Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

OPUsCULA . 34Ιlum in viventibus haberi potest, nil certi adhuc constituerim , relinquitur, ut quid coniectura assequi possim, nonnullis ea de re productis suspicionibus , videamus. Et primo quidem cum eximio Viro in hoc prope convenio,

quod scilicet falcatus musculus inter septum in centro locatum nonnihil attollere posito cerebrum ad Meningis contactum ali quantum compellere, cuius occasione contactus fibrae Meningis carneae is distractiles interioris membranae distenti, nece sario inmotum quemdam restitutionis feruntur, atque adeo cortical 1bus cerebri folliculis blande compressis, naturalis in iisdem nervos fluidi secretio promovetur; atque hoc etiam eo magis probabile mihi visum est, quo duram Men ingem in nonnullis locis, maxime vero circa frontem Mossa bregmatis, ut plurimum non adeo cohae rere observaverim. An vero quid simile caudice inter septum de primente in cerebello fieri possit, quod maΣime contendit V. C. inferius observabimus. Nunc alterum falcati nausculi usum commemorabo, qui etsi ut alter ille nulla experientia in vivi sectionibus demonstrari potest, tamen in usum commemorandum apte adeo musculus ille bi loci appositus est, ut si ita res non est , nullus fere falcati musculi usus, atque utilitas esse posse videatur. Igitur quoniam , ut ante dixisse videor, eadem structura dispares usus saepius natura consequitur, maXime quando angustia loci diversi generis macta inas, eas e multiplices respuit credo ego, falcatum musculum una cum septo intermedio, praeter eum usum de quo paulo ante dictum est, sanguinis etiam Otum ex quadam structurae necesntate, I diversis quidem aliis de causis in nubus fortasse retardarum plurimum promo Vere. Hoc ut, qua fieri potest perspicuitate , videamus, nonnulla hic altius repetenda sunt circa sanguinis motum , qui in cerebrosi, qui licet, ut in aliis corporis partibus, hic etiam perennis habeaturi, non eo tamen, ut in aliis corporis partibus, modo illius causa motus, perennitas est videtur Sanguis si quidem magna copia in magnum hominis cerebrum per arterias carotides, Qvertebrales impellitur , ab his autenixam copiose adeo in omnem cerebri substantiam diffunduntur ut, quod alpighius noster iudicavit, ceterorum totius Corporis Vasorum tertia fere pars esse videantur, ea igitur proportione venarum rami sanguinem unde quaque excipientes ipsum in sinus

admodum amplos, imo si cum ramis venarum Comparentur, amplissimos Xonerant, sic tamen, ut e LoVueri observatione,

362쪽

34 OPUSCULA.quemadmodum reteres in vesicam , ita venarum rami in nus

Pr a terea illud etiam hic a Zime perpendendum censeo, quod Redlayus nobilis inter Anglos Anatomicus Observavit venas scilicet in sinum longitudinalem non quidem omnes hiare osculis a fronte versus occiput conversis, id quod promptiorem proculdubio sanguinis in laterales sinus velocitatem faceret, sed complures illarum quod Nieulsenius de nonnullis MLou verus de omnibus asIdruit complures, inquam , illarum venarum ab occipite versus frontem in uni sinum aperiri. Quae omnia si ita se trabere videantur, constat utique, quod minores quasi rivuli in unum maiorem amnem confluentes venae, sanguinem in eum sinum unde quaque exonerant, qui propterea non ubique uniformi feratur velocitate necesse est . Cum enim statim a minoribus venarum sectionibus in maximam sinus longitudinalis sectionem transeat, in quam insuper cum venae contrariis fere torrentibus , ut dictum est, aperiantur, propterea Omnibus hisce atque aliis etiam causis conspirantibus, quas hic referre non vaCat, maXime illius velocitatem imminui necesse est. ΙJaec vero sive ita se habeant ex quadam structurae necessitate, qua sanguinis perennem motum non alia ratione in hoc viscere natura Xplere potuerit, sive ex aliis causis, quas hic referre suscepta Instituti ratio non requirit, illud certissime deduci potest,

retardatum hic sanguinis motum, multorum morborum, moin interitus causam futuram , ut ex illorum sectione Cadaverum, quia popletici moriuntur, docemur, quorum frequentior mortis causa sanguinis motus in sinubus, atque adeo in aliis cerebri partibus impeditus observatur Igitur quo pernicies tanta, periculum a nobilissimo viscere,

quantum quidem fieri poterat, amoveretur, natura falcatum musculum sub longitudinali sinu ita conocavit, ut fibris musculi,

sinus invicem communicantibus, non possit musculus laxari, contrahi, quin istius momentum motus sinu communicetur, atque adeo necessaria sanguini in sinu contento velocitas promoveat Ur,

quae porro velocitas cum maiorem ibi resistentiam habere possit, ibi longitudinalis sinus fit latior, lateralium fit concursus, propterea hic loci fibras ille conspectiores .falcatus musculus etiam confertiores habet, quo una cum septo horizontali quod si nubus itidem lateralibus fere, ut falcatus longitudinali supponituro retardatam a quibuscumque postis resilientiis sanguinis velocitatem promovere possit. Sed de his falcati musculi, atque in

363쪽

OPUSCULA. 3 3

tersepti usibus sat1s. Nunc tandem de iis, quos Caudici convenire visum est , postquam nonnulla circa illius structuram breviter perstrinxero, videamus

Quod itaque ad hanc durae Meningis partem , quam V. C. Caudicem , sive Tendinem falcis antagoni 1iam vocat, Quae interiori cerebelli Meningi apposita , ipsam pariter in duo fere hemisphaeria secat, haec, inquam , tametsi crassioribus, firmissimisque fibris, qua parte Inter septo horizontali adhaeret, ditata est, quae quasi robustissimum quoddam ligamentum constituere videntur: tamen qua interno magni foraminis occipitis margini infigitur , fibris evidenter carnosis constituta est: hae porro fibrae paulo ultra medium ilialius ligamenti carnosae evadere mihi saepius observanti visae sunt, inde vero latius expandi, atque pennicilli ad instar, sive radiorum e puncto quoddam lucido emergentium in orbem, ad illius foraminis superiorem limbum disponi. Haec postquam vidi, venit in mentem, an iste caudex hac structura, eo fibrarum robore praeditus, praeter quam quod motum quemdam tonicum in superiore cerebelli Meningis parte servare potest, quo ipsum cerebellum a superincumbentis Cerebri pressione tueatur, fortasse etiam illud prohibeat, ne scilicet falcis musculus nimium quam par sit septum hori Zon tale aliquando anteriora versus compellat, quo militer nimia etiam ab hac causa cerebelli pressio interdicatur: quibus profecto usibus implendis, etsi ligamentosa caudicis structura fatis fortasse esse poterat, additis tamen viribus musculi, aliis quibusque in contrarium nitentibus eo facilius, tutiusque repugnare potest. Et sane praeterquam quod ex structura nuper observata non satis intelligi potest , quomodo exiguae quaedam in non multae fibrae carnes comparate saltem loquendo quae in caudice esse videntur

ingentes illarum, quae in falcato musculo, atque inter septo sunt, fibrarum vires alternis vicibus superare possent, quemadmodum contendere videtur Pachionus. Illud etiam hic maxime perpendendum esse iudico, aequabilem scilicet, mad tonicam fere accedentem pressionem cerebello sufficere non solum, verum etiam deberi. Cum enim motionum, quae in corpore fiunt , aliae necesssariae, atque authomaticae, aliae vero a nutu, atque imperio mentis dependeant, Wratio discriminis illarum non aliunde, quam a diversas vidi nervet instigatione petenda sit, consentaneum quidem est fui dum illud , quo motiones a mentis nutu pendentes maioreS, vel minores, atque adeo inaequales fiunt, a cerebro, quod momentis

364쪽

344 OPUSCULA.

mentis inaequalibus comprimi potest, provenire. Fluidum vero, per quod motiones neces ariae fiunt, a cerebello mitti, in quo vis aequabilis undequaque pressionis solum haberi possit, atque hoc

eo etiam magis, quo machinae necessariis motionibus destinatae conceptum semel motum aequabili admodum ythmo .constanti quadam proportione ex lege naturae servare videntur. Atque haec, quae mihi non ita cum eo consentire visa sunt,

quod ab egregi Sodali super durae Matris structura, atque usibus traditum est, in praesentiarum proposuisse sussiciat plura qui dem , quibus non dicta modo comprobari, sed quibus insuper dis sicilium quorumdam morborum huc spectantium theoria, & praxis medica, ex nuper deductis, paulo ante observatis , illustrari possent, omitto. Non enim mihi quidquam addere persuasum est, nisi prius super his, quae hactenus exposita sunt, eis strum, Sodales, iudicium, atque sententiam rogavero.

365쪽

alii que anatomicis observationibus

CVm sngularis tuae erga me benevolentiae memoria sit semia

per iucundissima, quam vellem nudius tertius hic affulsis es . Ut enim saepe nostris anatomicis Xercitationibus, cum Bononiae commorarer, interesse perhumaniter solebas, sic nunc in maxime raram , ut opinor, mihi autem, praestantissimo viro Ioanni Blanco, cuius ingenii excellentiam Optime nosti, novam prorsus, Minauditam diisectionem una nobiscum incidisses scilicet obtulit se nobis arteriae bronchialis aneurysma, tumore quodam sanguine Comite, qualem numquam vidimus quam tecum per litteras communicare continuo decrevi, ut studia, ossiciaque in te nostra intermissa numquam perospicias . Quod vero, non dico latine, sed minime tale scripserim , cum his continuis iam quatuor,in decem annis, quibus, ut res tulit, vicissim saepe per litteras nos invisimus, nondum id fecerim ea me scilicet caussa movit, ut commodius, brevius me expe direm, voces enim anatomicis familiares, ob inveteratum eas latine addiscendi morem, facilius succurrere credebam ' quamquam aliae erant caussae, quae me ab hoc sermonis genere deterrerent,

sed erigit, atque confirmat incredibilis illa amoris erga me tui vis is magnitudo Cum igitur morbi sedem per sgna in thorace providerimus, tota paene dissectio in eius caveis versabitur. Itaque primo dexterum latus, uti sine vitio esse iudicabamus, sic prius incidimus, quo facilior, tutiorque ad aegrum oppositum via pateret ibi autem paullum sanguinei seri inerat, pulmonis obus inferior septo transverso innascebatur, reliqui vero duo lobi per valida veluti xx liga-

366쪽

ligamenta, ut saepenumero observatur, costis alligabantur, deinde sinistro latere inciso sanguis redundabat, sternum enim dum

attolleremuS, excurrere coepit pars cruoris tenuior, aquea, quae

crassiori, iam coactae supernatabat, ut usu venit in sanguine post venae sectionem subsiluente is refrigerat, quo exhausto pulmonem, qui, quantum oculis iudicari potuit, tertia fere parte minor erat, quam deXter, costis per ligamenta modo dicta arctissime illigari videbamus, diaphragmati vero intermedio illo tumore sanguineo, quem ex subitantia similitudine non magis apto nomine appellari posse credo, quam parenchymatis, ut idem noster lancus suggerebat . a renchyma uidem hoc, cuius maior crassitudo vel binos meos digitos transversos excedebat, sursum versus progressum stomachum una cum trachea, basis sanguineis ascendentibus usque ad claviculas involvebar, tum deOI sumaortae,' stomachi ipsius tramitem percurrens nervosam , nistram potissimum, diaphragmatis partem, tum capra, tum intra contegebat,is ad extremas eius appendices in ventrem protendebatur, Qventriculi parieti superiori adhaerebat digitos transversos quatuor ab eius cum stomacho commissura. Quamobrem locum inquirentes , unde huiusmodi cruoris recentis copia dimanasset, invenire pares non fuimus, nisi secto peri cardio, in quo , ut naturaliter solet, paucus humor continebatur, laetecto ortae initio quam deinde infra eius arcum per longum secuimus, tumque digito in eam immisso, in foramen incidimus, quod erat contra tracheam , eo scilicet loco, quo arteriam bronchialem inseri in eam auctores tradiderunt, quodque ad sinistram pectoris caveam pertinebat ex eo itaque loco, seu foramine sanguinem e L

fluxisse iudicavimus, quandoquidem illaesa unde quaque orta intrinsecus per factam incisionem inspicientibus videbatur, resque paullo post probavit. Interea cogitabam sinas enim oportet, ut in rei obscuritate id faciam, quo explicare eam melius mihi videor cogitabam , inquam, disrupta olim , aut valde debilitata sui initio, ronchiali arteria , coepisse sanguinem per fibrarum,

membranarumque interstitia , quibus trachea , ces Ophagus, ceteraeque circumsitae partes Odigantur, tum sursum , tum deorsumaortam, oesophagum discurrere, sensimque concretum partim in lamenta , ut eius naturae ingenium est, partim in grumos O-gi. Id si animo fingas, eccari amicissime, rem forte colΠpreis

hendes, quam explicare dum conor consequi haudquaquam mihi videor. Itaque hoc etiam accipe : in noli ro subiecto effusum illum sanguinem in tunicarum intercapedines non evasis in

molem

367쪽

molem carneam, qualem in polypis vidimus aliquando, in qui

bus plura veluti carnea strata sibi invicem superincumbunt: nam pars sanguinis illius atra, quae toti paren chymati colorem similem dabat, quamquam durata erat, tamen aqua calida dissolvi facile potuit, fibrae autem , quibus concretus ille ipse sanguis contine batur, nullum ordinem servantes quaquaversum inter se mutuo implicabantur,i ramulos nervorum stomaclium discurrentium involvebant ipsum vero paren chyma membrana tenui, alba in-Cludebatur, quam communem is exteriorem illarum partium credidimus, per quas sanguis veluti destillaverat, sic pericardium septo transverso pulmo ortae descendenti, ipsique septo annectebatur intermedio eodem parenchymates nervosa vero pars diaphragmatis, quam supra digi, tres digitos transversos crassa erat, non aeque tamen Omnibus in locis, quod scilicet tumor ille, sive parenchyma ad foramen stomachi crassius, quoad ceteras partes sensim imminuebatur, Wdeficiebat. Addendum eodem est non potuisse ab invicem seiungi, quin diaphragma laceraretur , idcirco sanguineas particulas in eius poris increvisse putavi. Us. Nunc locum, quo coepit arteria dilatari, pressius observernus orificium bronchialis arteriae adeo X pansum erat, ut digitum meum pollicem reciperet anulum efformabat valde crassum quasi callosum ad tracheae contactum sensim Xtenuatum ut novissime ruptum appareret, uti ex aliquot Siguis velut laciniis dignoscebatur in eius anuli substantia osculum aliud insculptum erat, impervium tamen, quasi duplex fuisset olimbronchialis exortus, ut interdum contingere auctores admonent. Ex quo illud constare videtur, quanti sit anatomicorum vel in minimis rebus exquirendis, curiositas facienda nisi enim nobis arteriae illius cognitio restituta per eos fuisset, nunc locum

a neurysmatis huius non tam ad vivum indicare possemus . Praeterea niversa arteriae aortae curvatura amplior erat, quam vulgo esse soleat, minime tamen extenuata , interior vero eius facies

hic illic, & per totum item descendentem tractum, albis maculis aspergebatur, ut in aliis huiusmodi casibus videre fuit quae scilicet maculae internam superficiem tum exasperabant, tum per eam liquido exterius perlucebant, tunica vero ipsa arteriae internaseorsum ab aliis distaciat facile illae abradebantur, quocirca ad celeberrimi Morgagni normam, qui in ortae dilatationibus eros vi principii indicia in illius hic illic ossificatae tunicis evidentius prodere se docuit, suspicamur, eas maculas erosionis in nostro casu exordia fuisse Cor autem mole parvum erat, auriculae, sini-X a stra po-

368쪽

stra potissimum, exiguae, contractae. De abdominis visceribus nihil inspeximus, quod a natura deficeret, nisi lienem rugosum Parvum , Magis , quam soleat, extrinsecus albicantem . Habes quae ad morbi sedem genus pertinent; si qua sunt adhuc iredo autem multa mea caussa quae locum hunc obscurum relinquant, si videbitur, dignaque res sit, interrogabis forte enim

acutis tuis interrogationibus elicies ex me tamquam exprimes, quod in animo habeo. Reliquum nunc est , ut aegritudinis velut historiam scribam , in qua narrem ea , quae triduo ante quam mortuus est aeger, qua vel maxime potui diligentia etiam , atque etiam animadverti, veluti totius morbi summam, idque praecipue, quod iam eius naturam , atque genus, vel primo e tribus quos recensui, diebus compereram , de te Seramque . Erat is a pedibus Principis mei Cardinalis de Via, annos natus tres, Uadraginta , valde agilis, aspectu robustus, mediocri statura ,

quadrata . Ineunte aetate caementariis operam dedit, it acri erat

natura, sibique ob id plurimum confidebat, onera humeris portabat, quibus aetatis suae vires vix suffciebant sic semel atque iterum ex altis decidit aedificiis: adultus vero patriciis coepit esse in famulatu strenuus cursor habitus est . Uxorem sexdecim abhinc annis duXit, ex qua tres, quatuor liberos suscepit in sermone quotidiano cum illa de pectore conqueri solitus est . Saepe autem mecum de fatuum copia lumborum ventriculi dolore , qui quidem dolor ad sternum usque pertingere indicabat, quemadmodum in affectibus typochondriacis observare non raro solemusci quibus ego vitiis occurrere solitus eram aut lenibus pharmacis, aut terebinthina , aut amaris herbis ex aqua decoctis, ut mihi morbum animo fingebam iis sane auxiliis adiutus a cos intra dies melius habere dicebat, suaque munia, ut quivis sanissimus, obibat. Ho vero anno, cum ob res suas domesticas viginti dies ab urbe abfuisset, quibus multarum horarum iter quotidie per loca item montosa nive iam Obsita conficiebat, nec equitare prae dolore pectoris posset, reversus ab itinere dormum his proXimis idibus fessus, .morbo prope confectus decubuit rmihi autem invisenti narrabat se pulsum quemdam novum in pectore persentire, Mad sternum, dorsum , scapulas, sinistram potissimum , intolerabit i dolore angi, qui eum in lecto conquiescere

non patiebatur, levari tamen aliquantisper, cum pronus iaceret

demisso capite is linteis tepefactis dorso, ac pectori admotis neque noctu neque interdiu per octo ipsos dies somnum coepisse addebat sibi amarum admodum os esse, fiatibus torqueri, qui dum

369쪽

attollerentur, ut aiebat, ignoto sibi obice deiiciebantur, sin

emittere posset, levari magnopere ori duo , antequam domum ab eo itinere rediit, noctu universi corporis frigore correptum cum anhelitus interceptione emori prope sibi visum fuisse , accedente autem vomitu tum cibi, tum materiae amarae , animum , ac

vires resumsisse. Haec ille ultro narrabat, reliqua sciscitanti mihi, is inspicienti occuriebant: scilicet facies livida prae nimio sanguine apparebat sinistrae iugularis pulsus aliquis de X terae vero valde concitatus erat bis ter in die, vel in cubili, levi vertigine corripiebatur cum sudore capitis frigido pedes saepe interdiu obrigebant in itinere per acclivia loca, sub initio, anhelus erat, paullatim vero incalescente, ut aiebat, pectore spirabat uti sanus, iterque perficiebat: pulsus , quo digi in pectore assici,

manu ad sternum, aut dorsum admota minime percipiebatur, sive supinus aeger, sive pronus, sive in alterutrum latus conversus decumberet cordis autem pulsus imbecillus erat, cui is arteriarum in carpis remissione respondebat, quamquam , ob quamdam in arteriis tunicarum contentionem , durus apparebat, qualem serratum appellare possemus memini tamen alias pulsum vibratum,

quem dicunt, habuisse, quod ego vitae eius rationi tribuebam nahisce enim cursoribus, cetera sanis, huiusmodi pulsum animadvertisse mila visus sum semper modo vero erat inaequalis, quod scilicet aliqui ictus e flent aliis imbecilliores , numquam intermittens, semper rarus ad summos humeros numquam in vita doluit, numquam item ad brachia . Interea ob doloris vehementiam quamvis morbus per me quidem novissime detectus, nimis autem , ut licet con Armare, provectus is pulsus infirmitas deterrerent, ausus sum tamen secare venam sed fluente sanguine, cum debilitari magis pulsus animadvertissem , cessare iussi , atque alligari: quo emisio dolor minui aliquantisper coepit, somnus ad aliquot horas accessit fuit autem sanguis missus non multae consistentiae pridie quam mortuus est , pulsus admota ad sternum manu , aegro supino , percipiebatur palpitantis rei ad instar, ac velut fluctuaniatis hoc item die, cum , cibi sumendi caussa, lecto residere velolet, tota facie erubuit, naagno per abdomen calore diffuso, sudore ad caput egelido paullo post remissa sunt omnia , cibumque sumsit tertio iam die X acto, ex quo ab eo itinere redierat cum cochlearia duo, tria frigida aquae assumsisset, ex qua sacrum quidpiam ab uxore , amicis oblatum erat, frigidas autem potiones morbum augere digerato animi deliquium passus est

mox tamen se recepit, duabus vero horis post, qui ultimus fuit

casus

370쪽

OpusCULA.casus, recidit, exspiravitque . Haec hactenus. Nunc quoniam excessit iam modum epistola , tu vero me quoquomodo colloquentem soles humane accipere, veniam dabis, si non eam prius ad finem deducam , quam , quod de tympani membranae hiatu a Rivino detecto , ab nostro Blanco mecum observato, coram olim dixi, diligentius X scribere promiseram , tum etiam, ut nihil tibi in hac disiectione occultem , ipso praesertim amico nostro monente , qualem in colo valvulam in hoc subiecto Observavimus, edixero. Ad primum autem quod attinet, ut fidem meam liberem , tribus fere ab hinc annis adolescentuli annorum decem cadaver incidimus, quod ut aqua demersus is erat, sic in primis Optabamus rem cognoscere per alios saepius confirmatam , pulmones nimirum in his casibus aqua non repleri, sed quod respirare non possent, huiusmodi submersos suffocari, idque adolescentuli casus vel maxime probavit, nam buccis eius, ut in comitiali morbo accidit, trachea, Mnaso spuma plenis, linguae apice dentibus intercepto , demors, ne guttam quidem aquae pulmones Teceperant, immo vero ne ventriculum quidem aqua invenerat, in quo exiguus humor inerat, quem potum pauli ante casum assumtum coniiciebamus. Huius ergo in aure sinistra, ut ad rem veniam , cum leniter super tympani membranam huc illuc se tam suillam ducerem, eo in primis loco, quo tunica laxa est, seque ibidem Rivinus ut ex lectione Munichil acceperamus hiatum illum suum reperisse dixit, quasi operculum quoddam extrinsecus praefixum amovissem , repente apparuit rotundum foramen , quod tamen continuo suspicabamur ex dicta feta apertum, efformatumque sed cum diligentissime in illud uterque nostrum intueretur, anularem in tota sua peripheria figuram , velut ex duplicata membrana confectam intestigebamus, ac licet se tam in foramen immissam hinc illinc distraheremus, vicissimque consisteremus,

eadem tamen omnino anularis forma eiusque ora illaesa permanebat membranam vero alibi pertentantes, non dico ea dexteritate, qua prius, sed multo profecto maiori vi, eam tamen disrumpere non potuimus, quamobrem Rivini hiatum vidisse nos constantissime credebamus. Hic autem addendum puto puerum illum aurium destillationibus obnoxium fuisse, ut ex iis accepimus, Ut eum noverant, numquam tamen gravius audivi illa.

Quaeris forte de aure dextera disrupta iam fuit tympani membrana nobis meatum auditorium incidentibus, ut ad eam perveniremus. In huius adolescentis capite venas tum piae, tum durae matris non tam sanguine, quam aere turgidas videre licuit. Alte-

SEARCH

MENU NAVIGATION