장음표시 사용
51쪽
origine Academia usique ad Morgagni
Post Instituti historiam, quae ad Academiam pertinent, sta
tim exsequar sunt enim vel per se, vel propter multor una famam , qui in illa floruerunt, scitu digna . Hoc ergo Academia initium habuit. Anno circiter millesimo sexcentesimo nonagesimo, cum Eustachius anhedius annos nondum sexdecim complesset, atque in philosophiae studium impensius incumberet, factum est, ut multi eius aequales propter adolescentis
tum gratiam, tum ingenium eiusdem studii caussa ad eum convenirent, academiamque domesticam ad exercenda ingenia instituerent. In his fuerunt incentius omasinus, Caietanus Scandianus, Caesar Mariscottus, Dominicus asius , Antonius Pitius, aliique , qui postea partim Bononia demigrarunt, partim vel decesserunt, vel alia studia secuti iunt, ut iam ex illis pauci admodum in Academia sint reliqui. Atque haec tum erat Academiae forma . Dies habebant constitutos , quibus in locum convenirent.
Alii deinceps ex aliis, quid quisque vellet, ad differendum ponebant contra dicebant reliqui, eoque utebantur disputandi genere, quod tum in scholis florebat maXime, tenui scilicet, cieiuno, ouodque angustis, exilibus syllogismis continetur. Quo autem saec melius fierent, leges adhibuerunt quasdam , principem Academiae quotannis creabant. Insigne etiam, ut est a cademiarum mos sibi quoddam confinXerant terrae globum, se seque circum, cum sole, inerrantibus stellis, contorquentem aethera omnia suo volumine complexum anguem , caudam ore
quod aeternitatis symbolum ponituro apprehendentem . His autem verba adiunxerant MENS AG, TAT , quodque in haec verba, atque adeo in illud ipsum insigne , quod finxerant, convenire maxime videbatur, Inquietorum nomen sibi sumserunt.
52쪽
Non alienum videtur hoc loco monere, paucis ante annis quam Academia haec, uti di Ximus, celebrari coepta eii, alteram Academiam apud Ioannem Antonium de Via nobilissimum adolat centem floruisses. Eam praeter ipsum de Via, qui post ad Belgas internuntius, deinde Nuntius a romano Pontifice Coloniam primum tum ad polonorum Regem, potirem ad Caesarem missus, etiam Cardinatatum summa l)onorum omnium apprcbatione consecu tus est, frequentabant alii permulti, in quorum numero elu-
cebat in primis lysses GOZadinus, iuvenis doctrinis omnibus ad elegantiam summam perpolitus, Qui post Romam profectus, magnam a Clemente XI gratiam iniit, I Cardinalis pariter est factus. His adiungebatur Aloysius Ferdinandus Marsiilius, qui una cum illo in litteris magna cum gloria versabantur, Geminianus Rondellus, Dominicus Guliel minus, meminianus Montanarius , quem multa ex iis, quae post edidit, in eadem Academia recitavisse, memoriae proditum est. Fuit etiam in illo numero Marcellus alpighius, in quo uno videbatur anatomica facultas sibi praesidium collocasse . Sed ea Academia , aliis in alias partes distractis academicis, sub idem fere tempus dissoluta est, quo haec , de qua scribimus, ortum libuit. Quod idcirco monere
volui, ut illus trissima ae Academiae , Quae hanc eSemplo, atque aetate praeivit, maneret memoria apud posteros.
Ut revertar, Unde digressus sum . Academia apud an Dedium quattuor annos permansit, haud multo plus; nam post aliquanto ad Iacobum Sandrium migravit, spe usta loci commodioris Is erat vir doetiis, Min medicina facienda admodum clarus . Interim multorum concursus ad Academiam faetus erat, quor uiri paucos nominabo . EX antiquioribus fuerunt Ioannes Antonius Stancarius, qui medicinam magna cum laude excolebat Petrus
Nannius summo vir ingenio, a medici me facultate nitructus anatomes peritissimus; sed hunc immatura mors abstulit; Gosephus erga lia , cui postea tanto geometriae amore Xarsit, ut non dubitaverit alieno tempore dissicillimum iter ingredi, superatis praeruptis Helvetiae montibus Bernoullii audiendi caulla Basileam se conferre Sub idem tempus Academiam obtinuerunt Iosephus Guida totius antiquissimo Ortus genere, Petrus Iacobus Martellus honestus civiso bonus quorum ille poli ea historiae studio captus in sula texendis familiarum originibus ita clarus
in civitate fuit, ut nemo eo doctior taberetur erat etiam Oetices cognitione imbutus, mpingendi arte eruditus, licque erga
Academiam animatus, ut eius insigne quamvis id pollea ad paci
53쪽
eos annos retentum fuerit sua ipse manu eques nobilissimus depingere non dubitaverit Martellus poeticen compleXus magnum sibi nomen suis versibus comparavit, praesertim vero tragoediis faciendis, quas fere plures emisit, quam alius quivis Italorum. Hunc post Senatus suos inter a secretis principem locum habere voluit Circa haec tempora pariter floruit Iulius Caesar antinus suis in Academiam meritis clarus Is cum principatum obtinui Lset, leges novas tulisse dicitur . Neque ita multo post ad eamdem Academiam accesserunt Matthaeus aganus, qui nunc Instituti praeses est, mermanus Laurentus, qui post iuris prudentiae se dedit, in eaque claruit, Pius Nicolaus arellus. Is tum in medicina suum omne studium ponebat, ac cum postea Viennam se contulisset, Carolio Imperatoris medicus fuit. His accessi runt an Dedii duo, Gabriel, meraclitus Eustachii fratres, quamquam non Uno tempore ; nam Gabrielem quidem antiquiorem esse certissimis testimoniis compertum est. Quod hic dico; nam sunt alii permulti, de quibus quando Academiam obtinuerint, non satis constat; etenim ne illi quidem interdum memi nerunt, qui obtinuerunt. Et vero rogitanti mihi multos saepe accidit, ut alii se prorsus nescire responderent, alii cum diu haesissent, id tempus tandem indicarent, quod neque cum aliorum testimoniis , neque cum veritate congrueret. Quo magis ignoscendum nobis puto, si quos forte numerantes aliquando ordinem perverterimus . Redeo ad Manisedlos Gabriel ergo utramque analysim tanto ardore animi arripuerat, ut etiam librum de Conmictione aequationum differentialium , homo annos natus non amplius viginti, Composuerit.
Hunc librum paucos post annos edidit, neque scimus, quemquam Italorum ante eum in simili argumento tale quidpiam fecisse . Graclitus praeter medicinam , cui dabat operam , geometriam etiam ita excolebat, ut Gabrielis, AEustachii frater facile agnosceretur . His comitem, socium se adiunxit Victorius Franciscus Stancarius Ioannis Antonii frater, homo sane factus ad ea studia, quae in posterum tempus ab Academia traci anda erandi; namin geometra acutus, Me X periens physicus Whistoriae naturalis cupidus, neque minus vir bonus, summa fide, summaque probitate fuit veritatis vero sic diligens, ut ne per iocum quidem mentiretur; aQue de caussa poetarum, quorum versibus ceteroqui
valde delectabatur, fabulas non probabat is postea ad Yplicandam publice algebram in bononiens gymnasio constitutus est quo munere nemo ante eum in Italia, quantum scire possumus, fun-
54쪽
functus est. Per idem tempus in Academiam cooptatus est Ioannes Baptista Morgagnus adolei cens foroliviensis, qui tum litterarum
studio Bononiam concesserat. Is erat omnibus merit Carissimus, nam praeter ingenii vim , quae summa sane, ac prone incredibilis in illo erat, fuit etiam in eo tanta oris, vocis, morum suavitas, ut omnes sibi, quos quidem vel semel alloqueretur, facile conciliaret. Infra hos Academiae se se adiunxerunt Marcus Antonius Laurentus, quem medicinae studium illustrabat, Hacobus Bartholomaeus eccarius ab eadem arte instrucibus, itemque er-dinandus Campegius, .Fernandus Antonius hedinus poetae multo elegantissimi, qui ad poetices laudem historia naturalis studium adiiciebant; hedinus vero scribebat sic, ut non veteres oratores, poetasque imitari, sed unus potius ex illis esse videretur . Sub idem fere tempus ad Academiam pariter aggregatus est Nicolaus istorinus iuvenis docti stimus, qui medicinae laude in paucis florebat, itemque Pompeius Herculanus Senator amplissimus, quem unum omnium fuisse litterarum amantissimum vere affrniare pos e videor res enim fuit in oculis civitatis, neque ve- Teor, ne gratiae caulIa videar dicere. Neque praetermittendus est Hieronymus Bentivolus Senator pariter gravis doctus, qui Institutum iuxta, atque Academiam multis, magnisque beneficiis complexus est. Hi sunt fere, qui quantum eius temporis memoriam repetere potui, ad Academiam illa tempestate accesserunt. Anno millesimo
septingentesimo quarto Academiae principatus ad Morgagnum delatus est
is principatu Morgagni usique ad id tempus , quo
Academia in D silianas ades migravit. CAP. II.
ERat Morgagnus, ut supra diXi, nemini non carissimus. Is
propter summam , qua Sardebat, sciendi cupiditatem , ut erat maximo, ac prope divino ingenii, multas eodem tempore artes, disciplinasque cognoscere studebat quamvis ver diligentiam omnibus adhiberet fere parem , ita Scellebat in singulis, ut quamcumque tractandam suscip ret, in eam unice incubuisse videretur . Italice enim sic scribebat, ut cum elegantissimo um Le
55쪽
INsTITUTI. 3Tque ex veteribus posset comparari latini autem sermonis tanta
erat suavitas, ut appareret nativam in eo esse , non quaesitam . Cui
rei indicio esse polliunt Adversaria, quae qui legat non multum
desideret, ut moneam, quantos progressus homo id aetatis fecis set in anatome studio, cui dabat operam. Ut enim in iis artibus, quas animi caus a Xcolebat, se ab aliis vinci non patiebatur, ita in hac, quae caput erat, facile praestabat omnes Geome
triam quoque, poeticen attigit, quod fortasse aliquid praesii dii ad sua ludia in illa esse putavi: huius vero dulcedinis Xpers esse
noluit. Habebat ergo studia communia cum multis, quibus adhibebat suavitatem, comitatem tantam, ut nemo illo neque iucundiori, neque commodior quisquam fuerit. Neminem umquam lacessebat, neque lacessitus gravius respondebat quidquam, quam res ipsa postularet, cumque esset natura omnibus obsequentissimus, nihil tamen ad voluntatem dicebat, sed sui semper iudicii ita loquebatur omnia , ut veritatis amatori esset .videretur Itaque Ioanni Antonio Stan cario is huius fratri Victori , quibus eratin contubernio Mamicitia coniunctissimus, Beccario Maias rediisque, atque aliis horuni similibus sic erat carus, tamquam frater.
In tanta gratia non ei difficile fuit, Academiam ad suam sententiam perducere, legesque novas, quibus Academici, abiecta veteri disputandi forma, ad alia studia se converterent quod sane Propter aversam nonnullorum voluntatem haud facile fieri posse
videbaturo constituere uae res quoniam inter cetera , Ux Academiae acciderunt, memoratu dignissima est , idcirco enarranda est fusius, ne quid de rei dignitate orationis brevitas minuat. Res ergo sic peracta Ioannes Baptista Morgagnus, Eustachius Maia Dedius, WVictorius Franciscus Stan carius veterem illam disputandi rationem, quae iam inde ab initio in Academiam invecta fuerat, iamdudum non satis probaban: quod scilicet nimis ieiuna esset, semperque in eisdem versaretur quaestionibus, quae partim nihil sunt, partim etiam cogitatione, syllogismis confici nequeunt, nisi e X- perimentum accedat, atque observatio pleraeque autem animos Contentionis studio sic imbuunt, ut veritas, nisi vocari in dubium possit, fastidio sit. Alii quoque non pauci Academici eadem tacite conquerebantur . Id videlicet tres illos, quos supra dixi, impulit, ut quando potestatem , Morgagno principe, haberent maximam , occasionem iuvandae Academiae aptissimam ne praetermitterent Morgagnum quoque alia caussa incitabat;
56쪽
quod scilicet cum principatum summa omnium consensione obtinuisset, nihil laborabat magis, quam ut gratissimus erga
Academiam esse cognosceretur . Cum hi ergo ea de re sermo ne varios inter se contulissent, in eam tandem sententiam ad ducti sunt, ut omnino sibi persuaserint, novas ferre leges opor ter si veteres retinerentur, incassum se de revocanda ab inu tilibus rigis Academia cogitare necesse autem esse, ut eas primum leges unus aliquis pro suo sensu describeret, ne si multi ad id convenirent, sententiarum varietas, ut fit, confusionem pareret. Itaque negotium Morgagno dant. Hic sibi per commode accidisse putans, ut suam erga Academiam voluntatem illustri aliquo beneficio declarare aliquando posset, sine ulla cunctatione rem suscipit, easque describit leges, quae postea an fre-dio, Stan cario, quos totius consilii socios habuerat , vehementissime probatae sunt. Scriptis legibus proximum erat, ut Academicorum aliorum animos pertentarent, inuos possent, in suam sententiam adducerent: neque enim in potestate principis Versabantur Omnia, ut ipse mutare leges, condere arbitrio suo posset; sed tamen si plures in eamdem rem consensissent, non erat dubium, quin facile, quo hi maxime incumberent, alii quoque inclinarentur. Nonnullorum igitur, quorum fidem in primis habebant cognitam , conventum privatim faciunt sermonem primum de Academia instituunt, veterem laudant consuetudinem
sed addunt posse eam fieri meliorem enimvero ferendum non esse tam praestantia ingenia in eisdem semper haerere quaestionibus , quibus vix prima aetas sit tribuendaci mirari valde se , quod aliarum academiarum exemplo non se se ad pulchriora , atque adeo utiliora studia converterentes sibi quidem dialecticam , metaphysicam disciplinam non improbari, quas qui prorsus igno-Tant, ii vix ullo scientia genere possint excellere; sed tamen has usque adeo a multis tractatas iamdudum, atque X cultas esse , vigui aliquid reliqum sit, in quo novus ponatur labor: si quam sibi
gloriam novis inventis Academia comparare velit, oportere iam eam ad physicas mathematicasque disciplinas observa Monibus, calculis, quoad eius fieri possit, illustrandas se conferre . Cum his, atque aliis in sociorum animos se insinuassent, ad ultimum consilium aperiunt suum , leges proferunt. Socii primum consilium laudare, deinde sermones, uti fere in his congressibus fit, miscere varios, ac tandem leges ipsas una voce, Ontentu approbare rogare etiam tres illos, Quorum opera convocati ellent, ut
quando ipsi consilii auctores, S principes fuissent, rem praeclare
57쪽
susceptam urgerent strenue, ac perficerent leges easdem ordianarent, explicarentque latius, easque simul ut possent, ac vel lent, in Academia proponerent, se utique glorioso incoepto non defuturos. Cum haec, Malia multa in eam sententiam 1gissent, cactus ille dimittitur Morgagnus, cui illa magi me provincia obveniebat, moram nullam interposuit, expositisque fusius legi bus, Min certum ordinem adductis, cum simul ipse, simul Stan carius, Mani redius, quoscumque opus erat, consilii sui fecis
sent participes, omniaque ad certam spem composuissent, eo res demum evasit, ut in frequentissimo Academi Corum conventu, cum de novarum legum necessitate orationem copiosam, gravem
Morgagnus hiabuisset, XVII Kal. Aug. A. MDCCIV leges, quas ipse descripserat, promulgaverit, omnibusque ad unum approbantibus, quae sane consensio , ut in veteribus, probatissimisque institutis tollendis, fuit omnium exspectatione longe maior, te tulerit. Sic trium hominum consilio factum est , ut Academia universa, veteri consuetudine excussa, ad ea studia, quae nunc maximo in honore sunt, repente animum adiecerit. Novarum legum haec erat summa : ut Academici in tres ordines distinguerentur, ordinariorum , numerariorum , super numerariorumque honorari eo tempore in numerariis habebantur primae partes ordinariorum numerariorum essent, quibus disciplinae variae divisae fuerunt, naturalis historia, thymica , anatonae, medicina, physica demum scientia , quaeque ad hanc ma-Σime spectant, mathematicaeci has singuli pro se quisque laborantes illustrarent, ac novis inventis, quantum possent, promo Verent Academicorum conventuum ratio sic si instituta : primo ut princeps diceret, si quid haberet, e re Academiae, tum a secretis epistolas, quas accepisset, recitaret. Ubi hi finem fecissent, bini academici, quae in suis facultatibus nova observassent, diligenter proponerent, perpetua uterentur oratione alii ad vitremum , si qui vellent, ad ea, ouae dicta essent, disputarent, neque tamen omnia in nudos syllogismos, uti semper antea factum erat, conferrent, sed familiariter agentes, ut in Gm Ini3nibus sermonibus sit, paullo latius vagarentur quod si ad ea, qua proposita fuissent, nemo quidquam haberet, potestas tum denique fieret proferendi in medium cuique quidlibet, modo id eas facultates spectaret, quas Academia excolendas suscepisset. ALferre autem quae neque experimento , neque observatione comprobari possent, nisi si certa ratione, ad veritatem ostenderenturi nefas habebatur. Contra in laude erat clarorum Viro.
58쪽
rum inventa, novissima praecipue recens edita, clare, distincte que explicare, praesertim si qui Xplicarent, non nihil inter ex plicandum de suo adderent, quaeque ab aliis mutuati essent, ipsi
Academia tali modo constituta, nimium quantum veritatis desiderio , solidae laudis studio omnes exarserunt. Quare, inexperimentis quotidie versari, tentare eadem saepius, Xa minare omnia, quaeque singulis in mentem venissent, simul conferre, nihil demum praetermittere , qui quaestiones novae, atque utilesin ponerentur,in solverentur . In primis vero exsplendescebat studium , sollertia Victorii Stancarii, qui tum erat a Iecretis, Namque cohortari omnes, Crogare, ut gloriosum Academiae incoeptum urgerent, non desistebat multis etiam , ne res ad dicendum deessent , monstrabat locos, unde aliquid novi peti posset ac si quid vellent experiri, se ipse ut qui erat summe industrius, atque experimentis capiundis tam idoneus, quam qui magi me ultro lubensque offerebat. Quae eius diligentia usque adeo Academicis omnibus probata fuit, ut ei munus a secretis in perpetuum constituerint qui honos ante illum nemini decretus
Per eos dies, cum fama, nomine Academia crevisset, se se illi adiunxerunt Ioannes Scheuch gerus helvetius, eiusque frater Ioannes Iacobus, quibus accessit Iacobus Hermannus eadem natione Walii pariter summi viri, qui partim Bononia transeuntes, cum bene constitutam Academiam vidissent, hortationibus suis eam confirmare non destiterunt, partim per litteras sua cum Academicis inventa communicantes addebant stimulos .animos ad veritatis studium inflammabant. Quo in genere Scheuch Zerus Uterque prae Ceteris laborarunt, nec non Hermannus, cui sane Academia multum debet id quod profecto praetermittendum Obiis non fuit est enim gloriosum debere aliquid viris talibus.
59쪽
Ab eo tempore , quo Academia in Marsiliorum domum migravit, ad illud, quo
INterim Aloysius Ferdinandus Marsilius, cum in Gallia versa
retur, per litteras ab amicis certior factus Academiam ad magnam gloriam florescere, ut erat in litteras valde propensus, eam scilicet, si modo per Sandrium licuisset, domum suam liberalissime invitavit. Nihil aegrius faetum est, quam ut Sandrius induceretur; erat enim voluntate in Academiam praeclara multorum annorum spatio confiimata; sed cum intelligeret rem in eo communem agi, maluit Academiae bono consulere, quam voluntati obsequi. Ita Academia cum annos circiter decem in domo Sandri permanssset, anno tandem milles mo septingentesimo quinto in amplam Marsiliorum domum se recepit. Sequenti anno Morgagni Adversaria prodierunt. Ea res omnium, quae adhuc cademiae acciderant, fuit gloriosissima, non tantum quod academicum se esse in eo libro Morgagnus publice declaravit, sed quia etiam librum ipsum Eustachio an fre-dio dicavit Academiae principi, qua dedicatione nihil illustriusseri poterat nam paucos alios anatomicos libros novimus, quos tanta fama sit consecuta. Ea Adversaria in academicis conventibus recitata fuerant omnibus non approbantibus solum, sed sibi, Morgagno gratulantibus. Inis diebus in academicorum numerum permulti relati sunt Ioannes Nicolaus a narius eques ornatissimus, Alamannus Insulanus Senator, homo litterarum litteratorumque hominum , supra quam dici potest, studiosus. Praeterea Laelius Trion setius, Geminianus Rondellus, QDomi nicus Gulielminus, qui id temporis Patavii erat, atque in magna illius gymnasii celebritate versabatur, itemque Antonius Valli Lnerius, quem naturalis historiae scientia illustravit, Guido Grandius amat dulens monachus, geometra acutissimus, Antonius Maria Valsalva, quem summum fuisse an atomicum vere contendere posse videor. Orgagni etiam praeceptor fuerat, quod laudis non minimae loco ponimus, cum eoque in regiam societatem londinensem cooptatus hisque demum se adiunxit An- tonius
60쪽
tonius Leprottus origiensis, qui tum Bononiae studiorum , ac praesertim medicinae perdiscendae caussa morabatur, adolescens unam ingenio, summaque diligentia, Quem postea Ioannes Antonius de Via tum ariminens Epistopus, nunc etiam Cardinalis medicum sibi adscivit, nec umquam non secum habere voluit; quare cum , Cardinali Romani concedente , ipse pariter illuc se contulisset, medicinam in florentissima urbe, Momnium longe nobilissima tanta cum laude exercuit, ut in pauci illimis numerataretur . Dicitur etiam Franciscus Simon us medicus spectatus per hos dies in academicorum numerum relatus esse , nec nonin Gas par Lapius versuum praeclarus conditor , quam artem postea dimisit, physicarum rerum, ac praesertim medicinae scientia valuit. Omnino Academiae negotium videbatur bene pulcherrimeque procedere; sed, ut humanae res sunt, tantas repente calamitates accepit, ut nihil propius factum sit, quam ut penitus interiret. Confecerat iam pridem Morgagnus Omnia, quibus prima aera tribui solet, curricula studiorum . Quare Venetias, Patavium ad cognoscendos doctos homines, in primisque Gulielminum , concestit. Hic ver ille fructus gloriae tulit uberrimos nam cum facile Adversariorum fama ad litteratissimas civitates pervenisset,
sic ab omnibus acceptus est, sicque ipse se gessiit, ut brevi tempore omnium opinione in e Xcellentissimis medicis sit possitus . Idque postmodo Senatui venero caulfe fuit, ut hominem honestissimis Conditionibus, magnisque praemiis conductum ex Foro Livii ubi felicissime medicinam faciebat, Patavium ad hanc publice
praecipiendam Vocaverit, eique postea, cum primo in hoc munere omnibus cumulatissime satisfecisset, primari an atomici partes demandaverit. Sed illuc revertor . Profectione Morgagni perculsa Academia dolorem accepit tantum , quantum numquam
anteaci ferre enim illius desiderium vi poterat, qui ipsam praeceteris Xemplo, legibus, institutisque quasi parens, condi
Ad hoc malum accessit aliorum quoque discessus, distrae loque academicorum: nam, Iosephus er Zalia per id tempus abiit, homo ingenii fama florentii imus Walii aliis studiis adeo multi distracti sunt, ut videretur Quasi quaedam fatalis calamitas in mia seram , abiectamque Academiam invasisse. At que has tantas plagas, quo nihil ad summam offensionem delibet, alia longe luctuosis lima secuta est es Victorii Stancarii morte Is cum ad perpetuos, diurnosque labores nocturnas etiam