Simplicii Commentarius in Enchiridion Epicteti, ex libris veteribus emendatus. Cum versione Hieronymi Wolphii, et Cl. Salmasii Animadversionibus, et notis quibus philosophia stoica passim explicatur, & illustratur. Quae accesserunt, sequens pagina in

발행: 1640년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

832쪽

'liqua Grinia non

reperiuntur.

reS omnes facere, tanquam Bo- ιε na, aut spernere eas, tanquam τυ ν ,-- ασεcimGMala, praeter rectam rationem mrim grcst. Nam aliquando eae prosunt πα-π VP τ mυ α hominibus , & aliquando no-- γνομνι

tent illis. Et istud quia, ubi per

suasi fuerint res csse praestantes, perque eas homines fieri beatos , perseverant juxta cum iis agere omnia, & ita transeunt ad omnia illicita, adque perpetran- dum res turpes. Parvi etiam, dum . 'illae comitantur , faciunt ea quae contingere eis possunt injucunda, iterumque magni aestimant quae

capiunt commoda ab illis, &ub aequitate deflectunt sic ad Tyrannidem ac iniquitatem. Ubi autem persuasi fuerint id , quod . ' .consequitur ex hisce rebus, magnum quid esse,&, quod assequuntur in iis bonum, exiguum i esse atque vile, omittunt festinare ad iniquitatem. Quippe cum eveniat eis, quicquid est istaru rem, ob ignorantiam & paue,tatem notitiae ipsorum, quod scit. Malum minime producat Bonum aliquod,neq; Bonum producat Malum aliquod. tatenim divitiae comparantur ut plurimum ex operibus malis atq:turpibus, qualia sunt,Mendacium, Fraus,Furtsi,Spoliatio teplorum & aquariorum, & plerumq; ex istius modi quae in . se sunt mala. Et quidem si Bonum nequaquam ex malo sit,

834쪽

i v ΤΑBuLAM CEBETIS. non oportet te dicero de opum ubertate , quae a malo est, quod sit Bonum aliquod. Tunc ego , hoc, inquam, consequens& necessarium est ex hoc sermone. Verum , inquit porro ille , Iustitia & Sapientia non contingunt nobis ex rebus malis , neque reddimur mali aut iniqui a rebus laudabilibus. Neque talis est indoles illarum, ut existant ex his , neque harum , ut existant ex illis. Etenim opulentiam , Extensionem famae, victoriam & hujus modi reliqua nihil impedit,quin adsint hominibus malis & iniquis. itaque hinc constituitur, haec & hi e similia esse neque Bona, neque Mala. Intelligentia autem atque Sapientia sunt Bona tantummodo, & Ignorantia Malum est tantummodo. Iam pervenisti, quantum judico, inquam, ad hanc sententiam, idque sussicit, discessit etiam a nobis dubitatio de eo , quod hae res sint ab actionibus pravis. Utique istud multum est , inquit: ideoque diximus esse ea neque Bona, neque Mala. Et istud quia si evenirent ea ex solis actionibus

pravis,

836쪽

pravis , essent Mala tantum m do i Sed accidunt ab utroque genere omnia , ideoque diximus ea neque Bona esse, neque Maia , sicuti Somnus &Vigilia neque Bona sunt , neque Mala. Et similiter , mea quidem sententia , deambulatio & sessio , S reliquae res

quae accidunt unicuique eorum qui intelligentes sunt aut ignorantes. Quae autem propria sunt alterutri, eorum alterum Bonum , alterum Ma- tum est, sicut Tyrannis & Iustitia , quae duae res accidunt uni

aut alteri , idque quia Iustitia perpetuo adhaeret intelligentia

praeditis , & Tyrannis contaquitur ignorantes ; quandoquidem impossibile est , ut antea diximus , accidere uni eidemque , uno eodemque temporis momento , res duas ad istum modum se habentes, ita ut homo unus idemque eodem temporis momento sit dor- .miens & vigilans , utque sit sapiens & ignarus simul , aut aliud quid eorum quae ista rarione constant. Puto te , inquam , quod aequum est , assecu

838쪽

iN TA AULAM CEBETIS. secutum jam esse in omnibus quae dixisti. Haec autem omnia , inquit , ego dico proeed te ab illo Principio Dirino. Sicuti innuis , inquam , quod- . nam id estλ Vita & Mors, respondit, Sanitas & AEgritudo , Di vitiς & Paupertas, ac reliqua quae dixi iti esse sive Bona, sive Mala, accidunt plerisque hominibus a

bis, inquam , nisi necessarium hoc esse ex hoc sermone , &haec esse neque Bona , neque Mala, ita tamen ut haud firmussim audicio de istis. Hoc fit, inquit , quia haud abs te a est longe habilitas, qua imaginaberis hane sententiam. Itaque

peragite , quae vobis paulo ante significavi , exercitia in his rebus omni vitae vestrae curriculo, ut ea, quae vobis diximus, in Sgantur animis vestris , perque ea vobis accedat habitus. Si autem dubitaveritis de aliquo istorum , revertimini ad me, ut explicem vobis ea de re per quod dubitatio discedat a vobis.

Finiunt

840쪽

iu TABuLAM CEBETIS. DFiniunt ea , per quae explicavit Hercules Socraticus Cebeti Platonico AEnigma, quod in se continebat imago inventa in vestibulo templi, quod Saturno dicatum

erat.

DEO LAUS PLURIMA.

LECTORI.

Supra in Prolegomenis monuimus, quae hucusque prodiere, omnes hujus

Tabulae Graecas editiones unius duntaxat ExempIaris, ejusque colophone egregio mutilati lectionem exhibere: Superesse autem Latinam Versionem olim

sub initium renatae Literaturae factam ex Bibliothecae Urbinatis cod. qui solus cum in aliis quibusdam a vulgata lectione abiit, tum praecipitὰ etiam additam in fine habuit particulam egregii eolophonis, quem Arabs Paraphrastes servavit nobis integrum. Eam igitur versonem hie subjungere, visum ideirco non modo fuit minime superfluum fore, sed Lectoribus etiam gratum ed magis,qno mirabili sis accidit, nullum e tanto Interpretum & Commentatorum numero mentionem ejus jure , meritoque facere hactenus quivisse. Autor Uns fui e Ludovicus Odaxius, magno illo literarum instauratori Ang. Politiano in multis suppar. Nam & diligentia laudabili renascentibus tunc Gr. literis obstetrimistus est, suorumque studiorum Patronum quoque nactus est Federicum Urbini Ducem, meritis erga rem p. literar. & Gr. M. S S. ' η'Bibliotheca a se eoilecta non minus celebre, quam qui Politiano obtigerae Laurentius Medi exus, Dux

Hetruriae. Ut huius etiam filium Petrum Medicaeum Politianus sua disciplina informandum habuit. sie sui quoque Patroni filium Odaxius. Versim ista, de

quanti in vertendis Gr. Autoribus Od axium Politianus seeerit, qui volet latius cognoscere, adeat. l. s. Epist. Politiani, cujus initio ἄν tita aliquot amborum Epistolae reperiuntur. Hanc autem Tab. Latinam, una cum Censorino de die Natali, Epict. Enehitidio, alusq; Pilitarchi, Luciani ae BasiliiTracta tulis e Gr. transatis in Fol. A. C. i 497. Bononiae edidit Philippus Beroaldus, qui in praefat. sua Odaxit meminit hisce verbis : Secundo loco est Tab. Cebetu ,qua nihil absolutius rqua humana vita decipula graphia se condecore depinguntur: quam latinitate donavit luculentus interpres, mihique amicissimus de quo illud dici meritissimo potest.

Cecropia commune decus, Latiaque Minerva.

Typographo veto describendam dedi, ut primo edita fuit.Errores tantum Typographicos , qui irrepserant, & com maia , quae aevi illius negligentia minus recte erant apposita, correxi. Alio autem charactere impressa in fine videbis ea, quae Arabi nostro fidem facere ae eum ejus Paraphrasi, loco G ci totus, conferri poterunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION