De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quo in loco sit Sacrum saetendum , id Clerico oratorii significat , ut omnia praesto sint. In Ecclesia, is etiam adiuret Regi a dextris, illius servat pileum, & chirothecas, eidem porri , git libellum precum , vel Psalmos alternati in cum Rege recitat, &ad Missae finem eumdem adspergit aqua benedicta. laetiam ad Regis prandium, coenamque, Mnedictionem,& gratiarum actionem pronuntiat ; aliisque apud Regem officiis fungitur, uti perspicuum fiet ex iis, quae dicemus de Liturgia,& sacris caeremoniis Palatinis. In diebus solemnibus Rocciret to &Mantelletia induti adsunt rei divinae, & uti refert Dum

montius in Caerem. Galliae lib. I. Qip. I. q. 6. titulo Ornantur

Consiliariorum Regis . Ob liaec vero praestantii ia illorum apud Regem munia habentur veluti Clerici de latere R Ugis, ut ajunt: & hinc cum in Henrici IU sunere, sibi deberi post Episcopos primum locum , Regio cadaveri propinquiorem contenderent Abbates prae Eleemosynariis; sententia Cardi natis Perronii Magni Eleemosynarii, locum post Episcopos honoratiorem Eleemosynariis ordinariis adjudicatum futile stestatur Petratius lib. I. cap. 76. Alii sunt, qui honoris causa Eleemosynarii Regis dicuntur, sed qui solo fruuntur titulo, nullam vero operam in Aula praestant. Olim de Capella Regis fuit coetus Clericorum dictus Chaprile de eis Gans, qui ita gulis diebus Divina officia persolverent, quibus praeerat Ma

gi iter, seu Ma pre de Chapelle de ein ebant hocque ossi

cium etiam Franciscus I. constituerat. Uerum sub Henrico III. id institutum desiit. Non ita tamen de Musicorum coetu, Cha

se ei de Musique, quem etiam Franciscus I. Capellae Regis, anno II 3, adgregaverat, eui qui praeest, Magister Cantinrum, seu Masre de la Chapelle de Mus ae . Huic subsunt duo Sub-Magistri , sex pueri, seu Scholares artis Muli'

cae, duo istorum Praeceptores, aliique plures usque ad numero quinquaginta Psaltrii & Cantores . Caeterum longe ante Francisci tempora, viguit res musca in Aula Regum Francorum. Viguit enim in Aula Clodovaei; utpote qui Citharo dum sibi ad hanc rem mitti curavit a I heodorico Rege Goth rum, uti constat ex epistola quadam Theodorici ad illum data apud Cassiodorum lib. I. var. ep. l. Et in vita S. Ansberti

G apud

72쪽

Soapud Suritim, mense Februario , legitur, quod is in Aula musicis instrumentis pie delectabatur. Viguit in Aula Pipini,& Caroli Magni: & a Stephano Papa invectam scribit Strabo lib. de exord . rer. Eccles cap. a I. Cantilenae memoron scientiam, quam sene jam tota Francia diluit. Et Carolus M. ab Adriano Papa petiit, obtinuitque Cantores, qui Galliae Ecclesias Romano cantu instituerent. Merito proinde Pei- ratius affirmat lib. I. cap. 23. a Capella Regis ad caeteras Galliae Ecclesias rem musicam profluxisse. Hane itaque in Aula obs letam Franciscus I. restituit. Jam vero ex his omnibus habeas, Capellam Regum Galliae hos complecti sub Magni Eleemosynarii auctoritate , Primum Eleemosynarium, Magistrum oratorii , Consessarium Regis, octo Eleemosynarios, Consessa rium, quem vocant si commvn, octo Concionatores , Capellanum ordinarium, odio Capellanos, octo Clericos oratorii, Vecturarios duos, Magi strum Cantorum , duos Su Magistros, sex adolescentulos, Praeceptores duos, & plures Psaltrios & Can tores. Quoad privilegia Capellanorum Regum Galliae, haec alibi expendemus.

V. Pergimus ad Aulam Hispanam, cujus Capellani quan to olim studio, quanto delectu essent constituendi, indicat Lex Hispana jussu Alphonti IX. edita , lib. p. tit. 9. p. a, sta

tuenS, neminem ad eum gradum cooptandum , qui non doctri na, prudentia, pietate, fide, & rerum ecclesiasticarum no

titia polleret: Et Capellan deme fer mul ultrado , e de Men f F, e seri, e de Mena si da, essedor de uso de Vlesia. Qui

bus eximiis animi dotibus eum nil addi posse videatur, ad summas quasque Ecclesii ae dignitates assequendas, non Obscuro conficitur argumento, jam tum Capellanorum ordinem magno in bonore , atque existimatiooe suisse. Sane id ipsum sua dent disertissime praeelara illa munia, quae Lex Hispana Ca pellanis adscribit. Addit enim, illum non mediocri littera rum scientia ornatum esse oportere , qua valeat in iis, quae ad Scripturarum & spiritualium rerum cognitionem spectant, Re gem instruere: E leurado ei menester fea para que entienda bien las horas, e las e ituras, e lassans emender at Rei, et epa dor consese deis anima quando se le confessure. Postru

73쪽

mis hisce verbis illud etiam innuitur Capellanum Regi ministrasse non in Divinis tantum recitandis officiis, aut Scripturarum sensibus aperiendis, verum etiam in sacris Consessionibus excipiendis. Hinc & secreti tenacem, fidumque, quod arcana nosceret Regis, illum esse oportebat: Eore debe ferri Mensisse, eleat, porgue euiende Hen eo mo D debe tener ridad deis que dixere ense confesso. Nec frustra cautum id est Hispana Lege, quod in Aula Iacobi I. Regis Aragonum

contigisse narrat Mariana lib. II. derct. Hisp. cap. 6. Nam

Gerundensis Episcopus Regis Confessarius, Tiaeresiam Reginam non servatae a Rege conjugalis fidei, quod Gera Confes sione noverat, consciam reddidit ὁ quare violati arcani poenas gravissimas luit. Neque satis erat, si doctrina, si prudentia, si fidelitate Capellanus polleret : adjungenda enim erat his

omnibus ea morum innocentia, quae Sacerdotem decet sacra

Mysteria conficientem, & quae, ut ait Lex Hispana, Regi, Aulicisque exemplo esse possit. Tandem rituum ecclesiastico rum peritum Capellanum Lex eadem esse jubet ἱ quod ejus muneris si, & Divina Ossicia apud Regem persblvere, &ut ab aliis , qua decet religione , persol vantur, incumbere. Si v e sigitur legem de cooptandis Capellanis , sive illorum ossiciae spectes, fieri non potuit, quominus selectissimi Cleriei ad id

muneris accerserentur, iidemque in amplissimo honoris gradu haberentur. Observat vero Turturetus de Saceli. Hisp. cap. I. e quidem Hispanica ad cooptandos Sacellanos nil de gen ris nobilitate decerni; attamen Gregori uin Lupum ejusden Legis Glos graphum disertis verbia asserere, debere Aulae Regiae Sacellanum inter nobiles viros recenseri: & Hispaniae Reges, etsi quandoque ad hunc honoris gradum aliquos assu-niant insigniores virtute quam genere, consuevisse tamen priminariae nobilitatis viros in Clerum suum cooptare. Idem Turturetus testis est, non olim dumtaxat, sed sua quoque aetate Capellanos Aulicos magno in honore haberi. Cuius rei non unum est argumentum, quod nempe sedeant in Capella, praesente Rege, e Magnatum regione ,&capita operiunt, induti vestes lineas, quae superpelliceae vocantur: quod in publicis

supplicationibus, in quibus Rex adest nam si abesset, neque

74쪽

ipsi adessent medii incedunt inter Regios Senatores: quod inter Canonicos amplissimae Ecclesiae Toletanae sedeant , si Rex eam adierit Eccletiam , ad sacra facienda : quod non temerμ . eligantur; sed Magnus Capellanus reserat ad Regem , vel S natus Aragonicus, aut Italicus, cum de creandis harum regionum Capellanis agitur: neque ullus ex illegitimo conjugio , aut ex atavis Judaeis, vel Haereticis potest in hunc Clerum cooptari. Sed uberiora sunt illorum dignitatis argumenta : siquidem certum est, Hispanos Reges consuevisse gravissimis viris hunc honorem conferre, eisdem saepe Legationes, aut alia Aulae officia committere, &lissimis Ecclesiis eosdem prae

cere. Illorum aliquot memorat Turturetus, nempeJoannem

de Tordesillas Capellanum Henrici I, & Joannis II, eorumque apud Romanum Pontificem Legatum, & Segobiensem Epist pum : Rodericum Sanctum Capellanum Henrici IU, ejusque oratorem apud Paulum II. Pontificem , tum aerarii Pontificii supremum Praesectum, &Episcopum Palentinum, plurium librorum audiorem: Didacum Henricum a Castello Capellanum ejusdem Regis, Consiliarium, & Historiographum: Cl mentem Caietanum Caroli V. Capellanum , & Philippo filio a secretis in supremo Italicarum rerum Senatu: Lucium Marsenaeum Siculum Capellanum Ferdinandi, & Caroli U. & Historiographum: Caesarem Marullum e Capellano Philippi II. Archiepiscopum Panormitanum: Ariam Montanum virum doctissimum, Philippi ΙL Capellanum: Ioannem Baptistam Ageve- dum ejusdem Regis Capellanum, Indiarum Patriarcham , Episcopum Vallisoletanum, Supremum Fidei Quaestorem , & stellae Praesidem. Sed omnium praeclarissimus pietate, doctrina , dignitate in Capella Caroli U.& Ferdinandi Catholici ministravit Ioannes Petrus Carasa Neapolitanus, Archiepiscopus Teatinus, &Teatinae Familiae una cum S. Cajetano Thienaeo Institutor , deinde Cardinalis & Archiepiscopus Neapolitanus , tandem supremus Mesesiae Pontifex Paulus IV. Neque flentio pranereundi sunt Hieronymus Cardinalis Seripandus,& Archiepiscopus Salernitanus, 3c Marcus Antonius Columna

ejusdem Ecclesiae Antistes, e Capellanis Philippi II: itidem Fabritius Antinorus Capellanus Philippi III Archiepiscopus Ach

75쪽

runtinus. Nana frequenter Capellanis eollata Sacerdotia testatur Turturetus: & ex Pirro in notitiis Ecelesiarum Siciliensium, atque Ugbellio in Episcopis Regni Neapolitani compertum est, regnantibus Austriacis, innumeros fere e Capellanis Aulae Hispanae creatos Episcopos , Abbatesque. Quoad Capellanorum distinctionem spectat, tradit TurturetusA alios dici Capellanos de Honor, seu de Bam, alios Capellanos de A tar , seu Cantores. Horum primi magno in honore habentur, uti dictum est; & in Capella Palatina , quoties Rex sacris rebus adest lemni pompa, sedent in scamno e regione Magnatum : rem divinam faciunt in privatis Aulae Sacrariis, ubi Rex vel Regina adlint, vel qui sunt de cognatione Regia: benedicunt Regiam mensam: R is itinera, & expeditiones sequuntur quotquot destinati fuerint a Magno Capellano: comitantur Regia senera, & proximum locum Regio cadaveri occupant: ministrant Praelatis, qui in magnis solemnibus, Sacris operantur coram Rege,/ aut in Capella Palatina, aut in aliis Ecclesiis. Hinc patet, hos Capellanos, etsi Honorarii dicantur, tamen non ex illorum esse numero, qui honoris causa tantum,

hoc titulo donantur; siquidem reipsa operam suam in Aula praestant, ac vere sunt Regis familiares, & domestici. Capellani vero de Altar Cantores nuneupantur, qui in Capella Palatina, Divina mihi a per lvunt . Denique prieter Capel lanos hoste, spectant ad Capellam Regis, Praefectus Regiis cortinis, Receptor Capellae, Iuridicus , Concionatores, Mu

siet, & altrii plures . VI. Quae hactenus diximus de Ciero Palatino in Oriente, in Gallia, in Hispania; iis eon na sunt, quae de nostrorum

Regum Aulieis Clericis dicturi sumus. Enimvero Normannis Principibus ex antiquo more Capellanos plures, & honorati μsmo apud eos loco , adhaesisse , suadent privilegia plurima ab illis concessa, quibus inter Episcopos, Proceresque , Capellani subscribunt. Tassonus in libro de Ante to exhibet donati nem S. Brunoni factam a Comite Rogerio, ubi Fulco nominatur Comit is Capellanus: & Pirrus in notitia Eccletiae Pite ensis proseri diploma ab eodem Comite datum anno lo94. in gra

tiam Liparitani Caenobii, quod exaratum dicitur in praesentia

76쪽

qui hane chartam manu propriascribst. Proinde Fulco triplici munere apud ROgerium fingebatur, Capellani nempe, Seritae, & Medici: quod ea tenapestate viri amplissimi rei medicie operam dabant ; hinc & Minualdus Guarna Archiepiscopus Salernitanus, & Berardinus Caracciolus Archiepiscopus Neapolitanus medendi artem novisse leguntur . Aliud ejusdeni mitis privilegium in favorem Monasterii S. Luciat de Montaneis subscribitur a Guillelmo & Guanna illius Capellanis. Pariter diplomati fundationis Monasterii Cisteretensis S. M. Boccamatoris prope Messanain 3 Bartholomaeo Comite Paternionis construisti anno I I93. subscribunt tres Presbyteri Cinpellani Domini Comitis. I nachos etiam Capellanorum eo tui adgregatos, indieant duo diplomata Hugonis Messanentis Episcopi, data anno II 3I , imperante Rogerio, apud Pirrum in notitia Messenensiis Eccletiae, quibus subscribit: Ego R. Monachus Capellanus Domini Regis. Etiam Graecis Magnati bus familiare erat ea tempestate Capellanos sibi a Monachis accersere, uti testatur Balsamon in comm. ad can. q. Conc. Constant. addens non inde violari canones, quod non cupiditati,

sed charitati illi famularentur; quamobrem a Patriarclia Lu- ea sectam Monacho Sacerdoti potestatem , ut perpetuo ver faretur cum Logotheta Cursus idem suit ae Cancellarius) &scribae officio apud illum iungeretur: majorem vero adesse rintionem Regibus, ut Clericos aut Monachos sibi adjungant administeria, quae serviunt publicae utilitati. Haec Balsamon de Graecorum moribus, queis similes apud Normannos obtinuere. Nam Capellani non raro fungebantur ossicio Cancellarii, Notarii, &Scribat, uti e vincunt privilegia plurima a Capellanis conscripta. Hujusmodi est diploma quoddam Rogerii Dueis

anno Io86. in gratiam Panormitanae Ecclesiae apud Pirrum ,

exaratum per manum Runales Cape ani inela & diploma aliud Rogerii Regis anno II 39. ingratiam Monasterii S. Philippi de Agyrio scriptum per manum Gaalterii nostri Capellari. Quibus omnibus perspicuum fit, plures in Normannorum Comi tatu adsuisse Capellanos, hosque tanto in honore, ut Episco-ims inter & Proceres subsignarent illorum diplomata, vel ea

77쪽

ipsimet exararent , quod Cancellarii munere praestantissimo fungerentur. Nil mirum proinde sit quandoque Capellanis suis munus Magni Cancellarii Regni, Normanni Reges concelsere. Ita Robertus de Urbe Capellanus Comitis Rogerii anno fuit & Magnus Regni Caneellarius, ut testis est Pirrus in Chr nologia Regum Siciliae. Cui adjungendi sunt Ricbardus Pab meri Anglus , genere & virtute praeclarissi natis, electus Antistes Syracusanus, Cancellarius, & Consiliarius Willelmi II, Aorator apud Henricum Anglorum Regem : Bartholomaeus opliamilius Anglus summo loco natus , 'Villelmi II. familiaris& Uicecancellarius, Oratorque apud Imperatorem Byzant senum, &Episcopus Agrigentinus: Stephanus dictus Cancellarius ab eo munere, quo runctus est sub millelmo II. cujus erat familiaris, Archiepiscopus Panormitanus. Hi amplissimi viri, de quibus plura habet Pirrus in notitia Ecclesiarum Siciliensium, e Ciero Palatino Regum Normannorum prodiere. Uti etiam Robaldus Archiepiscopus Amalphitanus e Capellano millelmi Regis; & Sergius Freccia Archiepiscopus Sipontinus, fuerat a secretis Regis Rogerii, quos memorat Uglicilius. Neque silentio praetereundum est, Clericos Palatinos quandoque vicario nomine imperium administrasse. Ita sub Willelmo I. Henricus Aristippus Archidiaconus Catanensis , & Richardus eleetus Syracusanus: & sub Willelmo II. Roinualdus Guarna Archiepistopus Salernitanus, vir doctissimus, scriptor reruma Normannis gestarum, magnisque apud Margaritam Reginam, & Willelmum II. filium auctoritatis. Aderant quoque in Aula Clerici plurimi, qui Sacra sacerent in Ecclesia Palatina. ximus enim , a Rogerio Rege in prima Ecclesiae Palatinae sundatione constitutos Magistrum Capellae, seu Magnum Capellanum , Cantorem, Thesaurarium, duodecim Canonicos, Su cantorem, Magistrum Scholarum , Terminatorem, duodecim Sacerdotes Chorodatos dictos, ineu moritas, Chorales, Ch rarios) duos Sacristas , Clericos quatuor. Et de Willelmo II. refert in Chronico Romualdus Guarna, adornasse illum Palarinam Eeclesiam , & Divinum Cultum siummopere fovisse : GHricos in ea mulus, ct praebendas instituit, , Diminum in illa cium decenter , ct tractarim, o cum Dei reverentia ct i

inor

78쪽

more celebraridis fuit. Testis est Pirrus in notitia Regiae C pellae S. Petri, regnante Willelmo II. Canonicos dictos fuisse Regis Familiares. Sane in illorum numero suit Gualterius ille Anglus, eui scripsit Petrus Blesensis , & qui Praeceptorem , ,

Cancellarium, Consiliarium egit Willelmi II. tum Panormitanam sedem conscendit, de quo redibit sermo , eum de Magno agemus Capellano. Tandem inter Palatinos Clericos Normannorum Regum merito recensendus est Petrus Ble sensis Archidiaconus Bathoniensis in Anglia, utpote qui Willelmum II., puerum instituit litteris & pietate, ut ipsemet testatur in litte ris ad Gualterium datis: ob cujus e Sicilia discessu , Willelmus objectis libris ad otium se contusit Palatinum , ut ipse scribit ep. 66. & 9o. Qui idem librum edidit de institutione Duriscopi, ut Siculos Antistites, quod neglectis Ecclesiis suis in

Aula versabantur, ad meliorem frugem revocaret. Sed haec satis de Cleri Palatini sub Normannis Principibus numero, Offircio, & dignitate. l si VII. Sub Suevis Regibus, iisdemque Imperatoribus, Clero Palatino non potuit is dignitatis & honoris locus denegari quem jamdiu obtinebat apud Germanos Imperatores . Com pertum enim est, Germanis Imperatoribus plures adhaesisse Ca- pallanorum nomine Clericos, genere & virtute ornatissimos , eo praesertim, quod vigentibus investitutis, Sacerdotia amplissima consequerentur. Id diserte testantur Willelmus Tyrius lib. I. Ηist. cap. I 3. & Auctor vitae S. Ottonis Episcopi Bainbergensis, Apostoli Pomeranorum, apud Surium die et . Iulii, his verbis: Multi nobis, O praefantes viri, cognati , fui Principum, Imperat is auis sequebamin, Capellano rum ei mi erium exhibentes spe alicujur Episcopatur obtinem G. In horum numero suere S. Otto Capellanus Henrici IriS. Anno Archiepiscopus Coloniensis e Capellano Henrici ri illigi sus e Capellano &Consiliario Ottonis II. Archiepist pus Moguntinus, aliique plures . Augebatur Capellanorum dignitas, quod plerumque ii agerent Imperatorum Cancella rius , ita ut Archica sanus esset simul Archicancellarius, inferioresque Capellani essent Cancellarii. Η, ab Henrici VI.

Imperatoris, & Sicilia: Rcgis Capella prodiit Gualterius de

79쪽

lia , deinde Panormitanus , consanguineus Imperatoris, ejusque in Regno Siciliae Magnus Cancellarius; cui Innocentius III Friderici II pueri tutelam delegavit. Plura de eo Pirrus in notit. Eccl. Panor. & Catanensis. E Capella etiam Suevorum Principum prodiit Philippus Matera Consentinus, Consiliarius, & Cancellarius Friderici II Imperatoris, variisque sunctus legationibus, tandem Episcopus Marturanensis, uti testsetur Ughellius in Episcopis Marturanensibus. Ibi donationer exhibet factam Richerio Episcopo Melphiensi anno Iaao. cui Philippus de Matera Seriniarius subscribit: hoc eniin ionabantur nomine, qui publica scripturarum scrinia curabant, epistolas scribebant, instrumenta conficiebant, praesertim in Ecclesia Romana , cujus plures erant scriniarii. Sed & Magnum x Siciliae Cancellarium egisse Philippum evincunt alia monumen ta ab Ughellio relata. Alium Friderici II Imperatoris Capellanum, Rogerium nempe Porcastellum memorat Fagellus De- cad. a. lib. 8. cap. a. cujus opera concitatum in se Pontificem

emollire, ejusque gratiam sibi conciliare studuit Imperator. Ita enim Fagellus: Cum tandem Friderieus per Berardum Panormitanum Archiepiscopum , Florentinum , Rheginuli sDisopor, ct Tha eum Suesianum magnae Regiae Curiae Iu diem , ct Rogerium Porcastellum Capellanum frustra Pontifici

omnia ejas acta ct improbanti O execranti reconciliari det, contemptis oemnibus diris, ae religionei a neglecta, obesos intra Romanae Urbis stortas utriussue ordinis eruce Agnatos iu crucem adegit disce suque, ae jam os linendi etiam 'sius Pompeii eo Eo Romam proxime e ba admosit. Adhaerebant quippe Regibus in expeditionibus Capellani, quorum pietate&sapientia non raro ad pacem conciliandam utebantur. Hinc cum Mansredus immunes voluit a s ,l vendis velf ig uibus Clericos Capellae suae, eos quoque complexus est, qui castra sequerentur: Capitulum CDruor omnes Vssus Capri , tam illos, qui residentiam farium Domino ferviendo, guam auos

gremio i sus Ecclesiae, qui nostram sequendo Curiam deputati sint Capellae nostrae semitiis, a talienis ct exactionibusgratio-

80쪽

Capella Palatina , alii in castris saeruin ministerium exhiberent. Coetum hunc Clericorum Suevos Reges plurimum fecisse indicam privilegia multa ab Henrico, Friderico, Mansiredo concessa; quae toin. a. Siciliae sacrae legi possunt , in notitia Regiae, &Imperialis Cipellae S. Petri: ibi & litterae quaedam leguntur Friderici Imperatoris, ex quibus colligitur, Palatinos Clericos e claro genere eligi consuevisse. VIII. Brevi eo tempore, quo Carolus Andegavensis imperium tenuit Siciliae ultra Pharum, duo occurrunt Capellani

Regii, iidemque Magni Siciliae Cancellarii, Joannes Mamelius Cantor Capellae Panormitanae, de quo alibi dicturi sumus,& Magister Guillelmus de Forumvilla, Decanus ejusdem Ca-pestae , & anno ia7 Regni Siciliae Vicerancellarius. At longum esset recensere Aragonum Siciliae Regum Capellanos, qui

virtute & dignitate excelluerunt. Horum plurimi e Coenobiis accersebantur, quod ibi potissimum pietatis & doctrinae ornamenta splenderent, quae Capellani, Consessarii, Elemosynarii, Praeceptores summorum Principum in Aulam primum, tum in Ecclesias, quibus non raro praeficiebantur, transsunderent . Cephaleditanus Episcopus Iuncta Capellanum egerat Petri Siciliae Regis, & eo quidem honoris titulo gloriabatur, uti constat ex quadam illius Charta anni Ia 83 apud Pirrum in notit. Eccles Cephaled. Nos Dinapermissione divina Cepha-

Iudensi Episcopus , ae ejusem Regii Cumanus, ct familiaris.

In illum graviter exarsit Honorius IV, quod Jacobum Petri filium, una cum Philippo Squillacensi , & Tancredo Neocastrensi Episcopis , Regem inunxerint . Iacobus de Narnia ejusdem Ecclesiae Episcopus, suerat etiam a sacris Friderici II Regis: illique in Episcopatu successit Rogerius de Sancto I anne, & ipse Friderici II. S Petri II. Capellanus . Gregorius , qui anno i 3 3 3 Magariensem sedem conscendit, suerat a saeris& a consiliis Friderici II Regis; & illius successor Franciseus de Catania, eodem senetus est munere in Aula Ludovici R gis: a quo uita cum Iacobo de Lamia Praesecto Domus Regiae ,& Roberto de Bonone Patrono Regiae Curiae designatus est ad

pacis faedera in er Siciliae Regulos concilianda. Eo e vivis sublato

SEARCH

MENU NAVIGATION