Amen. Tum plures ab Antistite recitatae preces, hymni quoque a Cantoribus dicti, tamdem Hymno gratiarum actionis, & projectione numismatum, finem caeremoniae imposuerunt. Paucos post dies a Coronatione sua, Princeps in eadem Lutheranorum Ecclesia Eucharistiam accepit. XIII. Recentissima est Coronatio Magni Ducis Moschorum, quorum Fides, & Ecclesia consentit cum Graecis, a quihus vergente ad exitum oeculo nono, Fidem, & sacram disciplinam hausere . Nam primus omnium Petrus Alexiovitsius, quem a rebus plurimis praeclarissime gestis, Magnum cognominarunt, se se Imperatorem Moschorum dixit, eoque nomine

jussit Catharinam conjugem in Cathedrali Moscive, quae est Imperii Metropolis, die l8. Maji, anno IIa . solemni pompa coronari. Hujus Coronationis ordinem exhibent in Caer

moniali Moscoviae Dumontius, & Rosiuetius. Constituta ad sacram caeremoniam die, Episcopi, Clericique in Ecclesia convenere, susisque precibus pro salute Imperatoris, hujus

adventum ex istarunt. Mox Imperator, & ejus Conjux ma- gno comitatu , & insigni pompa ad Ecclesiam se contulere. . Imperialia ornamenta a nonnullis Magnatibus deferebantur, nempe Imperiale Paludamentum, Pomum , Sceptrum, Corona : quae insignia ad fores Ecclesiae ab Archiepiscopis Novo-gardensi, & Pleskoviensi thuris suffitu ,& aquae benedi me adinspersione donata fuere; tum inmensa quadam prope Imperatoris sedem collocata . Ingredientibus Imperatori, & Imp ratrici Ecclesiam, Novogardensis Crucem deosculandam obtulit , Pleskoviensis eosdem sacra aqua adspersit. Canente Clero Psalmum , MPseruordiam, Ojudicium cantabo tibι Domine , Imperator cum Conjuge in eminenti solio media in Ecclesia exstructo consedit; stantibus Magnatibus circa , & pro pe Solium; sedentibus vero Episcopis in scamnis hinc, inde,

ab Altari ad Solium; Legatis vero Principum,& nobilibus

273쪽

23 Imatronis in tabulatis ad id eonstri his. Universis itaque hoc ordine dispossitis, surgens Imperator, acceptoque Sceptro jussit ut a M gno Marescallo accerserentur Episcopi: his vero accedentibus ad Solium praecepit, ut Conjugem suam inungerent. Quamobrem Novogardentis Archiepit pus ad Imperatricem versus, eamdem exoravit, ut Fidei symbolum recitaret. Qi md ubi ab Imperatrice tae uni est, Archiepiscopus primum, deinde Clerus universus submissa voce,haec verba protulere: Gratias Sancti Spiritus Isi tecum. Tunc flexis genibus benedicta est ab Archiepisscopo, qui imponendo manus orationem subdidit , qua Deum precabatur, ut illa digna fieret unctione ad Imperii , ad Eccletiae , Fideique utilitatem ι Hac oratione absoluta, accepit Imperator a praesitis duobus Archiepiscopis Imperiale Paludamentum, eoque ipse induit Conjugem stantem. Mox uterque procubuit in genua , dum alias preces Archiepiscopus effunderet. Rursum Imperator surgens, accepta ab Episcopis Corona , eam Iinlaeratricis capiti imposuit ; Episcopis inu

cantibus nomen trium Divinarum Personarum. Tamdem Archiepisi opus praebuit Imperatrici Pomum . Quibus peractis, utrumque Solio inlidentem universi faustis precationibus salutarunt. Postea Imperator Sceptrum, uti Imperatrix Pomum deposuere, & ad Altare accedentes Liturgiam audivere. Ubi vero ungenda fuit Imperatrix, ducta est ab Imperatore ad San uarii sores, ibique delato oleo a duobus Epismpla, No- v ardentis inunxit illius frontem, pectus, & manus, inv eando ad singulas unctiones nomen Divinae Trinitatis . Partes inunctas abstergebat Plesicoviensis Archiepiscopus. Post unctionem, accepit Eucharistiam, Archidiacono dicente: cedite eum sitae, pietate. Mox Eulogiis, seu pane benedicto, & potu vini calidi, more Graecorum donata est. His expletis, uterque recessit e Sanctuarii foribus, donee Liturgia absolveretur. Denique Archiepiscopus Pleskoviensis concionem habuit de laudibus Imperatricis , atque ita rei sacrae finem imposuit. Uerum in taronatione Imperatricis Annae Juanoπnae celebrata in eadem Ecclesia, die a 3. Aprilis, anno Irso. Archiepiscopus Novogardensis illam induit Imperiali vestimento, illique Diadema imposuit, & Sceptrum prae I i a buit;

274쪽

buit; brevique oratione gratulatus est, quod imperium esset assecuta. Qui idem ad Sanctuarii vestibulum oleo perfudit

Imperatricis frontem , Oculos, nares , os, humeros , pectus,& manus; proferens in singulis unctionibus haec verba: me es Agraculum Spiritus Sancti. Tanadem sumpta Eucharistia ,& Liturgia absoluta, adiit Ecclesiam S. Michaelis Archangeli , susi sique ibi precibus , rediit ad Aulam ornata Imperialibus insignibus. XIV. Siciliae Regibus adeo usitata fuit unctio, ut plures scripserint, solos in occidente Francorum , Hierosolymorum, Angloruna , & Siculorum Reges inungi. Ita Hostiensis, de Goffridus in Cap. un. de sacra Unctione , Chassanaeus par. s. Oper. de Gloria Mundi, Campegius lib. a. de Monarchia. Sane Rogerius , qui primus e Normannis Principibus sibi Regis Siciliae titulum asseruit, sacro Ecclesiae ritu ab Episcopis cor nari constituit. Ea res ita describitur in Chronico quodam MS. Sancti Stephani de Boseo in Calabria relato a Tutino, &Pirro in Chronologia Regum Siciliae: Ditionem habente R gerio Apuliae , Calabriae, est Siciliae, Sergium Durem Neapolis in bello pieit , obtinuitque etiam Principatur Capux, ct nihiI faciens Duealem titulum , consilio oe sententia Satramporum, O Magisratur, Regis titulo nuneupari voluit, ad cujus actus eri ritatem quamplures fuerunt aetati Archie fcopi ,-Episcopi , varii Comites, ct 31Pliter , eum quibus etiam Magiper Radulphus a Crucis o , Demi Mariser voluit tantα inter e solemnitati, e , decurrente anno MCXXIX.

indict. VIII. Kal. Maii discessit una statii eum Episcopo Meli tensi, ct Duillatino , ct in navigatione ob tempus, ct ρω

viam multa possisunt incommoda iamdem ad Cisitatem Messana appulerunt, ubi ab illius civitatis Episcopo mira ea n charitate recepti fuerunt: post tertium quoque diem iter hambuerunt Panormum versus, ubi invenerunt apparatus quam

plures, occasione tantae solemnitatis, Idibus Maii constituta die pro Rogerii eoronatione ipse comparuit suo in Pala

tio indutus Regali vestimento auro contexto, capite cooperto parvo fericeo Hreto, catena aurea ad colum, multiplici gem morum textura pariata , equo resident ad Majorem Eccle

275쪽

sium, magna praelatorum ,-Proeerum uI equis IIu 1 a cohorte ductusfuit , ubi a Ciero summo eum honore receptures. Erat quine Templum pretiosi mo ae nitidissimo appa

ratu excultum: ita ut intuentium oculos summa admirationea iebat, ibique tantus diversarum nationum concursus fuit, ut sis ad Ecelesiam teret aditus. Factis aliquibus eaeremo niti a Praelatis, demum Beneventanus, Capuanus , Salerni ianus , ct Panormitanus Regale Diadema varias contextui gemmis Rogerii caput ornarunt , eique sceptrum tradiderunt ,

O Regis titulo ab omnibus fuit scelamatus , O somno dicta

pro gratiarum amove , omni genere musicorum , tubis , ci

elatus fuit per urbem , ad Regiam ductus. Enumerantur deinde Episcopi , & Magnates, qui sacrae rei interfuere . At eum hule illius coronationi ob iret Innocentius II. Pontifex ,ea eausa fuit , ut Rogerius Anacteto Pseud Pontifici adhaeserit , a quo Regia dignitas illi confirmata est, dato dipi male an. IIIo. quod exhibent Baronius, &Pirrus, iactata, Regi potestate , ut per manur Archiepiscoporum terrae tuae , quos volueris , juxta tuam voluntatem , a sentibus aliis Episcopis , quor volueris , tu , tui haeredes in Reges inunga misi , σ in statutis temporibus eoronemini. Hinc rursum, Rogerius in Metropolitana Ecclesia Panormitana anno II 3O. Coronam accepit a Cardinali Comite Legato Anacteti . De hae Rogerit inauguratione agit Alexander Abbas Telesinus

lib. a. de gestis Rogerit , aitque peractam ipso die Natali Domini , 8e in eredibilem fuisse pompam in Palatii apparatu , &conviviorum splendore . Cui consentit Chronicon Falconis Beneventani , his verbis: Anno igitur ipso praeditam Anaelatus Cardinalem suum Comitem nomine ad Ducem illum direxit , quem die Nativitatis Domini in Cisitate Patremitana

in Regem eoronavit : Princeps vero Robertus Capuanus coro nam in ea te ejus posuit. Tamdem Innocentius a Rogerio, contra quem arma moverat , praelio victus, summaque religione exceptus , cum eo rediit in gratiam , ratamque habuit

Regiam illius dignitatem , ut patet ex Innocentii diplomate anni IIS9. relato a Pirro. Ibi Pontifex postquam dixerit

276쪽

Rogeriuria ab Honorio praedecessore suo magna eomplexum suisi e benevolentia, addit: Nos ergo ejus vesgiis inbueremes,

ct de potentia tua ad decorem, di militatem sanctae Dei ει- eles ae spem, atque fiduciam obtinentes; regnum Siciliae, quos utique s. prout in antiquis resertur bifuriis 3 regnum inuisse

non dubium est, tibi ab eodem antecesre nostro concessu 'Φ s scum integritate honoris Regii, di dignitate Regibuspertinen te , excellentiae tuac concedimus, ct Apostolica auctoritate firmmamus. Ducatum quoque Apuliae tibi ab eodem edilutam , O in per Primi tum Capuanum integre nihIlowinus no*I D-voris robore communimus , lihIque eoncedimus. Indicto an nuo censu sexcentorum sciat fatorum ; ita enim dicebantur au

rei quidam nummi , quod cavi essent ad instar scyphi, uti opinatur Cangius. Jam vero ex iis Pontificis i ii teris p.itet , qua potissimum causa Rogerius sibi Regiam dignitatem vindica eritὸ quod nempe priscis temporibus Sicilia suos Reges habuerit & ita quidem rem se habere, Scriptores Siculi pluribus argumentis evincunt. Et hanc causam asserendae tibi Regiae dignitatis indieat quoque Alexander Abbas Telelinus lib. a. de gestis Rogerii scribens,Rogerio post late extensos dimtionis suae fines, cum pacatum imperium moderaretur , sug gessisse non paucos, ut quoniam olim Sicilia suos habuit Reges , majori jure se eo donaret titulo, qui ultra Siciliam, plumribus gentibus imperaret : Nam si regni solium in eadem uondam cisitate ad regendum tantum Siciliam certum est ex tuisse, nunc ad ipsum per longum tempus defess vide tur , volis dignum, justum, ut in capite Rogerii diademate posito, regnum Vsum non solum ibi modo restituatur, fed in exteras etiam regiones, quibus dominari cernitur, d latari debeat. inimobrem Regius titulus a Rogerio affuin ptus, quo etiam posteri Reges Normanni, Suevique in ligniti fuere, ad Siciliam ultra Pharum referebatur, cujus metro polis praeclarissima est Panormus, & ibi coronandi, & un gendi fuerui t Reges Siciliae. Neque enim tunc temporis Ap lia dicebatur Regnum, sed Ducatus; neque Reges vocaban tur utriusque Siciliae, sed Reges Siciliae, Duces Apuliae, SPrincipes Cipuae . Attamen quandoque Rogerius se se instri

277쪽

23spsit RQem Italiae , ut hoc titulo complecteretur ditiones illas , quas ultra Siciliam obtinebat , quasque solo titulo Regis Siciliae minime complectebatur. Idque more Graecorum , qui Italiae nomine Apuliam nuncuparunt, quod olim magna Italiae pars eorum subderetur imperio , uti notat Auctor Hist. civit. Regni Neapol. lib. II. cap. unde Catapanes Apuliae a Graecis Scriptoribus dicti sunt Catapanes Italiae ; & Nicephorus Gregoras Carolum Andegiventem vocat Regem Italiae ;quin etiam Falco Buneventanus in Chronico juxta Graecorum

morem Apuliam saepe Italiam appellat. Quandoque etiam Rogerius se inscripsit Regem Siciliae , & Apuliae, uti constat ex pluribus ejus litteris apud Ughellium , & Pirrum; testi seque est citatus Auctor, in Tabulario Caventis Monasterii legi diploma Rogerii, an. II IO. hoc titulo : Rogerius Dei gratia Siciliae, Apuliae, Calabria Rex, Adjutor Chrisianorum, OCI peus. Iam vero validum inde emergit argumentum , quo patet nostrum Apuliae Regnum disiunctum, divisumque suisse a Regno Siciliae, neque ex regionibus ultra & citra Pharum positis , unum , idemque Siciliae Regnum conflatum . Eccurenim se se Rogerius inscriptisset Regem Siciliae , & Apuliae, sive Regem Siciliae, & Italiae, si ditiones omnes illius imperio subjectas, unum, idemque Regnum Siciliae complecteretur Accedit, quod in utroque Regno diverse leges obtinuerunt : siquidem Apulia jure Longobardico regebatur, quod numquam in Sicilia vim habuit ; & in qualibet Apuliae Provincia imminebat Iustitiarius, a cujus sententia nulla erat provocatio ad Magistratum aliquem supremum Regni Siciliae. Atqui eodem jure, eodemque supremo Magistratu Siciliae, administranda erat Apulia, li ex eodem Regno suisset, illique,

veluti pars corpori, adhaesisset. In Constitutionibus tamenta, Friderici II. quas Petrus de Uineis collegit, non semel Siciliae nomine, Apulia quoque indigitatur: non quod ex utraque regione unum coalesceret Regnum , sed quod utraque regio eidem Regi subderetur. Et haec causa fuit, cur deinde Clemens IU. utramque dixerit Siciliam ultra & citra Pharum, ubi Carolo Andegavensi hoc imperium demandavit. Itaque R

serius, & successores Nonnanni, Suevique , quod Sicili. x

278쪽

insulam Regio titulo tenuerint, Panormi, & a Panormitano Antistite ungebantur in Reges. Gratulatus est Rogerio Petrus Cluniacensis lib. . ep. 3 . de Regia Corona, & Innocentii gratia illi conciliata: uti etiam S. Bernardus ep. 2 7. & 2o8. qui Monachos suos in Siciliam transnilit, ut illius votis faceret satis . Guillelmus I. Rogerii filius anno il3 . die sello Paschatis ab Hugone Archiepiscopo Panormitano; & Guillel- naus II. hujus filius, anno II 66. a Romualdo Guarna ejusdem Ecclesiae Antistite uni hi suere. Memorat hanc Guillelmi II. unctionem, simulque exprimit illius vim Petrus Blesensis in ep. io ad Gualterium Capellanum Regis, scribens: Doleo, quod inter primitias dominationis suae , O initia unctionis Regiae hoe praesumit . virtus equidem consecrationis ab huyusmodi violentiis eum utinam temperasset: magna enim es hujus e escia Sacramenti, nam de Davide psquam a Samuele unctus

est, Seri ura testatur, quod directus es Spiritu Domini a die illa , ct in reliquum. Saul quoque die tua , qua olei lemticula a Samuele perfusus mulctus es in virum alterum , ct insEieme in eo opiritu Domini , cum accessisset ad cuneum

Prophetarum , cum eis prophetare tarpit. Qui successere Reges , Tancredus anno Ii9O. S Guillelmus III. anno I I94. ibidem Regium Diadema , & sacram unctionem acceperunt. Pa riter Suevi Normannorum Regum successores : siquidem Henrieus Imperator, & Constantia conlux anno II 93. a Bartholoni o Archiepiscopo; Fridericus Imperator , & Rex anno II 98. Mamstediis anno 1238. a Ra inaldo Aqua viva Episcopo Agrigentino, assistentibus Episcopis Monteregalenti, Tarentino , & Salernitano, aliisque, in Panormitana Ecclesia inuncti leguntur . Idemque dicendum de Aragoniis Siciliae Regibus , qui pulsis Andegavensibus imperarunt, uti constat ex Faetello de rebus Siculis, Pirro in Chronologia Regum Siciliae, Baronio de majestate Panormitana, & Amato de principe

Templo Panormitano. Et ineunte hoc inculo, Victorius Ame- deus Dux Sabaudiae, cui ex inito inter Europae Principes so dere , Regnum Siciliae concessum fuerat, una cum Anna Bor-honia eonjuge, ibidem die a 4. Decembris, anno I7II. a JO sepho Gascli Archiepiscopo unctus , coronatusque est. Nam Sicu Diqiligod by Cooste

279쪽

a 37siculis quoque Reginis usitata fuit uilissio. Ita Ioannam Reginam Henrici Angloruin Regis filiam, & Guillesmi II. conjugem in Ecclesia Palatina S. Petri coronatam, S desponsatam fuisse anno IIII. scribit Pirrus. Imperatrix Constantia Normanna, una cum Imperatore Henrico VL ejus viro; & Regina Constantia Sueva Mamstedi filia, una cum conjuge Petro Rege Aragoniae, in Panormitana Ecclesia Coronam acceperunt . Itidem Antonia Baucia Neapolitana uxor Friderici III. Regis Siciliae , die sa. Ianuarii , anno I 37S. & Regina Maria Aragonea uxor Martini I. die I . Aprilis, anno i I98. R Regina Anna Borbonia conjux Uictorii Amedei Ducis Sabaudiat, postea Sardiniae Regis . XU. A Longobardorum aetate, antiqua est Coronatio Principum, qui in hisce regionibus imperarunt, quas modo dicimus Regnum Neapolitanum. Nam de Arechi Beneventanorum Principe refert Leo Marsicanus in Oironico Cassinenti lib. I. cap. 9. Hu Arictis primus Beneventi Principem se appellari jussi, eum inque ad istum, qui Beneventostr uerant, Duees appellaremur. Nam ct ab Episscopis ungi se fecit, Coronam IVI im fuit, atque insis chariis scripuis in saeratissimo nostro Palatio fleri praecepit . Siconem quoque Be neventanorum Principem Coronam gestasse, indieat MS. G-dex Longobardicus de translatione S. Januarii editus a docti simo Antonio Caracciolo Teatino in lib. de sacr. Ecl. Neap.

mon. cap. Io. sei'. I ubi ita ait: Sacra vero empora enempoSS. Ianuarii, Festi, &Desiderii) in praedicto Deo locat une,

omnis elaitas ad illam locationem confluxit: etiam Exceuentissemus 'inreps Sico: qui coronam auro optimo, eneuotemque

gemmis pretiosissimis, de capite suis manibus deposuit -- per Altarium B. Ianuarii Mari is locasit. suod 's muleum Praesule, auro optimo, gemmis pulcherrimis, Auris variis undique per Ioram feri mandavit. Sed & Normannos Duces , qui Longobardos excepere , sacra Episcos orum benedictione inauguratos fuisse, verisimillimum est: siquidem id eis in more suit, uti tradit Martene lib. a. de antiquis Eccl. Rit. eap. ri. & Andreas Cheseius edidit benedictionis preces in Coronatione Ducum Normannorum recitari solitas. Hane au-

280쪽

teni ilIorum Coronationem Barii, tamquam Dueatus Apuliae metropolis, & ubi Graeci Catapanes, seu qui nomine Imperatoruin Orientis administrabant has regiones Graeco imperio subiectas , sedem habuere, peractam fui te, scribit Matillus in

Hist. Bari lib. I. cap. ao. atque Rogerium, tum etiam Henricum VI. Imperatorem , & ejus conjugem Constantiam, Mamstedum quoque, ibi , tamquam Apuliae Principes , serre: Corona redimitos fuisse ; auream deinde Coronam, tamquam Siciliae Reges, Panormi accepisse. Cujus instituti originem accersit Beatillus ex eo, quod olim Apuli suum habuerint Regem ; ut enim scribit Marinus Freccia lib. I. de antiquo statu Regni: Apuli pulis suis dabant Regem; Laeonisus erat Prime atus . Et Rex dabatur Regno , quis non erat Dominus omnium de so Regno μψa ejus voluntatem, di durabat urique

ad sui vitam , edi non hasiebat hareedem, ac , eo mortuo, auum eligebant prominesales. Barii autem urbs fuit caput omnisu tae sitatum Apuli Regiateor , totius regionis Pri ceps - Sed quae de Barensi Corona ferrea Regum Siciliae Besetillus , aliique retulere , nulla sane valido testimonio innitun- tur; & hinc ea inter commentitia recenset Auctor Histor. civ. Regni NeapoL Iib. II. cap. 4. Potuere tamen Siciliae Reges praeter Panorinitanana Coronationent , rursum benedici, &coronari tamquam Apuliae sive Duces, sive Reges , tum quia id in more fuit Longobardis, atque Normannis Principibustum quia Apuliae Regnum disiunctum erat a Regno Siciliae. Il- Iud cerauni est, mimi Andegavensem a Clamente IV. donatum fuisse Corona utriusque Siciliae , ut patet ex BulIa Ponti elae investiturae , quam exhibet tomo I. MSS. Chrocca IIus. Pariter successores Reges Andegavenses , etsi NeapoIitano dumtaxat Regno imperarent , quod Sicilia ustra Pharum ilI rum excussisset imperrum, attamen coronabantur Reges utrius que Siciliae, quo tituis numquam se se abdicarunt. Imo ii eo foedere, quod inter Carolum II. Neapolitanorum, & Fri-dericum II. Siculorum Reges sancitum est, anno P 3o I. convo re, ut Fridericus dum viveret , Rex Trinacriae diceretur, essetque, post obitum vero, Regnum ad Caroli haeredes devolveretur, & censiuna Pontifici persblveret: & in esto foedere

inter

SEARCH

MENU NAVIGATION