장음표시 사용
341쪽
OpUSCULA. 32 Ivenerunt, quae observaveram in praefatis circa Crystallum experi
mentis . Hac de re adeo certior factus fui nullo pacto Crystallum a vitro, a silicibus discrepare, ut ipse minime dubitaverim , in tra diem cum cibo sumere Vitri simpliciter pulverat ad drachma
rum duarum pondus, ex quo nec minimum detrimenti me per sensisse fateor Si vero ex vobis aliquis me percontaretur de causa eius cemodi curiositatis, in qua fui, periculum in me ipsum faciendi de Vitri se cultate, ipsum non ignorare velim hoc primum effecisse ad everten dam erroneam opinionem illorum .praesertim vulgi, qui sibi persuasum habent, ut vel Vitri, vel Adamantis pulvis intus sum plus intestina erodere queat, quod alias, si in crassiora frustula haec exhiberentur, evenire haud dissiculter concedam . Secundo ad id agendum me concitavit cupiditas vos alloquendi non sine aliquo perspicuo argumento, ut recte intellectis iis omnibus huc usque enarratis, eo facilius ex aequo iudicare possitis de tenuitate mea, quae alias nil magis habet in votis, quam a vobis omnibus erudiri. Haec vero sunt, quae super Crystallo ad praesens dicenda ratus
fui, non autem ut vos concitarem ad mecum modo contendendum, sed potius ut a me dicta aliquantisper reputetis, cum vobis commodum erit, a me facto experimenta denuo instituatis, ad hoc ut eo magis pateat, utrum rationes, & experimenta huc usque allata satis forent, nec ne ad perpetuo ex ossicinis nostris eiiciendam Crystallum tamquam rem plane inutile . Hoc vero cum sperem vos concessuros in aliud tempus, haud negligam vobis innuere, qualem in posterum Crystalli peciem vellem adhiberi in os sicinis nostris vice illius, quae in praesenti usurpaturi, ad hoc ut ex ipsa haberi possint illi effectus in morborum curatione, ad quos everruncandos a Medicis Crystallus praescribituri quod efiiciam
in altera huiusmet de montana Crystallo dissertationis parte , quam , alia oblata occasione, si per otium licuerit, vobiscum, Collegae humanissimi, communicare me non pigebit. SS
342쪽
E quae vestra in accipiendo me in Academiae , divino quodam
instinctu a vobisceptae, gremium fuit benevolentia, debitum observantiae meae studium exposcit. Humanitati ergo vestrae etiam in me peregre advenientem , ac prae tenui studiorum supellectili instructum transfusae, conatuum meorum specimen, ceu exile in posteris communicandorum vestigium , aqua par est veneratione oblaturus, compareo, statim etiam sine taediosis verborum ambagibus, observationis in agro Viennensi, circa lapidis quoddam genus a me institutae, caput aggrediar. Duxit me ad ioc audendum tum rei tam curiosae novitas, tum etiam ut ea, quae ab Excellentissimo Beccario ante et iduum prolata sunt, si non magis explicem, saltem iisdem parum lucis addam Quanto rarius autem id est minus observandum in quibuscumque regionibus aliis est, de quo specialiter dicturus sum, lapidis genus, tanto magis miror, quod in tanta lapidis, qua Vienna tota abundat, copia, ita ut omnes pene domus eodem extructae sint, nullus unquam fuerit ibidem, qui eiusdem contenta vel ob sexvaverit, an potius dicam conssiderare attentius dignatus fuerit.
Aggrediar itaque, non attendendo ad illam , quae Viennae in omnibus lapicidarum ossicinis habetur, copiam , lapidis figurati descriptionem succinctam, dein loci natalis enucleationem accuratiorem
Est ergo lapis hic noster albus, non admodum durus, Alcyonio petrificato foraminutoso foraminulis nempe a centro Ordinatim versus peripheriam dispersis pertuso, ad Alcyonium Dioscoridis quintum forsitan referendo, copiose satis refertus Conspiciuntur lainc inde quoque quidam Alcyonii tertii Dioscoridis, sive vermiculorum speciem referentis fasciculi, sunt etiam Echinorum, pectunculorum striatorum , pectinum, aliorumque testaceorum fragmina inibi copiosissima si integram tandem lapidis substantiam oculo armato intensius quis considerare dignabitur , videbit paucis X ceptis arentilis meram testarum minute contritarum congeriem . Hoc me considerantem lapidem iunci lapicidina ipsa natali videndi cupido invaserat , ad quam etiam
343쪽
OPUsCULA. 323 Illustrissimi Marsilii iussu profectus sum sequenti modo disposi
Dimidiam plus minus horae unius partem Egenburgo, novem leucarum spatio Vienna Austriae disiuncto, distat lapicidina, quae in planitie sita est , nisi quod ad orientem versus ipsam Civitatem Egenburg bini sint Monticuli, seu colles sensiim e planitie surgen tes, plus tamen adhuc quam per spatium quartae horae partis a la picidina prorsus in planitie sita dissiti Stratum Lapicidinae primum, ac supremum duos pedes crassum
constituit terra nigra illa vulgaris, globum terraqueum undique, nisi vel eadem a tempestatum violentia fuerit abstersa , investiens. Sequitur Tractus Terrae paulo arenosior, priorique, sive communi illa paullulum saltem quoad colorem dilucidior, sive ad tu Cum magis inclinans, qui Terrae tractus mediante obscurior pau lo linea, sive gona in bina quasi strata divisus est, crassities vero tractus integri decem pedes in mensura adaequat. Strata haecce bina excipit aliud tres pedes crassum , plane peculiare, Ma prioribus multum differens, constatque e terra, quae ex luteo rube, subcaeruleo variegata est, maculata, ita tamen
non quod hi colores se se invicem per strata ordinarie unum alteri superimposita excipiant, sed invicem videantur conius. Hocce sequitur stratum aliud paris cum priore crassitiei, primoque intuitu non multum a terra communi abludens, imo materiae secundi strati prorsus simile esse videtur, ast propius consideratum lineas rubicundas,' subcaeruleas tenues communi huic terrae confusas exhibet. In hoc strato reperiuntur massae ex arena,
conchyliis prae primis pectinitis, Osteocollae quadam specie, alcyoniique rarius licet reperiundi assulis coagmentatae. Post enumerata haecce strata errea sequitur lapis supra destri plus 'albus, aedificiis extruendis materiem praebens , in pauca prorsus strata divisus, ibi stratorum divisurae adsunt, tam ar sunt, ut obitum conspectum facile fugiant. Divisurae perpendiculares rarae sunt, in uno, alterove saltem strato observandae, strictissimeque, prout de Horizontalibus diΣi, unitae stratorum unumquodque quinque pedes crassiti ad aequat, horumque strato rum hic duo, alibi tria, in alio denique lapicidinae loco quatuor iam sunt detecta. Divisurae pro in stratorum Horizontales ita Hori ponti parallelae sunt, ut ne in minimo quidem ab eodem de clinent. Stratorum horum lapideorum materia, quo terrae stratis, proximior, eo rarior, levior, Alcyonio, figuratisque
aliis magis referta, quo profundior, eo solidior, densor, mi- SD a nusque
344쪽
3a OPUSCULA.nusque figuratis, integrioribus nempe scatere deprehenditur. Hisce itaque totam lapicidinae amplissimae faciem secundum principaliora sua lineamenta descriptam esse reor, liceat nunc paullulum ab historica recensione ad ratiocinia hac de re mecum
Ex hisce claram coniicio fore Odvardi celebris illius Angli iam publicatam non minus ac notam sententiam , qua inter alia praecipue innuere vult, qua ratione omnia heterogenea in aquae diluvialis exaestuantibus undis sustentata, vi specificae, quam quaelibet corpora erga invicem habent, gravitatis successive praecipitata, tali modo terrae totidem crustae, seu strata formata
Lapidis nostri albi materia, quae ex arena pauca, conchyliis in frusta comminutis, denseque constipatis conflata est, postquam in aqua diluviali valdopere exagitata suspensa haeserat, motu Π-darum placidiore reddito una cum associantibus hinc inde se se particulis arenaceis solidioribus Conchyliorum testas alias minus graves ponderosiores reddentibus praecipitata in fundum fuit, ita tamen ut haec strata horizonti parallela extiterint ex ratione historica superius in medium prolata , quia nempe per magnum a lapicidina spatium, nullae montosae prominentiae conspiciuntur, quae quo minus materia praecipitata ad libellam disponi potuerit, impedire potuissent, ita prorsus, ut observatio haec ubique locorum Valeat, quod quo magis solum aliquod montibus propius est , eo quoque strata Obtineat magis ad origontem inclinata, quae ab horizonte facta sens sensimque, prout iis externa collis alicuius superficies, in planitie desinat, ut tandem omnia strata videantur hori Zon talia , prout id sexcentis observationibus aliis ex Helvetia Stiria marinthia, Belgio confaederato, Regio c. petitis, nisi temporis habenda foret ratio, demonstrari, seu potius X plicari posset.
Quo altior quoque moles superincumbens est, eo maiorem pressionis vim in subiacentia exerceri , tam e ratione , Uam X-
perientia fuse docemur, ut exinde clarissime stuat ratio, cur lapis ille quo profundior est , eo etiam densor sit, ac solidiori, imo observationes hinc inde in metallorum fodinis, montiumque cryptis partim a me, partim ab aliis institutae comprobant, quod quo profundius fodiendo descendatur, etiam materia sit densior, durior , imo continue semper gravior, ut propterea longius rationi dandae immorari neces una haud sit. Curiosum autem est, quod Conchae integrae, pectines maiores,
345쪽
OPUSCULA.' a 3 Alcyonii alias levissimi massae, aliaque immediate lapidi nostro aliabo in strato terreo incumbere cernantur, cum enim pectines illi nudi, integri ex testis minus gravibus conflati cuivis appareant
WAlcyonii alias nimii, ut in hac serie disponi potuerit, levitas ab aqua terreis partibus mixta, Alcyoniique oro infarciente ad proportionatam gravitatis rationem redacta facile concipi possit, statim in aprico licenomen ratio posita est. Considerabilior porro quam quod sicco, ut aiunt, pede transri possit, est osteocolla species, praecipue autem si attendamus ad
eam , quae sibi erat, figuram , videbatur nempe e multis globosis, vel subrotundis corporibus, vario invicem modo iunctis composita, quam sequenti ratione natam fuisse mihi concipio Volutatis in aqua, ac motu vasis cuiuscumque circum quassatis argillaceis massis cui considerationi arena tenuissima argillae mixta non obstat videntur statim formari corpora , subrotunda , globosa, quae deinde aqua effusa vario sibi invicem situ agglutinantur, ac tali modo relictae indurantur . Ita quoque natantes in aqua diluviali exagitata argillaceae moles cum intermiXta teneriori, ac subtilior arena tamquam quae ad osteocollae compositionem necessario requiritur illae a motu aquae conquassatorio, progressivo, seu provolutorio, figuram sibi variam subrotundam, Cylindricam , valem c. conciliaverunt, postquam deinde m tu violentiore undarum sedato in fundum praecipitata fuerunt varioque modo se invicem tetigerunt, recedentibus aquis ita coaluisses, imo saepius pectines, Alcyonii massulas, aliaque sibi agglutinasse videntur. Dum autem factam hanc a me observationem cum illa, quam extra urbis huius menta instituimus, confero, in eadem profunditate testacea haerere comperior, dum utraque I pedes altam terram conchyliis superincumbentem habeat. De terreis stratis ipsis, de quibus vi dictorum quivis vestrum sententiam ferre poterit, praesentibus ne discursum ultra praescriptum temporis terminum protrahere videar, plura dicere inconveniens esse iudico. Interim quamcumque meam in rerum naturalium observatione operam , possibilemque mihi diligentiam , indebitae gratitudinis, pro honore in me collato, tesseram illustri Academiae ea qua par est animi submissione sive praesens, sive absens offero, promitto.
346쪽
O Iod mihi, at me optandum , meisque commodis oppor
tunissimum erat, id plane a vobis consecutum me est pariabitror, Sodales ornatissimi, propterea quod me unum esse ex iis voluistis, quos Academia hoc anno haberet Anatomicos . Sic enim Min eo studio versabor, quod mihi me di cinae operam dant utilissim una est, Ma anatomicas e Xercitationes illas , ad quas publice, ut scitis constitutus sum , instructior accedam , paratior. Non tamen beneficium vestrum amplifica hy, neque gratias vobis agam longa oratione ; nam neque id vos requiritis mihi munus meum obeunti acenda sunt paucula, quae ex observationibus quibusdam in mentem venerunt de glandulis Glandulas nina irum examinandas suscepi in eo potissimum quod ad earum structuram , usumque spectat Circa Quod ita me
geram , Ut Antiquorum , imo Qquorumidam etiam minus Veterum placita non solum non impugnem, sed ne referam quidem Multa etenim in Auctorum scriptis occurrunt, quae absurda adeo sunt, itane dixerim ridicula, ut perinde vel hoc titulo mereantur Posteris obsolescere penitus. Si autem ex modernis res feret, ut aliqua decerpi debeant, ea tantum delibare Curabo, quae vel rationi consona, vel experimentis firmata sint, aut firmari possint.
Et primum quidem ad glandularum structuram assequendam
celebrem consulam Malpighium nostrum, qui eamdem per pluries tepetitas observationes indagavit studiosissimus, attigit fortunatissimus. Asseverat nempe quamlibet glandulam constitui ex membranos fossiculo, si simpleX, ex pluribus iisdem , a composita Simplicissimas vocat illas glandulas , quae in e sophago, intestinis is cons milibus partibus sparguntur atque e iis reliquarum glandularum deam derivat . Cuiusnam figurae sint folliculi illi, nostra nunc parum refert, cum ubi de glandulis speciatim ageretur dicendum esset potius . Ad nos quod attinet observandum est ad quemlibet folliculum distribui sanguinea vasa nervos, in eoque fortasse etiam circumduci carnea fibras, quod in iis, quas
347쪽
vocant conglobatas, evidenter patet, nam in interiori parte memobranae, qua densissima investiuntur, atque in duas dividi videtur , tales fibrae circulariter productae observantur, imo altius glandulae subitantiam penetrare horizontaliter, miro inter se artificio im plicari, taut quaedam consurgant areae, figura ut plurimum, magnitudine dissimiles, atque in singularum arearum medio locari iobulum ex molli, albaque membranula conflatum Haec de glandularum structura, praeter alia quam plurima, a clarissimo Auctore habuimus quam porro structuram licet Nuchius evertere conatus fuerit illam tamen in eiusdem operibus postia u-mis vindicatam recepimus, .confirmatam Ceterum celebris illa glandularum divisio in conglobatas, conglomeratas, quae passim apud Anatomicos circumfertur, arridere minus videtur, praesertim si attendantur proprietates quaedam
per quas illae ab his disi ingui dicuntur. Aiunt nimirum non nudi
conglobatas esse aggeriem minimarum vessicularum, conglomeratas vasorum dumtagat complexum in excretorium desinentium,
quod quidem cum falsum sit, ut infra demonstrabimus demonstrabimus enim, in conglomeratis praeter vasorum complexum inesse vesiculas quod, inquam, cum falsum sit, etiam allata diviso nequit satis subsistere . Alii, vel mavis omnes, generalem hanc proprietatem conglomeratis assignant, ut e pluribus minimis illarum excretoriis ductibus unitis fiat canalis quidam maior, qui separatum in glandula liquorem deponat in insignem aliquam avitatem, vel extra corpus deducat. Sed dicite, amabo vos, quis umquam ductum hunc eXcretorium Communem ,
canalem scilicet magnum in thymo viderit, imaginabitur in Cerebro Pin tamen cum thymus reponitur communiter in specie conglomeratarum, tum ipsum Cerebrum , de quo vero num glandula sit, perspectum mihi satis nondum habeo . Aiunt demum conglomeratas molliores esse, Misi abiles, minusque compactas, conglobatas duriores, magisque consistentes, quod quamvis prae ceteris veri speciem praeseserat, nescio an hoc universaliter observetur, sitque inde suffciens ad fundandam famigeratissimam illam divisionem. Multo vero arridet minus glandularum divisio , quam Nuchius excogitavit, nimirum alias est glandulas vasculosas, alias muscosai; pro vasculosis intelligit conglomeratas, pro muscosis conglobatas. Ille etenim per hanc divisionem destruere intendit substantiam glandularum vescularem . Verum ne circa inutilia immoremur, quaestione na, ut scholae aiunt, de nomine instituere videamur, inquiramus num verein ipsa conglomeratae glandula ex substanis
348쪽
328 OPISCULA. substantia vesiculosa, vel huic analoga conssentur; de conglobatis enim sic dictis satis sit retulisse Malpighi observationem. De quo sane ne dubitandum quidem arbitror, cum Ioannes Brouun luculentissimam ad hanc rem habuerit observationem in hepat equodam manifeste, Mad oculum glanduloso intelligite etesiculoso quam vobis hic non refero , cum eamdem vel in actis Lipsiensibus, quorum Auctoribus eam ille per epistolam communicavit, legere possitis, vel in ipsa Bibliotheca Anatomica, cui vidisse insertam recordor. Loco Brunianae Observationis proprias vobis duas proponam ab eadem non valde dissimiles , quas casu olim mihi contigit effecisse . Altera fuit in muliebris cadaveris distsectione cin quo stupendae sane magnitudinis hepar mihi se obtulit, in cuius superficie hinc inde hiabant oblongae quaedam altaeque scissurae, ita ut illico arbitratus fuerim viscus sic dehiscere propter vim maximam a copiosis intus stagnantibus humoribus illatam . Postquam h propria sede, ut manibus tractaretur, commodius extraXerim , absque ulla cultri ope sed solis dumtaxat digitis in oppositas partes vel leviter trahentibus per apertas iam scistbras, integri obi, fragmenta ab invicem facile segregabantur, in quorum lateribus belle eX surgebant protuberantiae quaedam vesiculares spectabiles admodum , quarum aliquae rotundae erant, sed pleraeque pyriformes, ita ut graphice propria figura cystim felleam viderentur repraesentare , propterea quod tunc suspicatus fuerim, hepar aliud non esse nisi compositum e pluribus parvulis vesicis ad modum ystis biliariae efformatis. Dictarum vesicularum maiores , quas quinque vel se tantum offendi, fere magnitudine nifabae aequabant, plurimae frumenti granum , Minimae, quas nudo oculo intuebar,in distinguebam , minorum piscium ovulis assimilabantur. Ex membranosis illis folliculis mediae magnitudinis cultro vi pertentatis erumpebat quodam quas impetu iliarius humor,
secus vero a maioribus, e quibus idem liquor effluebat quidem, sed languide admodum , lenteque , ut longe viscosior appareret. Porus biliarius, quem prout poteram Xaminabam , X inanitus erat,
flaccidus, imo fere resccatus , dempta tamen illa portione, quae communis est duo u cystico, qui naturaliter cum eadem cysti se habere videbatur , nisi quod illa a partibus iecoris turgentibus plus aequo comprimeretur . Dum ob integri, vel fragmenta hepatis modo iam dicto ab invicem dividebantur, spectabantur hinc inde vasculorum minorum radices e proprio veluti sinu evulsae. Illa vasa an glandularum excretoria, an alterius generis forent compertum habere non poteram id tamen animadverti , quod statim
349쪽
OpusCULA. 329 statim in se retrahebantur, paulo post quasi concidebant.
Alteram , quam vobis pollicitus tum , Observationem nollem una quam meminisse, cum per iacturam certo magnam , deplorabi lem mihi iam fuerit comparata, ut proinde molesta illius acerbis sim semper me torqueat recordatio. Illam nempe laabui in de functo quodam illum tum morum Sacerdote, qui propter tot in violatae umquam amicitiae comprobata pericula mihi, pluribusque, credo, vestrum fuerat acceptissimus. In eo igitur contumacissima, hincque irreparabili dissenteria necato, postquam intestinorum cavitatem perlustraverim, ut locum, qui potissimum fuisset asse ctus, perciperem fuerat enim circa illum aliqualis inter Medicos dissensio utque percepi ab dominis viscera cetera curiositate po tius quam alio titulo perquirebam . Et ecce Pancreatem solito maiorem in ea praesertim parte, qua intestino duodeno proximus erat, in eaque si non osse una, cartilagineum saltem cum per vali dam etiam factam manu compressionem Vix Mne vix quidem cede rei, quin imo vel cultrum ipsum intra propriam substantiam ne ad mitteret, sua obsistere duritie videbatur. Admisit tamen is tu ribus in locis, cum meum, tum illud Amicissimi D. Heracliti an Dedi, quem rogaveram , ut mecum una circa illud cadaver adlabo raret. Atque iam in quibusdam frustulis ea facies, qua cultra tacta fuerant, apparebant fossulae quaedam , sive a Vernulae parvae quidem , sed tamen spectabiles, quarum parietes rigidi erant, iantes , ut nullo modo conciderent. Intra ipsas aliqualis concreta materia observabatur, sed minor quam suffecisset ad implendas a vernulas . Poenitet me autem , quod tam hepar illud vesiculosum quam cavernosum hunc, ut ita dicam lan createm micros copii exa mini non subiecerim fortasse etenim aliquid, quod sua obscurum iacet exiguitate, in adaucta illa structura emicuisset, fecissetque, ut iure saltem aliquo elsem vobis Anatomicus. Attamen vel ex eo , quod crasse admodum adnotaverim , satis probatum opinor ipsas quoque glandulas conglomeratarum nomine significatas con stitui ex membra nos folliculis, quemadmodum alia alterius gene ris. Proinde corruit illorum sententia, VI admittunt glandula rum structuram contortis gyratisque, Ut aiunt, tantum vasis Omno ni I aliorum , qui statuunt glandulas consistere in circumfusa quadam ad capillarium vasorum extremitatem materia
Ad glandularum usum quod spectat nemo est ex melioris sal tem saeculi Anatomicis, quod sciam, qui non statuerit glandulas datas esse ad secernendum aliquod peculiare liquidum vel ab arcteriis, vel a nervis, vel ab utrisque, quod vel praecise sit excre-
350쪽
mentitium , vel destinatum ad aliquas operationes a natura intentas. Quod quidem licet verissimum sit, nihilominus cum putem ego humoris secretionem haberi posse absque additis illis folii culis membranosiis, qui glandulas constituunt, suspicari possumus altius in hac re mysterium delitescere, quod etsi desperandum mihi it, ut vobis revelem, permittite tamen , ut de rebus, circa quas solida nos deserunt experimenta, observationes , rationali utar
Canalis ille magnus sanguineus, arteria Orta, unico trunco exortus a mistro cordis thalamo, in varias hinc inde propagines dividitur, ita ut sensim attenuatus desinat in rivulos subtilissimos Oculumque fugientes. Hi tamen rivuli omnes simul sumpti, ut ut exili mi, maiorem habent capacitatem , quam habeat amplissimum illud vas arteria magna, proindeque sanguis per eosdem minori sue Velocitate, quam per ortam . Totum hoc, quod suppono, demonstrat Gulielmus Cole, aliique argumentis saltem probabilibus, atque in Academico quodam nostro congressu fere videntibus probavit anno elapso, ni fallor, Excellentissimus Bagani. X- tremitatibus arteriarum capillarium uniuntur capillares venae, Vel per anast homo sim , ut aiunt, vel alio modo, cum ab arteriis in
venas transeat continuo sanguis, eaedemque eadem coeunt proportione in truncum cavae , qua arteriae a trunco ortae dispanduntur.
Ut itaque a sanguine determinatus quidam liquo separetur,
praeter alias conditiones haec sane secundum Omnes requiritur, ut
determinatum quemdam sanguis motum habeat, sive potius ad quamdam veluti moram disponatur . Hinc Steno ingeniosissimus ut explicaret, quomodo salivae secretio perageretur, excogitavit salivalium glandularum venas a nervis constringi, ut sanguinis motus impediretur,in nuperrime citatus Gulielmus Cole ad expli candam spirituum animalium in Cerebro separationem , ibidem vena
Tum extremitates propter hanc eamdem rationem angustiores esse pronunciavit. Quae celeberrimorum Auctorum Cogitata an vera
sint, vel falsa tantus non sum , ut velim absolute decernere . Determinato autem secundum ipsos, quod ibi fiat separati , ubi minori motu sanguis fiuit, iam addam ulterius dissicile non eis locum statuere, in quo sanguis minima pollet velocitate . Hoc nina deduci potest e superius allata sanguineorum albrum divisione hac lege facta , ut quo magis multiplicantur ramificationes, eo
etiam magis augeatur vasorum capacitas, Me notitia , quam habemus si tamen vera sit venarum capacitatem maiorem esse,
quam illam arteriarum . Scilicet locus, ubi minimam sanguis habe-
