Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ANTONIA PETI NA

IN posteriore numismatis parte una cum praedicta Antoniae imagine, Claudij togata imago impressa est acerram tenens. quod effectum est ob ea sortasse facrificia , quae cum secundo nupsit, diis immortalibus obtulit; ita vero se habet in scriptio; TI. CLAUDIUS CAESAR AUG. P. M. TR. P. IMP. P. P. De toga sicliterarum monumentis prodidit Diuus Isidorus liis bro decimo nono Etymologiarum. Toga dicta est, quod velameto sui coris pus tegat,atque operiat:est autem pallium purum, sorma rotunda, & susiori re,& quasi inundante sinu,& sub dextro veniens supra humerum sinistrum is ponitur,cuius similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum is aspicimus, easq; statuas togatas vocamus. toga autem Romani in pace uteis bantur, belli vero tempore paludamentis. mensura togae iustae si sexvlnas is habeat & c. De acerra in alio libro scribendum erit in Hyppomnematibus numismatum Caesarum loco praesenti opportuniore. Valeria

164쪽

VALERIA MESSALINA CLAUDII

R L E R 11, sicuti in libro de Breuitate vitae testatur Sen ca, Messani primum cognomento dicebantur, a deuicta Messana ciuitate:post cum corruptum fuisset vocabulum

Messali dicti sunt, ex quo nomine sicuti huiuste familiae viri Valerij Messali nominati fuerunt, ita mulieres dictae Messaling. ex hac familia extitit Valeria Messalina Barbati Messalae Claudi, Imperatoris consobrini filia. Haec post Aeliam Petinam Claudij suit uxor, i duos filios peperit, alterum marem Britannicum,alteram sceminam Octauiam. Haec cum esset Imperatoris uxor, omnium flagitiorum,ac scelerum singulare exemplum apparuit, quibus tame vitiis nulla prorsus virtus commiscebaturiverum & libidine, & auaritia omnes muli c-

res, quae & ante illam,& postea fuerunt,& ad nostra usque tempora longe superauit. Quod ad auaritiam pertinet, ita vel sordide cumulandae pecuniae studio detinebatur,quam in adulteros postea profunderet: ut si quid esset aliquis ab Imperatore impetraturus, velut aliquem consecuturus magistratum, vel legationem, vel alicui praeesset exercitui, vel ciuis Romanus ascriberetur, vel capitis damnatus absolueretur, omnia facile per pecuniam impetraret. i ta vero depresso,sordidoq; suit animo ob avaritiam,vt & se Imperatoris coniugem esse obliuisceretiir,& vel vili ssi mu m quodq; mercaturae genus eXerceret eorum,quae in urbe venderetur: quod etiam illi incredibile odium comparauit, quoniam omnia maiori precio vendebantur. S pro se cto quae nam esset eius dignitatis persona,quae eam artem se excere non sordidum arbitraretur;nis tyrannus sit,aut ignobilis Neque sane minus conspicuum fuit saeuitiae exemplar,quippe cum illustres sceminas, praestantissimosque viros vel leuissimis de causis interficiendos curauerit. Causia mortis fuit & Iuliae Drusi filiae ob 1elotypiam, quia familiariter versaretur cum Claudio, ut pote eius neptis: & Iuliae Germanici filiae, quae cum formosissima esset, a Marcoque Vinitio Ouartino eius viro egregio amaretur, primu adulteri; accusata in exilium mnia est, postea etiam intersecta;ob quam accusationem exulauit etiam Anneus Seneca,Vinitius honesti sis. iuuenis suit interemptus, tum Syllanus , qui praefuerat Hispaniae, eiusque matris Lepidae maritus;quia mulieris huius libidini non patuerunt, de medio fuerunt sublati.Ita vero fuit immodesta,ac turpis, ut neque illi sufficeret in Palatio cellam sibi meretriciam paraste, verum etiam aliam uiam excogitare uoluit, siqua posset ratione aliquando suae libidinis rabiem, singularemq; ingluvie explere;quandoquidem in rebus Venereis regiam quandam palmam, gloriosamq;

165쪽

VALERIA MESSALINA

riosamq: uictoriam sitam esse existimabat. Conduxit igitur ad rei Veneresse

experimentum omnium earum quae in publico lupanari prostitutae erant, quandam celeberrimam meretricem: eoque mutatis uestibus prosecta, cellaque conducta intra unius noctis, dieique spatium uigeties & quinquies plus re absoluta eam superauit, uti Plinius testatur libro decimo cap. 53. cuius etiam mentionem secit libro vigesimo nono cap. primo. Iuvenalis Satyra sexta ita illius libidinem insectatur. Respice riuales diuorum: Claudius audi,

Quae tulerit: dormire uirum cum senserat uxor, Ausa Palatino tegetem praeserre cubili, Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos. Linquebat comite ancilla non ampliuS una. Et nigrum flauo crinem abscondente galero, Intrauit calidum ueteri centone lupanar,

Et cellam uacuam atque suam : tum nuda papillis Constitit auratis titulum mentita Lyciscae: Ostentatque tuum generose Britannice uentrem. Excepit blanda intrantes, atque aera poposcit. Mox lenone suas iam dimittente puellas, Tristis abit, sed quod potuit, tantum ultima cellam Clausit adhuc ardens rigidae tentigine vulvae; Et lassata uiris, nondum satiata recesiit. Obscurisque genis turpis, sumoque lucernae Foeda lupanaris . tulit ad pulvinar odorem

Hippomanes. carmenque loquar, coetumque uenenum,

Rriuignoque datum ' faciunt grauiora coactae Imperio sexus: minimumque libidine peccant. Cogebat haec etiam reliquas illustres sceminas eandem subire uitae rationem,cum earum compluribus uim inferri intra palatium iuberet, atque in ipsorum maritorum conspectu , qui ab ea idcirco diuitias, honores, magistratusque consequebantur. ita uero flagrabat libidine ut quicunque ei placuisset, is uel cum ea congredi compelleretur, uel certae obiiceretur morti.

Sabinus praeterea qui Celtis praesuerat C. Caesaris Caligulae temporibus, quod congressus fuisset cu ea, a Claudio capitis damnatus, & a Senatu,illius opera liberatus suit. Neq; mihi sane siletio praetereunda uidentur Sexti Aurelij Victoris uerba, quo apertius cuiuismodi fuerit Messalina intelligatur.

Ita uero,is inquit, Claudij uxor Messalina primo clam, mox passim quasi

166쪽

VALERIA MESSALINA

iure adulterii utebatur: ex quo secto plures metu abstinentes extincti sunt. dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas, & uirgines scortorum modo secum proposuerat,coactiq; mares ut adessent. Quod si quis talia horruerat,adficto crimine in ipsum,omnemq; familiam saeuiebat; ut magis uideretur sub Imperatore uir, quam sub Imperatore nupta esse. Cum sepius Caius Silius sormosissimus iuuenis, gladiatorque eius complexum deuitasset,ac aufugisset, quamuis eum nunc blanditiis, nunc minis, nunc ingetibus pollicitationibus sollicitaret;haec uel ab ipso Claudio precibus impetrauit, ut iuberetur iuuenis omnibus in rebus, quaecunque ipsi ab ea iniungeretur, obtemperare. Hic postea, tanquam ita iubete Imperatore, sepius cit ea concubuit, quam ob rem regium palatium, multasque diuitias, & quae precio si ora in cella uestiaria Claudij reperirentur,ab ea dono accepit: secit illi conflari praeterea multas statuas ex eo metallo,quo Caij Caesaris imagines sculptae erant, tunc perflatae Claudii iussu. curauit etiam ut is designaretur Consul,atque cum multos honores ipsa a Senatu consecuta esset, ut carpento uteretur, scilicet in Circesibus,& alia huiusmodi, nupsit ipsi C. Silio, Populoq;

uniuerso inspectante nuptias sumptuosas, magnificentissimasque parauit, priusquam Claudius quicquam ex his mulieris sceleribus comperisset: ad quam rem non parum momenti, ac facilitatis uiri ipsius Caesaris simplicitas afferebat. Verum quo res honestior haberetur, ita cum consile pasta est, ut is, qui testari posset,secum adduceret,se hoc idcirco facere, ut aliquos suαsciperet filios,cum & sacrificia,& scripta condidi liet,& omnia ea peregisset, quae in matrimoniis seruari consueucrunt. Cu igitur per id tempus Hostia

Claudius annonae convehendae gratia, uel sacrificiorum causa, ut nonnulli uoluerunt,concessisset, a Calphurnia meretrice certior fit de hac re per literas, ita Narciso liberto instituente;dum illa fusis comis, thyrsumq; quatiens domi Vindemiae simulachrum celebrabat, Siliusq, hedera coronatu S, & cothurnatus caput in Messalinae gremium deflexerat, chorus mulierum pellibus indutarum sacrificantium Baccharum in inarum more circum tripudiabat. Cognitis his rebus Claudius huic cu dote praesentibus aruspicibus

assignasset, curauit ut in hortis Lucullianis interficeretur ab Euodo Tribunorqua mortua Senatus ita statuit ut omnes imagines,& omnia statuaru nomina, Omnesque eius tituli, ex publicis locis delerentur, sicut etiam ex priuatis. eius corpus matri concessum est.Tum ciuium multorum csdes secuta est,quorum nomina libro undecimo recitantur a Tacito, quae N libro

quinquagesimo octauo testatus est Dion,ac Suetonius in Claudio.

Octaui q

167쪽

OCTAVIAE MESSALINAE FILIAE, CLAVDIIQUE

168쪽

OCTAVIAE MESSALINAE FILIAE, CLAVDIIQUE'

IMPERATORIS, PRIΜAE UXORIS NERONIS.

V1 Υ Octauia Claudi ,Messalinaeq; filia, priusq; nata est,

quam eius pater Imperium adipisceretur, quae adhuc tenera aetate Lucio Syllano primum nupsit, qui iuuenis tu ob multos triumphos tum etiam ob gladiatoria munera erat insignis, plurimumq; ob ipsius magnificentiam a populo amabatur. Hae nuptiae cum ita persuadente Agrippina postea s olutae essent, Neroni nupsit Claudij priuigno, qui tunc aetatis suae annum sextum decimum agebat.atq; ne frater uxorem ducere sororem videretur,curauit Claudius,ut Octauia alterius familia fieret adoptiua.tum vero ingens Romae prodigium apparuit,nam coelum eo die, quo nuptiae fiebant, totum ardere visum est, sicuti testatus est Dion libro quinquagesimo oetavo,quod accidit Decio Iunio, & Quinto Anterio costilibus. Postea in terposito non multo temporis spatio cum illius perte sum esset, eam domo expulit,amicisq; reprehendentibus dicere consueuerat, illi satis videri debere, quod eam matrimonij dignitatem,nomenq; obtineret, quodq; tanquam ipsius uxor induta incederet.cum vero saepius frustra expertus esset ut necaretur, quamuis honeste ea viveret, & ob patris nomen, & ob populi gratia, qua plurimum pollebat, summaeq; erat auctoritatis, eam tanquam sterilem amandauit, in Campaniamq; pulsa est,addita militari custodia.Verum cum facinus huiusmodi, ac diuortium reprehederetur a populo,atq; ab ea maleis interea audiret, eam haud quaquam Nero poenitentia flagith reuocauit, quae res magno cu populi applausu,ac laetitia excipitur,omnibusq, Poppaeae imaginibus proruptis,ac deiectis, Octauiae statuas passiim erexerunt,& ima gines, quas etiam per ciuitatem cum gaudio, & cantilenis gestarunt humeris, sparseruntque floribus,ac in soro & templis statuerunt. Verumtamen denuo cum blandiths,figmentisq; Poppeae Nero accensus esset,secit ut ea accusaretur adulterij;idq; ita fuso atque cum quadam temeritate & audacia esse, Dum est, ut testibus ab eo in iudicium prolatis affirmantibus se nullius sce minae sceleris esse cosiclos, Anicetum suum libertum in medium per fraude proferre non dubitauerit, qui secum ea concubuisse testatus est: atque cum oblitus esset Nero se ea dimisisse sterilitatis causa, in Senatu accusauit, quia filios per adulteri u conceptos abdidisset, ne turpes eius congressus essent manifesti. Inter eos qui huiusce accusationis gratia examinati fuerunt, ita testata est quaedam Octauiae ancilla; castiora csse muliebria Octauiae, quam os Poppeae. Sed cum eam deniq; vigesimum tunc aetatis suae annum agente in Pandataria insula relegasset, post non multos dies curauit ut interficeretur T Miserrimae

169쪽

OCTAVIAE MEs SALINAE

Mi ser rimae Centurio venas abscidit, quae,cum sanguis ob timore frmatus non posIet emuere,deposita fuit in tepidis balneis,atq; ita mortua est; cuius amputatum caput Romam ad Poppsam fuit delatum. Idem fuit in micissimae huic puellae & nuptialis,& sun estus dies ; siquidem nihil praeter dolore,

ac moestitiam in eius domum illatum est: nam cum eius pater hausto veneno extimstus csset, exiguo tempore intei posito frater etiam veneno periit: quem ipsa pri' rea e domo Augusta expulsa, crudes iterque tractata, ita meretricc Viro Persuadente, subsecuta est, uti superius diximus interfecta. quam rem ita ise testis est Tacitus libro dccimo quarto, Suetoniusque invita Neronis S Claudij. eius es gies in quo dare reo semunciali numismate Valde ex antiquitate corrupto apud spectabilem virum Stephanum Magnum Venetiis conspexi,cuius excmplum hoc est.

SEARCH

MENU NAVIGATION