Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

192쪽

ΑΥ Α est Galeria ex patre,qui fuerat praetor,cuius origo ex Fundo Campaniae oppido deducitur: fuitque Vitellij Imperatoris uxor, ex quo duos filios peperit, alterum ma- rem scilicet, alteram sceminam . ita vero lingua erat imp dita,ut vix loqui posset,de quo meminit Suet. in Vitellio. Haec miti potius, quam aspero fuit ingenio, quandoquidem in victos minime saeuiit,neque cuiquam minari cosueuerat, sed potius cum accusatus suisset Tracallus,quod Othonianis partibus studuisset, contra accusatores eum defendit, uti testatur Tacitus libro decimo octavo.

Y Vespasia

194쪽

IMPERATORIS MATER.

' A s C I T v R Nursae Vespasia Polla, ex Illustri familia, cuius pater Vespasius Pollio ter militum Tribunus siue rat, praesectusque castrorum. Extat locuS editus in monte summo non plus distans ab ipsa ciuitate sex millibus passuum, in ea via, quae seri Spoletu, qui Vespasi qex eius familiae nomine dicebatur: Ubi complura eius gentis monumenta fuerunt, quod praeclarum est splendoris familiae, antiquitatisque indicium .praeter id,quod mentionem etiam secit Suet.in Vespasiano.

196쪽

FLAVIA DOMITILLA VESPASIANI UXOR.

LAv1 A Domitilla Flauij Liberalis filia fuit, nati in Ferentino Latij oppido, quique id solum obtinuerax viuu

storis fuisset scriba. cu esset igitur adhuc puella ex Africa delegatur Statilio Capellae Romano equiti Tabraceno, tanquam obses,ac pignus,ob gradem pecuniam, quae ipsi a Domitillae patre debebatur. ab eodem Statilio ex Africa

missa fuit Romam seris alieni sub crediti nomine, addita apud amicum ut asseruaretur:tanqua latina mulier priuilegioru beneficio ex lege Aelia Sen tia,libertina videlicet,ut nonnulli tradunt, atq; inter alios Sextus Aurelius. Praeterea cum patris causa coram iudicibus recuperatoribus nuncupatis agitata suisset,cognoscitur ingenua,ac Romana ciuis. nupsit postea Flauio Veaspasiano,cui Titum, Domitianum, Domitillamque peperit, atque mortua est cum priuatus adhuc esset eius maritus. Fuit & alia,Flauia Domitilla pariter nominata,ex uxoris affinitat Flavij Clementis Vespasiani fratris neptes,a Domitiano postea Imperatore in Pandateriam insulam relegata,vi autor est Suet. ac Dion. Deinde quia se christianam esse profitebatur morte etiam mulctata una cum multis aliis , ut in

Cleti Pontificis vita scriptum reliquit Platina, Eusebiusque in Chronicis, ac sacrae historiae libro tertio. Flauia

197쪽

DOMITILLAE

FLAVIA DOMITILLA,

198쪽

FLAVIA DOMITILLA, DOMITILLAE

VESPASIANIQUE FILIA.

17sOMIΤILLA ex Flauia Domitilla nata, ac Vc spasiano: Eo tempore mortua est, quo pater ciuis adhuc erat priuatia S, uti testatur Suet. in vita ipsius Vespasiani. ad perpetuam huius mulieris memoriam ac honorem postea a Tito eius fratre Imperatore ex Senatus consulto P.RI omani iussu institutum est, ut Carpentu in pompis Circensibus mullis traheretur, in quo eius statua conspiciebatur superius dictarum mulierum exemplo. Hoc facile intueri licet ex multis aereis numismatibus, quae apud multos reperiuntur, atque apud Reuerendisi. praecipue Patriarcham Gri manumiAlexandruque Conta renum,in quibus hoc reperi exemplar,cuius in altera parte est carpentum,ita ut hic conspicitur formatum, in altera loco Domitillae effigi ei in medio hae literae visuntur. S. C. atq; in

circulum; T. CAE S. D I v I VES P. F. AUG. P. M. TR. P. P. P. VIII.

IMP. Haec ipsa etiam inter Dearum numeru consecrata est, sicuti ex Statij

Papinij carminibus pater,ubi ita de Domitiani Equo scribit.

Cum superis terrena placent, tua turba relicto Labetur coelo, miscebitque oscula iusta: Ibit in amplexus natus, fraterque paterque, Et soror. Arri-

200쪽

ARRICIDIA TITI UXOR PRIMA.

UM priuata fortuna uteretur Titus Uespasiani filius, nupsit ei Arricidia Tertulli Equitis Romani filia, qui fuerat Praesectus quondam praetorianarum cohortium : quae absque liberis decessit, de qua mentionem fecit Suetonius in Titi vita.

Martia

SEARCH

MENU NAVIGATION