장음표시 사용
171쪽
OCTAVIAE MESSALINAE IMAGO OCTAVIAE, NERONIS VE CAESARIS,
T Α T 1 M post matrimonium,sicuti diximus, persectum, Neronis, & Octauiae, qui ambo satis idonea erant aetate; atque per adoptionem in Claudiorum familiam Nero assertus est, in filiumq; adoptiuum a socero receptus, idcircoq; appellatus Caesar,siue Princeps iuuetutis, nam idem utrunq; nomen significarieorum imagines in aereis nummis sunt impressae,atque inter se in faciem conuersae, quibus concordia, eamdemq; utriusque voluntas significabatur, ita vero se habet in circulo literae;
Nero Claudius Caesar Augusti intelligitur enim filius Imperator. Octauia Augusti filia. quod exemplar ab Achillino ego Bononiae accepi:atq; in alio meo numismate cum iisdem imaginibus ita legutur literae; NERO CLA v. CAES. ΙΜPER. o CΤAVIA AUG. F. Nero statim atq; Caesiaris nome adissumpsit, Consulare consecutus est Imperium,sicuti literarum monumentis scriptum reliquit Tacitus ita inquiens libro duodecimo; Ti. Claudio quintum Servio Cornelio Orfito Constitibus virilis toga Neroni maturata, quo capescendae Rei pu. habilis videretur, & Caesar adulationibus Senatus cessiit, ut vigesimo aetatis anno consulatum Nero iniret, atque interim designatus Proconsulare Imperium extra urbem haberet, ac Princeps Iuventutis appellaretur. Imprimebantur ipse imagines ita ut Neronis imago sommam Solis haberet in ceruice, ac rursus Octauiae imago Lunae: quod quide ex filiorum Marci Antonij Cleopatraeq; exemplo effectum est, quorum alter ex maribus, Sohaltera ex foeminis Luna vocabatur; e cuius Antonij sanguine per matris successionem Claudius, atque Nero orti fuerat. Posterior numismatis pars caput habet Claudij una cum his literis; TI. CLAVDΙvs
AT QVE haec etiam effigies est Neronis aetatis suae annum decimum sextum agentis,sicuti superius dictii est in vita Agrippinae illius matris: atq; in posteriore parte superius dicti nummi inscriptio est huiusmodi in circulu;
172쪽
3 sNERO CLAVD. D RVs Vs existimo autem, sicuti ex quodam corruptam literarum tenui vestigio comprehendere licet, quod reliquae literae, quae senquntur,ita leguntur; ΡRINC. IVVENTUTI s. quandoquidem in aliis i sius numismatibus eum Drusum etiam vocatum esse comperio, ex Drusi Claudij Imperatoris patris cognomine.
CORNU COPIAE CUM TRIBUS CAPITIBUS
IMPRAss A suit etiam in nummis aereis Octauiae adhuc puellae effigies una cum filiis, qui Claudio relicti suerunt, Antonia scilicet,& Britannicus: uti paulo antea dicebamus, cuius vetus numisma semunciale ex aere Corinthiaco apud Io. Andream Veroaldum ciuern Brixi ensem pulcherrimum conspicitur.
PosΥ Messalinam Agrippina Claudio nupsit Imperatori, de qua antea verba secimuS. Sabina
173쪽
SABINA POPPAEA NERONIS UXOR II
FOE CONDI TATI A POPPARE SABINAEDIVM ΜATRI, NERONIS PRINCIPIS CONIUGI AMANT SS
174쪽
s ABIN A POPPAEA NERONIS UXOR II.
AB IN Aa Poppaea, Sabinus Popaeus illustris memoriae, a quo ipsa nomen sumpserat nam patrem honoribus nondum stinctum amicitia Seiani peruertit auus fuit, vir humilis sane fortunae, versi tamen qui postea ob multas Principum amicitias ad altiores dignitatis gradus ascenderat.
nam cum obtinui siet consulatum,triumphauitq; , ac omnes praestantiores prouincias summo iudicio per viginti & quatuor annorum spatium gubernauit, quoniam rebus agendi S maxime erat idoneus. Inter reliquas prouincias Macedoniae przesuit Imperate Tiberio; obiitq; Coti sui ibus C. Cestio &M. Seruilio, uti scripsit Tacitus in Augustae historiae libro quinto & decimo tertio. Eius pater fuit Titus Ollius, qui Quaestura gesserat,& ob amicitiam Seiani pluribus honoribus stinctus fuerat. materq; Sabina Poppora mulier impudica sane & scelesta; quippe quae cum accusata
adulter ij su isset,carcerem timens, sibi ipsi mortem consciverit. Eadem Poppaea mater aetatis suae sceminas pulchritudine antecellens, gloriam pariter Scformam filiae dederat. Haec enim cum ageret in matrimonio Rusti Crispi Equitis Romani ex quo filium Russum Crispinum genuerat, a Nerone abducta & in custodiam data fuit apud Othonem amicu, donec Octauia eius
uxor ex palatio eiiceretur. Verum hic Otho cum eam ante oculos assidue haberet, illius amore capitur, quoniam preter egregiam formam erat etiam perblanda. quamobrem nec mora quin adulterio matrimoniti iunget cruri& quia flagrantissimus ut pote pellectus iuuetute ac luxu in amicitia Neronis habebatur, siue amore incautus laudare cosueuerat forma elegantiamq; uxoris apud Principem: siue ut accenderet,quia si eadem scemina potiretur, id quoque vinculum potentiam ei adiiceret, saepe auditus est consurgens e conuiuio Caesiaris ire ad illam, tibi concessam dictitans nobilitatem, pulchritudinem, vota omnium, & gaudia felicium. His atque talibus irritamentis, no longa cunctatio interponitur. Sed accepto aditu Poppaea ad Neronem, primum per blandimenta & artes valuit, imparem cupidini se,& forma: Neronis captam simulans,donec ab amore principis ad sh perbiam versa, dictitauit se nuptam esse Neroni,si ultra unam alteramue noctem ab eo retineretur, nec posse matrimonium amittere, deuinctam Othoni per genus vitae, quod nemo adaequaret. qua propter ea semper Othoni desideriis patebat, siue id ex huius familiaritate accideret,qua plurimum illa delectabatur siue quia praeter suam ipsius voluntatem ad Caesaris nuptias vocaretur, d1ctitas Neronem pellice ancilla & assuetudine Actes deuinctum nihil e contubernio seruili, nisi abiectum, & sordidum traxisse, at vero Othonem animo &cultu
175쪽
tultu magnificum, quem summa fortuna dignum iudicaret: quod quidem longe a veritate seiunctu esse mihi videretur, nisii principis immanitas & saeuitia in amicos,amnes,consanguineos, & uxorem, comperta id in animum illi induxisset: quadoquide causa extitit, ut ad hoc matrimonium peruenire posset,non solum ut is uxorem interfecerit, Verum etiam matrem, quae Neroni etiam per iocuna saepius obiicere solebat illum adhuc pupillum esse atq; fuam contra nobilitate tacunditatem extolleret. Illud aute minime est obscurum,quod ubi Caesar post matrimonium cum Othone,ad eam visendam esset proseistus,illi obiecit hostium claudens, sicuti testatur Plutarchus in Othonis vita. At Nero non facile perferebat alium potiri formosa muliere a se acquisita, quandoquidem ne Othonem in urbe haberet aemulum, in prouinciam Lusitaniae misit eu legatu, ut ex illius conspectu hac occasioneis eriperetur.Ita vero hoc rumore repleta est Roma, ut disti cum vulgatum fuerit,qu o d ita canebatu rCur Otho mentito sit quaeritis exul honore ἐVxoris moechus caeperat esse suae.
Huic prorsus mulieri cuncta alia suerunt, praeter honestum animum: Opes splendori generis sum ciebat, Sermo comis,nec absurdum ingenium modestiam pra erre: eratqGasciua, prudens,magnifica,& in erogandis pecuniis liberalis. Maxime delicati sis imis aptissimisq; equis delectabatur : quorum pedes non ferro quidem,at purissimo optimoq; auro armari volebat, sicuti Plinius testatur libro vigesimo tertio. Habebat haec etiam lectisternia ex argento sculpta;atque eam quocunque proficisceretur, quingentae asinae, quae nuper peperissent sequebamur, quarum lacte pinguissimo cum solita
balneorum vas a repleuisset,l Otum corpuS macerare consueuerat,Vt eius pellis ita distenta fieret candidior,mollior,ac magis nitida, sicuti literarum monumentis reliquit Plinius libro undecim O. ex huiusce nomine unguenta existimant nominata fuisse Poppaeana a Iuvenale in Satyra sexta,ubi ita scribit; videndaq; multo Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana Spirat; & hinc miseri viscantur labra mariti. Famae nunquam pepercit, maritos & adulteros minime distinguens, unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem traiis ferebat,modestiam tamen praese serebat,& lasciuia utebatur. rarus in publicum egressus: idq; velata parte
oris,ne sitiaret aspectum, vel quia silc decebat, uti scripsit Tacitus libro decimo tertio. Capillos habebat flaui color, quod nomen ab ipsius marito Nerone cosecuti fuerunt,uelut testis est Plinius libro trigessimo septimo. quod
176쪽
ad reliquam attinet formam, habuit lineamenta huic numismatis imagini simillima,quod quidem ex quodam vetustissimo albi fris ex eplari depromptum est. cuius posterior pars est Neronis e gies laureata, qua mihi huius antiquitatum generis studiosissimus Andreas Lauredanus patricius Venetus concessit. Cum Poppaea deniq; non per multum temporis spatium Neronis suisset uxor, a quo ad hoc Augustae cognomentum assumpta est,sicuti testatur Tacitus libro decimo quinto, mortem obiit fortuita mariti iracundia: hanc enim refertur causam extitisse illius mortis, quod cum Nero a Quinquennalibus certaminibus sero domum rediisset, idcircoque eum illa objurga set, ictu calcis ab ipso percutitur,cum neque coronam ob facundiae victoriam, neque aurigandi, neque citharizandi honorem cosecutus fuisset. huius interitus ut pala tristis videbatur, ita occulte laetatus est populus,tum ob mulieris impudentiam,tum etia ob saeuitiam in Romanos ciues,uti nam rat Tacitus libro decimo sexto. Huius odi vitae suae finem Poppaea consecuta est, quae nUllo pacto quo minus ex acri Neronis seritate interficeretur, effugere potuit. Eius corpus non igni concrematu ut mos est Romanus,sed ex Regum externorum consuetudine , compluribus suauissimis odoribus repletur. Inde vero effectum est, ut nonnulli eam veneno occidisse sint arbitrati; ne cor quod ardere non potuisset, nullum scelestae actionis dedisset indicium. Enimuero scribunt historici Neronem magnum dolorem praesetuli sse,nam ex iis honoribus, quibus eam decorauit, vel quiuis facile comprehedere potuit,quantopere eius mors illi displicuit: cum praesertim ipse se ipsum accusaret,atque illam spledidissima ornatissimaque oratione pro Rostris laudauerit,& in primis pulchritudinis gratia .cu ex ea veluti visum est Suetonio) Claudiam quintum iam mensem agentem Augustamq; mox vocatam, suscepisset. illius cadauer in familiae Iuliorum tumulo deponitur, atque publicis exequiis honorificentissime deportatur. Verum post Neronis mortem illius imagines,& statuae persi actae deiectaeque suerunt,quae tamen denuo ab Othone ex Senatus consulto erigutur;scuti decimo septimo libro testantur Γaciti annales; cuiusce rei mentionem secit Iosephus ctiam libro vigesimo Antiquitatum, ac decimo octavo, & Plutarchus in vita Galbae.
177쪽
DIVM CLAVDI WGUS TAENERONIS CLAM AUGUSTI GERMIFILIAM PATER PIENTIS SIMUS SPQR
DIVA CLAVDIA POPPAEA, POPPAEAE
178쪽
DIVA CLAVDIA POPPAEA, POPPAEAE
NNo consulatus Memmij Reguli & Virginij Rufi nata est Claudia Poppaea ex Nerone Imperatore S Poppaea Sabina, ob quam filiam Caesar plus satis gaudij accepit. mox appellata suit Augusta. Locus puerperi, Colonia Antium
ubi generata fuerat. At cum iam Senatus uterum Poppaeae diis comine n dasset,votaque publice suscepisset,atq; multi plicata exolutaq; essent,& addit g supplicationes, templum quoq; FCecunditati, & certamen ex eplo Atticae religionis decernit;Fortunarumque imagines aureas in solio Capitolini Iouis Nero pater collocari iussit.& ludicrupraeterea Ct rcense, ut Iuliae genti apud Bouillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium edere voluit, quae omnia fluxa fuere, quonia infans intra quartum mensem, siue quintum ut nonnulli tradunt, defuncta est, non sine immodico patris moerore. Qujppe rursus exortae sunt patrum in Augustam adulationes. Hi enim decernendum censuerunt honorem divae,& puluinaraedemq;,& altaria, & sacerdotem,utq; in rebus publicis priuatisq; Romani per nomen Diuae Poppaeae iurarent, sicuti per diui Augusti & per diui Iuli acta iurare consueuerant. quarum rerii testes sunt Tranquillus in Nerone,& Tacitus libro decimo quinto,& decimo sexto.
180쪽
sTATILIA MESSALINA NERONIS IMP.
sti latum adeptus est, ac triumphauit, Romaeque amphitheatrum extruxit:atq; Tauri Statilij soror, ut arbitratur nonnulli, qui accusatus fuit ab Agrippina, atque eo redas ctus ut seipsum interficeret, ut opes eius & amaenissimos hortos ipsa occuparet, cum prius Neronis fuisset amica, Attico Vestino nupsit eius ite adultero, qui hac ipsa de causa cum adhuc es.set consul, Neronis iussu trucidatur, quoniam eam uxorem Nero cupiebat. Cum postea mortuus fuisset Nero post Galbae internecionem bello inter Othonianos,ac Vitellios flagrante,1lla ipsum Othonem maritum sibi asciscere decreuerat,si modo victor ex eo certamine euasisset. Verum cuOtho vel mori potius,quam bella ciuilia,eligeret; suos cineres illi commendauit, uti testatus est Suet. in Neronis vita,ac ipsius etiam Othonis.
