De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nistrarent. Sane in ea solemni Liturgia Palatina, qnam regnante Alphoni II. describit in suis Diariis Ioan nes Brochartus, de qua alibi dicemus , Magnus Capellanus adliabat prope Regem Solio inlidentem , Sacris vero operabatur Matthaeus de Aquino Episcopus Gravinensis, familiaris Regis , ad Lieiensem Gem deinde translatus. Atque ita saepe contigisse colligitur ex eo, quod cum in solemni Liturgia Capellae Palatinae, Magnus Capellanus adesse debuerit prope Regem , ut singulas Missae partes coram eo recitaret ; hinc Sacrum faciendum fuit ab aliquo alio Episcopo, vel Clerico Palatino, & quidem e dignioribus Aulae. Qua de re pro comperto habendum est tericos Palatinos Divinis, & humanis rebus in Aula gerendis operam dedisse. Caeterum plurimos Clericos sacro ministerio Capellae suae Alphonsus I. addixerat, quorum aliqui actu deservirent, aliis vero fas esset ibidem deserviendi. Ita enim in litteris datis anno I 4 3. quibus constituit Dominicum de Xachis Magistrum Capellae suae,apud Chi caretium lina. MSS. Rex ait: sua lures Capellanos tam in dicta nostra Regali Capella, quum alibi fecimus , diperno σι litteras statuimus,

ut dicti Capellani ad requisitionem GAB Magistri Capellae nostrae servire in eadem nostra Regali Capella, ct vacare in rei Marione MIFrum. Disinorum in reum possint temporibuso ortunis . Ibidem exhibet Chioccarellus litteras ab eodem Alphon Q Rege datas, anno I 3 a. universis Magistratibus,& Praelatis, quibus declaravit, Nicolaum de Raynesdo de Carissio Dioecesis Vicanensis, suos inter Capellanos adscitum, omnibusque donatum privilegiis , quibus caeteri Capellani fruebantur, etsi in Regali Capella adhu non deserviret. Et e Regiis Tabulariis constat, ab Alphonsis I. anno I 3. iisdein

sormulis creatum Capellanum Ioannem de Ualentino Barulensem Presbyterum; uti etiam a Ferdinando I. anno I 468. Marcum Figulum; 8c ab Alphonso hujus filio anno I 73. Leona dum Bisone Casertanae Dioecess, ita ut quamvis actu in Caula Regis haud ministrarent , omnibus tamen juribus privigiisque seuerentur, quibus donati erant Regum Capellani. Inter hae privilegia fuisse exemptionem a solvendis decimis , quae a caeteris Beneficiariis debebantur, indicant litterae Fer-

92쪽

pes lano, ut ne sineret M itthaeum de Lauro Rcgium Capulanum adigi ad eas decimas pers γlvendas. Hujusmodi deciisve fuerunt extraordinaria quaedam sublidia a Gericis priesertim expressa ad sacras expeditiones peragendas, ad Albigenses profligandos, ad subjugandum Byzantium, ad Turcas propulsandos, ad Ecclesiam juvandam flagrante scitismate Aventonensi. Quare cum novae in dies emergerent cauis eas imperandi, jam annuae & ordinariae evaserant , nec raro in alios usus distrahebantur , unde plurimae Episcoporum querelae in Concilio Constantiensi, de qua re sese agit Thomassinus pari. lib. I. cap. M. de Beneficiis. In Neapolitano Regno tertia pars illarum decimarum Regi concedebatur, cujus rei plurima monumenta exhibet tom. II. MSS. Chi caretius : quemadmodum Hispaniae Reges, annuente Alexandro UI. tertiam decimarum partem tibi vindicabant, uti refert GonZaleZ cap. I9. de Decimis. Itaque Clerici Palatini liis exactionibus minime adstringebantur. Tandem in Capellanos Regum Aragonum ci

ctissimi , & gravissimi Clerici, aut Coenobitae assumebantur. Horum unus fuit doctrina & pietate insignis Frater Andreas de Monopoli ex ordine Minorum , quem Ferdinandus I. Cipe, lanis suis adgregavit, die I 6. Decembris, anno i 7 a. his lit teris a Toppio relatis in Bibliotheca Neapolitana : Ilus in Capellanos nosros, ct in Regali no a Capella libere recipimus,

numeroque, confortio noserorum Capellanorum admisimus ,

ct adgregamus , quos elara virtus illustrat , moresque , ovi

ta integra opera laudanda commendant. Sane luis at tendentes animi virtuter , mores , ct integram vitam , ac

laudanda opera Venerabilis virifidelis nosiri dilectifratris A dreae de Civitate Monopolis Ordisis Minorum, in aliquid testimonium suarum virtutum , di gratitudinis nos e erga ilium , tenore praesentium de certa nfra scientia , motuque proprio, consulto, ct deliberate , eum in fratrem Andream Capella num , ct de visera Regali Capella creamur, constituimus, di ordinamus . Ex his vero conjici is, quam spectatissimis viris dignitas Capellani Regii deserreretur . Eadem quoque digni tale apud Ioannam Aragoniam Reginam, Ferdinandi I. conj

93쪽

. 7 igein, claruit Frater Antonius Bonitus de Cuccluro, Franci-stanus nugnae doctrinae, ut ejus libri, quos Toppius recenset, testantur, deinde Episcopus Montis-Marani. Huic adjungendus est Benedictus Micheli de Laureto, rerum Theologicarum periti simus, qui a sacris Conielsionibus suit Ferdinandi I. Regis . Cum itaque tam clarissimis viris Clerus Palatinus abundaret, inde consentaneum suit, ut optimi Episcopi praeficerentur Ecclesiis. Atque in hoc numero , praeter eos, quos jam memoravimus, &qui recensendi sunt , cum de Consessariis, &Eleemosynariis Regum agemus, suere Antonius Jacconia e stapellano Ferdinandi I. Episcopus Puteolanus , & finirinus Longus e Capellano Regio Episcopus Lavellensis, aliique. XI. Progredimur ad Austriacos Hispaniae Reges, qui a seculi decimi sexti initiis, usque ad hujus iaculi exordia, Proregibus illorum vices agentibus, Neapolitanum imperium tenuerunt . Iam vero cum nulli essent in hac Aula Reges, nulli quoaue suere Palatini Clerici, qui Aulae, & Regni muneribus implicarentur. At Claro Capellae Palatinae servata est dignitas, S auctoritas. Namque primo ex eo coetu Episcopi plurimi educebantur, uti Jacobus Conchilles ex Episcopo Hieracensi. Antistes Citanensis ; Carolus Catalanus Episcopus Cotroni ensis, Joannes Jacobus Macedonius Episcopus Monopolitanus; Achilles Brancia Episcopus Bovensis, Scipio Salernitanus Praesul Accerrarum; Petrus Antonius de Capua Archiepiscopus Hydruntinus, aliique plurimi ad nostra usque tempora, qui in Italia aera Ughelli eum additionibus Coleti occurrunt legenti.

Tum nobiles doctique viri in eum coetum cooptabantur. Nammeius Caraeciolus a Toppio laudatus in Bibliotheca Neapolitana, suit Capellanus Regius sub Philippo II. in cujus obitu orationem habuit funebrem , typis editam. Idem Toppius memorat alium Capellanum Regium , ex iis, qui Honorarii dicti sunt, Dominciuin Diez Aversianum, Protonotarium Apostolicum , & causerum Patronum in foro Archiepiscopali, Iuris peritissimum, auctoremque libri, cui titulus: Embamma legale variorum thematum praLIicabimis, cuis brevis a i '

ctione in ordine judiciali, straxi eisita, sicut tu foris Partθν nopeia observatur. Carolus Maranta Venulinus, Theologus 8c

94쪽

72Jurisconsultus doctissimus, ut constat ex pluribus libris ab eo editis, Contra reersiarum ruris utri que Responsionum in Foro causarum Gisiastico .serum disse reum , ad ascau

fas, suerat ex Capellanis Honorariis Aulae Neapolitanae, ante quam Iuvenacensi Sacerdotio donaretur. Et nostris hisce temporibus ex eodem Capellanorum coetu prodiit vir amplissimus dignitate &doctrina Vincentius Petra Patritius Neapolitanus , cujus ob eximia erga Romanam Apostolicam Sedem merita,& erga rem litterariam , editis Commentariis in Constituti nes Pontificias, a Benedicto XIII. Pontifice Max. in Cardinalium Ordinem adstitus, diu multumque meruit de Apostolica sede, & octogenario major e vivis sublatus est anno 17 7. cum Episcopatum regeret Praenestinum, & Summus esset M clesiae Poenitentiarius. Servata etiam suerunt Capellanis Re

giis antiqua jura , & privilegia, praesertim vero immunitas a decimis persei vendis; eum ab Adriano VI. & Clemente VII. annis i Sa . & Ira . a Paulo III anno i 3 6. a Julio III anno III a. & a Pio Uanno I 369. hujusmodi decimae indictae

fuerunt. Nam regnante Carolo U. & Prorege Petro de Tole to constat ex monumentis relat is a Chi caretio ita a. MSS. hanc exemptionem illis conservatam fuisse, quam antiqua consue ludine inniti testatus est Magnus Capellanus in quadam Consul tatione anno II 33. Proregem data. Et Romani Pontifices huic illorum favebant exemptioni, dummodo non ita excre sceret eorum numerus, ut in damnum cederet aliorum , qui his persolvendis decimis tenebantur. Hinc a Paulo III. edita Con stitutione, Intestigemes, die 26. Septembris, anno II 37. de claratum fuit, neminem ex dimimipilogio alicujus exemptio

nis utis e , nisi Capellanum Majorem , ct alios , qui dictuc Capellae personaliter inserviunt. Hine etiam hule Pontificio

decreto obtemperandum protinus voluere Carolus V. datis ad Marchionem Uillestancae Proregem litteris anno i 3 o. & Phi lippus II. litteris datis anno i 3 7. ad Nuntium Pontificium. Monebantur proinde decimarum Collectores a Proregibus, ut illaesam servarent Capellanis Regiis hanc exemptionem, quem admodum a Petro de Toleto anno is 39. & a Cardinali de Cueva anno a IIS . Regni Proregibus factum legitur tona. a

95쪽

Chloeeares E . Ibi & libellus supplex oeeurrit Arehiepiscopi Hydruntini anno 137s. quo P regem interpellat , ut sibi tali quam Capellanorum uni, hoc privilegium vindicaret. Deniquo cum anno I I.Clemens UIII. nonnullas decimas imperaverit,

Capellani Regii ad Proregem recurrerunt, ut sua illis jura custodiret , cui rei nedum suffragatus est Magnus Capellanus , sed & Cardinalis Aldrobandinus Magnus Romanae Ecclesiae Camerarius , datis litteris die 22. Februarii anno x6os. ne decimarum Colle stores eas repeterent a Capellanis Regiis . Quod vero spectat distinctionem , numerumque Capellanorum Aulae Neapolitanae , alii dicuntur Capellani de Honore, alii Capellani ordinarii . Capellani Honorarii , numero viginti qua tuor, nulla percipiunt stipendia , nec quotidianum ministerium in Aula praestant, communia tamen habent jura & privi legia cum ceteris Clericis Capellae Regiae. Iidem sunt Proto- notarii Apostolici, & in magnis sblemnibus induti R ehetto ,& Mantelletia adesse debent Liturgiae Palatinae, sedent in scamno sine sulcro dorsuali, bc ministrant Magno Capellano rem Divinam facienti. ina de re non ex illorum numero habendi sunt, qui nudo honoris & dignitatis titulo perfruuntur, cum re i in statis festis diebus sacro Palatino ministerio interesse debeant. Creantur a Principe, datis litteris in forma Rezia Cancellariae, atque collatae dignitatis possessionem ineunt Capella Palatina, praesentibus Sacrista Majore , & ccerem niarum Praesectis, tum rem gestam conscribente Magni in pellani Tabellione , vulgo actorum Magistro. Capellani or . dinarii, numero octo, sacris robus in Aula peragendis quoti die operam praestant, siquidem singulis diebus Sacrum faciunt in oratorio privato Regis, tum in omnibus sacris senetionibus Capellae Palatinae, induti Superpelliceis sine manicis inserviunt sacro ministerio, Regis itinera sequuntur, quo temporis, prae ter consueta stipendia, donantur symbola, uti caeteri familiares Regis, quae dicitur mensi M. Cum aliquis a Rege in hunc coetum assumitur, is, qui est a summis imperii negotiis, dat Magno Capellano litteras , quibus eum hujus rei conscium fameit ; aliisque litteris idipsum signi Mat illis Regii aerarii inscialibus, a quibus stipendia persolvuntur. Absinte Magno Ca-

96쪽

pellano sacris operatur in Palatina Capella , vel senior e Capellanis Honorariis, vel Major Sacrista, vel aliquis e Capellanis Ordinariis , isque etiam adspergit Regem aqua benedicti, eidemque exhibet Evangeliorum librum , & osculum pacis. Praeter Capellanos hosce addicti sunt obsequio Capellae Palatinae Mijor Sacrista , duo coeremoniarum Praefecti , nonnulli Cleriei , & Scholares, Mutici, & Psaltrii quamplures ad rem Divinam modis musicis faciendam. Scholarium Capellae Regiae extat montio ab Aragonum Regum aetate: sit quidem in Alphonsi Regis litteris ad Episcopum Acernensem anno I I. memor tur Janniccus de Campania Diaconus , & scholaris Regiae Ca-pestae; & in litteris Friderici Regis anno ad Episcopum

luensem Matthaeus Gallus ejusdem Capellae Scholaris nominatur. Eo donabantur nomine Clerici, qui operam dabant Scliolae Cantorum, quam Gregorius M. instituerat, quamquo Pipinus & Carolus M. in Capellam Palatinam , & in Galliam, Germaniamque invexerant . Unde Ledradus Archiepiseopus Lugdunensis scribebat Carolo M. constitutas a se in Lugdunensi Ecclesia Scholas Cantorum, &psallendi ordinem ritum Sacri Palatii. Ad instar itaque Capellae Caroli Magni, Neapolitani Reges Capellam Palatinam instructam voluere is Schola Cantorum. XII. Inter Clericos Palatinos magno sunt in loco Conses.sarii Regum, qui olim ab Episcopis dabantur, deinde a Romanis Pontificibus , facta Regibus potestate adsciscendi sibi quemcumque vellent Consessarium, cujus rei plurima exempla affert Thomassinus pari. I. lib. 2. cap. Ioa. nu. 8. & alibi. Illorum antiquior mentio occurrit in vita S. Ansberti Episeopi Rotomagensis sub Theodorico Francorum Rege, cujus dicitur Consessor , Cancellarius, & Custos Regii sigilli. Et Raronius ad annum 6; r. laudat Uironem Episcopum Scotum, quem Pipinus senior sibi esse voluit a Consessionibus , & quocum graviora negotia communicabat. Verum enimvero nonnisi sub tertia Regum Franeorum stirpe praeclaris limum fuit in Aula Confessiarii munus, cui domicilium erat in ipso Palatio, quique sacramenta fidelitatis Regi debita excipiebat, & Regem monebat de conserendis Beneficiis , deque subsignandis litteris

97쪽

Pontificiis circa collationem Beneficiorum , quae proinde signabantur ad relationem Confesseris exparte Domini Regis. Tradit Petratius lib. I. cap. 34. & 5 I. a Philippo A ugusta usque ad Carolum VIII Coniellarium Regis praei utile oratorio Regio , digniorem prae Eleeuiosynario Obtinui ite locum, amplillima auictoritate a Romanis Pontificibus instructum fuit se, ut plurimum ex in ligni Praedicatorum ordine eligi consueviste , saepe etiam Episcopali , vel Cardinalitia dignitate effullii se . Et Thomastinus loco citato auctor eit, Galliarum Regibus usque ad annum I 383. Confelsarios fuisse e Dominicanis: at cum Joannes de Montesbnio ejusdein Ordinis, quaedam de Conceptione Deiparae vulgail et, quae censura confixa sunt, quaeque etiam Consessarius Regis ex eodem ordine Episcopus Ebroicensis retractare jussus est, eo summoto ab audiendis Regis Confessionibus, nulli deinde ex eo ordine ad id muneris adsciti sunt. In Aula Hispana olim Capcllanus idem erat, ac Regis Consessarius: deinde cum Henricus Castellae Rex Dominicana veste indui se jusserit, & ita tumulo inferri, ut narrat Mariana ad annum I 379. invaluit mos accersendi ex eo amplissimo Ordine Regum Consellarios . Pariter in Anglia , uti colligitur ex maliingliano in Chronicis, Consellarii Regum plerumque e Dominicanis seligebantur, & in hoc numero fuere I annes de Berlington Confessarius Henrici III. &Thomas Rushoh Richardi II. Regis . Quod Aulam spectat nostrorum Regum, horum Confestarii, vel ex Franciscana Familia, vel ex Dominicanorum ordine assumebantur, iidemque saepe Episcopali fulgebant dignitate, sepe etiam in Consilio Principis adscripti erant, & non semel eorum Legationibus sungebantur. Andegavenses Principes , praesertim Robertus & Sancia coniux, Franciscanos ut plurimam a Consessionibus habuere, quorum ordini erant addi istissimi, ita ut Sancia in quadam epistola ad Michaelem senatem supremum ordinis Moderatorem , relata a Wad ingo, testata sit: Anima nostra magis es in

ipse Ordine, quem amat justissime, quam in nostro corpor λ,

quod animat , ct infirmat. Hine in eorum Aula plurimi, ex eo ordine amplissimo versabantur , de qua re adingus ad annum II 3. Plurimum usisunt etiam Minorum opera tum in

98쪽

Consiliis, tum in consorum dirigendis Reier Nea II W-

Invenio enim circa baec tempora plerosue ex eis in Aulam a

suos: H. Franei cum Episcopum Ga tanum , prius Graia Ducis Calabriae G e Prium: H. Hugonem Sue anum υμ seopum eidem Regi a cinfessoribus: F. Guillesenum Seriensem

Episcopum, Reginae Sanciae Uaeris areanis eo elotiae: FG Guille tim Episcopum Puteolanum Rexime Ioannae huyus -- minis primae Confessarium, vivente adhue avo Riserto e FG

Matthaeum Telesinum Episcopum Confesserium di Consiliarium ejusdem Reginae , O ante a umptionem ad Epiricopatum Regii

5aeelia Maginum: H. A eam de Valle Regia , ct H. Pe-irum de Aquilo Udem Reginae Capeuanos, familiarer , fideles. Et saepe Magistri Regalis Capellae, erant &Regunt, Consessarii, de qua re alibi. Fuit etiam a Confessionibus Saneue Reginae Phil ippus ab Aqueri is Franciscanus, cujus consilio piissima Regina insigne construxit Monasterium , Maria:

Magdalenae ad excipiendas mulieres ad melioren1 frugem redeuntes. De qua re adingus iden, adan. L 32 . Inctoaimn

hoc anno insigne Monasterium S. 31. Magdalanx Mad longe Casero Capuam per Sanciam Reginam pro reeipiendis. σ alendis mulierculis prostitutis a peccato resipiscentibus. Harum lucrandiarum tamus Dupiis πια Reginae aetas, ut simul euis sis Cons urio Philino ab A vertis illarum domosse Irare Wrbis , lacumis, ct muneribus ad meliorem vitam alliceret, atque ad sacrum aspr arato a tum invitaret. Egregiam sane Reginae pietatem, & memoratu dignam l Hisce Regum Consessiriis a ad ingo laudatis addendi sunt , Joannes Episcopus Monopolitanus , dc Joannes Episcopus Gravinentis , uterque Franciscanus , uterque a Consessionibus Ioianae LFr. Matthaeus de Capua , ejusdem Instituti, Antistes Surrentinus, Consessarius Caroli Ducis Calabriae, filii Roberti, Meustos supremae illius voluntatis: Fr. Petrus Episcopus Rapolianus a G,nsessionibus Roberti Calabriae Ducis : Fr. Dominicus Io innes Consessarius Ladistat Regis, & Episcopus Gaje-tanus , Legitust Regis ad Gregorium Papam : Ioannes a Tutre Confessarius Joannae ΙΙ. cujus meminit mad ingus ad annum I 87. Aragoniis vero Regibus Consessarii suere ple-

99쪽

baeurta fuit ab Alphon si I. Conselsonibus, tum anno I a IoEceleliae Cephaludentis Administrator , uti narrat Pirrus. Nicolaus de Terranova ex eodem ordine , vir doctissimus, de quo plura habet Mongitore in Bibliotheca Sicula, eodem munere functus est apud Alphonsum Regem : uti etiam Bernardus Maja, Concionator eximius , cujus ibidem meminit Mon-gitore. Et Pius in libro de vir. illustr. Ordin. Praedic. laudat

Bernardum de Michaele Hispanum, Episcopum Ucellensem , Consiliarium Alphonsi Regis, &Confestarium Ducis Calabriata Ferdinandus I. Alphon si filius habuit a saeris Consessionibus &a Consilio Henricum Lungardum ex eodem ordine , Policastrensem Praesulem , tum Acheruntinum: & Fr. Petrum ejusdem Instituti, Episcopum Montis-Viridis, quos laudant Ughellius , Mongitore , Fontana , aliique . A MOngitore memoratur etiam Salvus Casetta & ipse Dominicanus , eodem munere functus apud Ferdinandum Regem. Antonius Pontic rona Dominicanus Consetarium egit Ferdinandi I. Quaesitorem Fidei in Sicilia , oratorem Alpii si Regis ad Conciliuiri Constantiense , Episcopum Cephesedensem , deinde Agrigentinum , uti Pirrus testatur. Qui idem in Episcopis Catinnensibus recenta Bernardum Margarit Benedicti num e Confessario Ferdinandi Regis Episcopum Catanensem. Denique in Diariis nianusicriptis Ioannis Brocharti nominatur Joannes Franciscus de Miraballis Monachus Olivetanus Conses Iaritis Alphon si II. Regis , qui in coronationis Regiae meremonia adstabat prope Regem. Nunc vero piissimus Rex CAROL habet a saeris Confessionibus N. de tautagnos Franciscanu Episcopum Titularem , Regina vero MARIA AMALiΑ , JO-annem Hildebrand Soeietatis Iesu, religiosissimos viros. Ex eadem insigni Societate Joseph Barba , vir doctus, agit Institutorem Regiae prolis. XIII. Spectant etiam ad Clarum Palatinum Eleemosynarii Regum, quos memorat Carolus Calvus in suis Capitularibus, eis commendans , ut post obitum Rum erogent isto, Pauperes , quod ipse praeceperat: Si nos in Dei , Sanctor--

100쪽

secundum quod illis eommendatum habemus , de eleemorina no-sra decertent. Observat tamen Tlaomassinus p. I. lib. a. cap. i ii. ex iisdem Capitularibus colligi Episcoporum quoque , &Abbatum , Comitum , & Nobilium proprios suisse Eleemosynarios, atque laosce nonnisi Testamentarios executores fuisse. Sine sub secunda Regum Francorum stirpe, nullus legitur in Aula addictus praecipue huic ossicio stipis erogandae: quamvis Carolus Magnus, teste Eglai nardo , eirea musteres iu stentandos, ctgratuitam liberalistem , quam Graeci eleemo nam v

cant , devotissimus erat, ut qui non in patria sua solum , ct in

Do Regno, eam facere curaverit , verum trans maria in Syriam ct ae aptum, atque Africam, Hierosolymas , Alexo driam, atque Curthaginem, ubi Cissianos in paupertate vivere compererat. Et Ludovicus Pius, teste Thegmo , quo tidie ante cibum eleemosnarum largitionem exbibuu , Oubicumque erat , Xenodochia fecum babebat. Atque adeo rebus pauperum adjuvandis Reges studebant, uti pii, eorumve Ministri diem indixerint tribuendae audientiae vidui, , orphanis 4 caeterisque indigentibus. Hi ne huiusmodi Audienti.i dicebatur, Hermo na Regis , cuius mentio fit in Concilio Uernensi sub Pipino anno 736. cap. 6. ubi statutum est, ut Epist pi opem serant Monasteriis recurrendo ad Regem , ut in suriata Elaemo na hoe emendare faciat. Ubi etiam sancitum fuit, ut Comites, vel Pudices ad eorum aesta, primo viduarum, phanorum, vel Ecclesiarum causas audiant, di definiant in

Eleemorira Domini Regis, ct psea alias causas cum justitia

judicent . Et Patres Concilii Remensis anno 8I I. cap. a. de creverunt exorandum Imperatorem, ut in sua EDemG3υ -- mite amat, ne quiubet in Dumpretentibus servitium, ulla tenus prohibere audeat mansionem, neque aliis , quibus nece Atos incumbit. Nonnili tamen sub tertia Regum Francorum

stirpe prodiit in Aula stipis Distributor, seu Eleemosynarius,

circa Ludovici VII. tempora, cuius muneris fuit, nedum

Regis eleemosynas erogare, sed & Regi in Capella ministrare, atque mensae Regiae benedictionem impertiri. Tradit Petratius lib. I. cap. 38. usque ad Caroli VIII. imperium, Eleemosynarium nec fuisse primum Aulae Capellanuin , nec Regis Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION