장음표시 사용
182쪽
MUMMIA ACHAIA GALBAE IMP. MATER
VLL 1 dubium est quin Mummia Achaia ex sanguine nobilissilio fuerit orta, illustrique domo, ac valde antiqua: quandoquidem ex Pasiphae Minois uxore originem duxit, ut in Galba scribit Suet. Sili usque Italicus libro rem Punicarum sexto: quin etiam ita reliquit de quodam ex Galbarum familia. Ductorem magno spectabat nomine Galbam. Huic genus orditur Minos,inuisaque Tauro Pasiphae.
Fuitque neptes R. Catuli Capitolini, Lucij que Mummij cognomento Achaici proneptes, qui eximiam Corinthi ciuitate cepit, igni populatus est,
funditusq; euertit . eius maritus Ser. Sulpitius Galba fuit: ex quo Caium,&Ser. Imperatorem genuit, ex quibus maior natu Caius omnes suas facultates pro sudit,Romaque discessit, ac ex inedia mortuus est, quoniam illi impedimento suit Tiberius quo minus ei praeesset prouincis, quae illi sorte contigerat, veluti literarum monumentis traditum est a Tranquillo in Galba.
184쪽
EP I D A unica suit Galbae uxor, cum priuata is uteretur fortuna, ex quo duos peperit filios, quo tempore Agrippina Germanici filia viduata morte Domith ita eu omnibus sollicitauerat modis, ut Lepida repudiaretur,ipsaq; in
eius locum uxor a Galba duceretur, ut in conuentu ma-- tronarum correpta iurgio, atque etiam manu pulsata sita
matre Lepidae. Neque unquam sane post Lepidae mortem cessauit, sed eum s ultra importunauit, veluti narrat Suet. in Galba. Nec desunt qui hac Neronis amitam fuisse scripserint,de qua neq; illud silentio praetermittendu existimo,quod scribitui a I acito libro duodecimo.Lepida ait ille)ex Antonia maiore nata, mulier fuit impudica,infamis, vinoq; dedita,quae cu gratia prae Ita re contenderet cum Agrippina apud Neronem nuper ad Principatus successionem designatum , ab Agrippina accusata fuit quia veneficiis Claudii Impei a tot is coitagium expetiiset, in Messapia seruos coegi sset, exerci tu mq; congregasset, Italiaeque pacem subuertisset. Quare capitis condemnata fuit: Dii faxint ut quicunque similia aggrediuntur, hoc ipsum patiantur supplicium sed Narcisus libertus ad cam defendendam se fortiter, studioseq; conuertit. Scriptum est a Suetonio in Nerone, eam idcirco accusata fuisse,quiacu suo fratre concubuisset, verum Tiberij mortem fuisse impedimeto Quo minus eius facta sit inquisitio.
185쪽
186쪽
LBI A Terentia valde splendida, ac Illustris mulier Othonis fuit uxor,ex quo duos filios peperat Lucium Titianu, ac minorem natu Marcum praenomine.Habuit quandam filiam, quae nondum nubilis Druso Germanici filio desponsata fuit, uti testatur Suetonius in Othonis vita.
188쪽
Ex TILIA honestissimis, optimisq; moribus mulier, ac domus satis illustris Lucio Vitellio nupsit, qui ter Consulatum gesserat,& Censuram: qui & insignis erat,& celeberrimus ob eam adulatione, qua in principes utebatur. Huic ea duos filios peperit, Aulum scilicet, et Lucium, cum vero intellexisset Aulum in castra prosectu, eiq; per Literas significatum fuisset Imperatore illum salutatu, Germanicumq, a militibus nuncupatu,aegre rem sane tulit, magnopereq; doluit cum se minime Germanicu, sed Vitellium peperisse diceret. neq; tamen hoc ita accidit, quia filium odio prosequeretur, veru quoniam cu is natus esset, multa mala sibi ex eo filio imminere nuntiatum fuerat a Genethliacis.timebat sutura,neq;
prie sentibus tamen interim fidebat, idq; cognoscebat ipsius pernitie deniq;
esse futurum,sicuti testatur Suet. in Vitellio. Cum Romam igitur ingressisus eset Vitellius magno cum fastu, atq; cum exercitu tum armiS, tum reliquis omnibus muniti sis imo, ac ornatissimo in Capitolium conscendit in templum Iouis Opt. Max. ubi obuius factus Sextiliae, perbenigne eam complexus Augustae nomine decorauit: quod testatur Tacitus libro duo devigesimo. Qion etiam ex Senatus consulto mater Senatus, materque Patriae appellatur: cuius statuae ad eius imaginem erectar, in base haec inscripta legebantur; MATRI A vGvsΤAE siue Augusti ΜΑΤRI SENAΤvs MATRI PATRIAE. quae in nummis quibusdam pariter aereis impressa fuit: atq; in
iis haec fuerat inscripta; MAT. AUG. MAT. SENAT. MAT. PATR. S. C.
illius autem exemplar in praesenti tabula collocauimus, cuius in posteriore parte Vitellij Imperatoris i imago conspiciebatur cum his literis; Α. VI ΤEL
LIVS GERΜΑNICVS IMP. AUG. D. M. TR. P. sicuti testatur quod
dam numisma unciale peruetus,quod ego vidi,quamuis longo tempore valde attritum. Mortua est Sextilia paulo ante Vitelliorum familiae eversione, cum peruetus esset aetate: neque aliud ex Imperio si iij consecuta est,quam luctum, bonumque nomen apud omnes, veluti idem Tacitus asserit libro superius a me dicto. Nonnullam obtinuit vulgo suspicione, uti scripsit Suet. quod maternae mortis autor extiterit Vitellius Imperator, quia iussisset ne aegrotanti mulieri cibus daretur: quoniam ex muliere quadam Catia nomine,audiuerat suum Imperium tum demum firmum esse suturum,ipsumque diu esse regnaturum si vixisset post matrem; quanquam non desuerunt, qui eam rerum praesentium satietate captam dicant, futuraque timentem impetrasse a filio, ut liceret sibi venenum bibere.
189쪽
VITELLII UXOR . PETRONIA PRIMA
190쪽
PETRONIA I RIMA VITELLII UXOR .
r στlETRONI A consularis hominis filia ex Vitellio eius marito, qui tunc etiam private vivebat, unum habuit filium altero oculo coecum, quem nominauit Petronium. nupsit Cornelio Dolabellae Vitellianarum partium duci,cum diuortium inter eam accidisset & Vitellium, uti scripsit lobro decimo octauo Tacitus . testamentum condidit, P tro rarumque instituit haeredem,ita tamen ut procuraret, ut a paterno iure liberaretur, quare ex haeredatus fuit a Vitellio. Quin etiam pauco temporis spatio interfectus putatur, quoniam accusatus est, quod paternam mortem inquireret,ut autor est Suci. in ipsius Vitelli, vita. Galeria
