Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Op UsCULP. IIdo, vel eius saltem promissione consilium, quo sic spiritus sub

Atmosphaerae pondere gementes, in anguitias coacti, novo quodam impetu agminatim prorumpant , sanguinem per presstis ex tremi corporis tubulos violentia pellant, pristinas repetituri mo tuum periodos Pluries sane accidit, ut sola imaginationis re staurata vis absque ulia loci, aerisque mutatione, aegris reddiderit vitam . Ita animi fortes non Astra duntagat, sed Maera vincunt. Plures alii vix milliarium aliquot prosequii sunt iter prae gaudio exultantes a diro delirio sanati, semimortui veluti miraculo quodam restituti. Quasi Helvetia magna quaedam ea foret, Cu. ius invocatio mira in arte Medica praestare possit. Haec consilia si vel ob loci incommoditatem , vel ob temporis importunam conditionem , aliasque graves ob causas locum non inveniunt, ad alia properandum erit remedia, Mea quidem , quae aeris interni vim elasticam adaugere is incumbentis externi pressoriam mi nuere Valent. Transferri curarem ego aegrum in editam Quamdam Turrim , vel elevatiorem in vicinia forte obvium Montem , aut Col em , quo sic detraherem aliquid columnae aeris X terni, liberiori frueretur ille aura . Praeterea propinarem id genus remediorum , quae aere compresso sunt farcta . Ex omnibus palmam meo iudicio reportabit Nitrum cum suis praeparatis, Nitrum si Xum, Arcanum duplicatum Uyns Spiritus Nitri, in vehiculis convenientibus vel trahatur in usum , qui in militia ubi vis est Obvius, ipse Pyrius pulvis, cuius miram im explosivam moderni Philosophi ab aeris compressi elasticitate arcessunt Nitro adiungi potest succus uvis recens expressus, mustum , cere visi nondunt satis fermentata; omneque vinum recens potius, seu Ornum, quam bimum, vel plurium annorum. Porro in id incumbendum suadeo, ut externi aeris prestaria vis debilitetur detentione aegri in conclavibus bene calidis accensione ignium is alia id genus Iemedia , quae sana suppeditat ratio , porro confirmat Experientia.

Confirmantur , quae hactenus de causs,, cura Nostalgiae attuli ex eo, quod malo huic praecipue obnoxii sint iuvenes, quorum scilicet textura culanea nondum obriguit, sed flexilis est , pressio. nique cedens ii item, qui valles inhabitant alpinas, editiores, aereque nativo gaudent rariori, quales sunt Alpicolae Bernenses, Glaronenses , Rhaeti, Malii Ita quod initio Tractationis meae proposueram, ostendisse me

puto, vi aliam Nationem, quam Helveticam, montivagam hoc

in exteris Regionibus affligi morbo, nisi forte tale quid patiantur

332쪽

3ia OPUSCULA.Pyrenaeorum montium, harpathicorum item , Ityriorum In

colae , quorum tamen iuga nostris longe sunt inferiora. Patet quoque , cur qui in planis Helvetiae habitant, vel urbes incolunt, cibo, potuique exotico sese assuescunt, minus frequenter corripiantur hoc morbo . Non est cur hoc apud nos reformident exteri, quod nos patimur apud illos Anglus, vel Belga, Gallusve

ex profundiori sua Patria in elevatiorem migrans Helvetiam commutat graviorem suum, impuriorem aera cum leviori nostro, Wpuriorici sustinendam quoque ipse habet alterationem quandam , sed salutarem , sed proficuam , sed gratam : exeret vim suam elasticam internus in oris corporis sui detentus aer, dilatabit omnes Tubulos, quo ipse non tantum non sufflaminabitur motus sanguinis, spirituum, sed maxime promovebitur. Hoc respectu , audacter asserere ausim, erit Helvetia noura montosa Asylum languentium, verum Xenodochium , quo se recipere queant, qui rebellibus affliguntur obstructionibus, sicuti sane fuit inde a recepta libertate Pella se Asylum multorum millium quos Patria sua eiecit, vel dira Bellona bellua, vel dura famis necessitas, vel aliae causae. Experiuntur hoc in aere Patrio sola men, qui Militiae Gallicae, vel Belgicae sua dederunt nomina, Febres, aliosque corporis languores, ut de Nost algia nunc nil iacam, unico saepe itinere in Patriam suscepto profligant. Nec du.bito, quin hoc aeris Helvetii remedium aegrotis multis exteris, Cachecticis, Hecticis, Febricitantibus c. possit e s. auxilio, praesertim si offendat simul peritum Artis, Aeris medicum , qui languenti simul praescribere possit iuxta aquas nostras minerales deobstruentes, laetam, aliaque necessaria constitutioni suae, mutationi Regionis respondentia Satis nunc Nostalgiae, satis remediorum fessos vos video Il. lustres Viri, legendo, fessus ego sum scribendo. Recipite hoc

Historiae Helveticae Naturalis, medicae ποσπατματιον, eo, quo me ipsum , animo ρεσι φοιτην montivagum me, aliquando tamen recreatoria in exteras Regiones instituentem itinera . Excusate

saltum , quem nunc quoque faciam ex Alpibus nostris in Oceanum Gallo Germanicum, imo vero ipsum Mare Hyperboreum Notum est maximae molis animalia incolas esse aequorum Borealium, cum e contra sanae rationi videtur, constringi potius de bere viventium ibi Creaturarum corpora a gelidi aeris presssione continua, quemadmodum videmus, nos in sum nais Alpium no strarum cacuminibus, vel prorsus non crescere Arbores, vel in

contractam premi formam . Ill. Villovgb Ichtyolog. p. ro de

Scottae s

333쪽

Scottae, WValliae quis, obus, ac Vibus testatur, montanas minores esse prae iis, quae in planis pascuntur, vel vallibus. Ego rem ita concipio. Ex omni piscium genere soli pulmonibus respirant e tacet. De omni frigida constat, inesse poris eius ae rem compressum compressissimus adeo erit is, quem spirant Ba- lenae in extremi septemtrionis Maribus compressissimus hic aer

in corpora Cetorum attractus, per omnes Tubulo sangui veho diffusus, motu, Calore attenuabitur ita, rarefiet, ut corpora tota maxime distendat, quemadmodum videmus exi guam aeris nitro inclusi portionem rarefactam, carceribus suis

liberatam, incredibile explere spatium . Clarum inde iudico, non alibi vivere posse immani corpore natantes Belluas hasce, nisi in glacialibus undis, non extra hanc atriam perennare posse sanguinis, spirituum motum. Quod si contingat, unum aliquem vel alterum horum Piscium casu quodam , vel errore viae deferri in Oceanum Germanicum, porro in Anglicum, vel Gallicum. Quid, putatis, accidet advenis hic Aquae sat inveniunt, quam deglutiant, & tamen eiecti saepe colliguntur in littoribus, eiecti, inquam ego, salvo vestro iudicio ob aeris in poris aquae contenti rarefactionem vitae suae sustentandae improportionatam , eiectos, inquam, OrtuOS.

334쪽

OPUSCULA.

De Crastalis Montana.

OUotiescumque sat laborioso Corporum Naturalium tudio aliquis se dedit, tot illi occurrunt dissicultates , quae non tantum ancipitis animi eum reddunt in illa seligenda Naturalis Historiae parte, quae illustrari primum expostulat, sed tanta rerum multiplicitate eum obruunt, ut adduci nesciat ad aliquid capessendum, quod circa huiusmodi studia versetur. Hoc quidem , multo ab hinc tempore, ipse expertus fui, sed praecipue postquam a Patria digressio Eruditissimi, nec minus Honestissimi Codegae Vestri, fuit in causa, me sua vice prosequi debuisse in hoc Scientiarum Instituto ab ipso inceptas annuas super rebus naturalibus exercitationes, quae Cum tunc Versarentur in ossilibus, praesertim in Lapidibus, me statim Coegerunt ad quaecumque erant mea incerta consilia seponenda, ac ad eadem Lapidum studia extemplo amplectenda, veluti pro virili, ultra annum , patravi. Verum cum in hoc obeundo munere mihi permissum fuerit sermonem habere de illis tantum , quae ad simplicem practicam demonstrationem attinebant, omnia omisi, quae accuratius Xamen , atque per vestigationem exigebant, uti non minus illa , quorum dissicultates necessi erat conferre cum illis, quibus apta est mens ad qualiacumque dubia enodanda Huiusmodi quidem os omnes estis Viri Praeclarissimi, in quorum consessu ob singularia tantum vestra in me merita, pro quibus plurimum semper vobis debebo alloqui hoc vespere primum honore assicior hac de re in animum induxi meum vobiscum Communicare, quaeque vel in habitis meis iudiis, vel in deinceps habendis tenuitati Iudicii mei dissiciliora videbuntur , ad hoc , ut ea recipiam documenta , atque consilia, quae non nisi a spectatissimo iudicio vestro sperare licet. Quae vero in praelatarum Xerciistationum curriculo dubia, ac dissicilia mihi occurrerunt , non pauca fuere, quae omnia ad praesens recensere non convenit, qua de

re nonnulla tantum selegi, ut mihi materiem si poeditarent pro praesenti dissertationes, quae erit de montana Crythallo Multa quidem, inquam, multa super montana Crystallo mihi dicenda essent, maZime si vellem , vel eius gemelinia expendere, Vel

335쪽

vel varietatem illius concretionis explorare, Vel causam ipsius colorum ad trutinam revocare quae omnia ad Xplicanda, nec non demonstranda, non desunt in naturalium Gazophylacio huius Scientiarum Institutionis quaedam perrara specimina, quae philosophico oculo contemplata, non tantum pro simplici Academicadissertatione, sed pro ingenti volumine, materiem haud dissiculate suppeditarent. Verum cum haec sat dilucide pertractata fuerint a plurimis scriptoribus, eoque melius in spem veniam tractatum iri a Nobilissimo aeque ac doctissimo Lucernensi Senatore Dominico Captero qui, ut per amici litteras certior factus fui, prae manibus habet absolutum ferme de Crystallo opus, propediem edendum' omnia haec praetermittere non ab re fore existimavi. In praesentia igitur obiter tantum perstringam, seu strictius attingam , tum ea, in quibus meae observationes respondent illis scriptorum , tum quae ipsorum sententiae refragantur.

Quoad igitur Crystallorum concretionem ad illorum sententiam accedo, qui Crystalli montanae materiem quondam fluidam extitisse autumarunt, dein salium instar soliditatem adeptam fuisse, vel ob huiusmodi concretionis loci varietatem, vel ob ipsius materiei copiam, vel adventitia corpora ipsi admixta, Crystallos modo insigni, modo mediocri crassitie donatas fuisses ideoque vel

maiores, vel minores, vel minimas, vel magis, minus puras inveniri, veluti in ceteris omnibus concretionibus e materia fluida obortis,is praesertim in salium coagulationibus eaedem vari tates faciles sunt observa tu

Ad Crystalli vero figuram quod spectat non possum , quin discrepem ab illorum opinione , qui afferunt Crystallum montanam quandoque pentagona , quandoque globosa figura insigniri, praesertim ab illa et schii asserentis Crystallos observasse trigonas,

tetragonas, pentagonas, atque aliis figuris instructas, quarum in suis hi sic medicis observationibus plures cones exhibuit. Reenim Vera, in omnibus, quae hucusque prae meis fuerunt manibus, Crystallis, oculo cum nudo, tum armato perlustratis stabiliter hexagonam figuram deprehendio quamvis nonnullae tali r- Tegulari forma donatae existant, ut primo aspectu varia figura constare videantur, nihilominus cum ipsas attentius scrutatus fuerim, in iis se primigenios angulos inveni. Attamen minime est reticendum , quandoque mihi occurrisse quasdam Crystallos, quae pro uti conflatae erant ex duabus heXagonis pyramidibus immediate appositis, hoc est nulla inter ipsas columna intercedente, ut in

Crystallis persaepe conspicitur, tunc si transversim observabamR a illas

336쪽

3Is opus CULA illa Crystallos, quarum cuspides hexagonis pyramidibus donatae immersae extabant in congerie aliarum Crystallorum, tunc tetragonae apparebant, ut, vos omnes observare valebitis, cum

in aliqua, vel ex hisce semipublicis, vel privatis Academicis Sessionibus vobis observandam exhibebo, non tantum indicatam Crystalorum congeriem , verum etiam singula alia ex allatis in hac mea rudi dissertatione , quorum conspectus ab aliquo vestrum desiderari praesentiam. Ceterum constans in Crystallo exagona figura non raro alterata conspicitur, o Crystallos Crystaltis in. terdum inclusas , quae Crystallorum adhaesio fortassis, ut ego quidem opinor, fuit in causa nonnullis , ut Crystallo praedictas varias figuras adscriberent, cum alias rationi consonum videatur, ut paulo ante dixi Crystallum sua in accretione exagonam figuram asservasses, eo modo , quo primigenia salia, dum concrescunt, numquam specificam suam figuram immutant. Porro coloris varietatem in Crystallo originem duceres, vel a me. tallicis variis particulis immiXtis ipsi Crystallinae materiei, cum fuida existebat, vel ab ipsis metallorum exhalationibus, quas conferre valuiis ad Crystallos ingendas in subterraneis locis nemo ibit inficias. Nam scuti Chymica arte Crystallus tingi valet variis colori-hus, tum eam integram indendo crucibulo cum diversis metallicis rebus, Antimonio nempe , Arsenico, Auripigmento, atque aliis, ipsamque in igne detinendo non ad fusionem usque , sed

tantum ad rerum additarum combustionem, tum in pollinem redactam fundendo ipsam non sine mixtione pulverum variorum metallorum , uri, puta, Argenti, Aeris, Ferri, a ceterorum ad hoc ut ad gemmariorum libitum , varii colores in Crystallum inducantur, ad genuinas gemmas simulandas ita accidere posse Min Natura non est cur dubitetis. In telluris enim visceribus nemo ignorat tot assidue fieri elaborationes, quot numquam hymica ars vel hucusque invenit, vel deinceps est X cogitatura. Hanc postea eo magis palam fit revera Crystallum quarumcumque gemmarum esse principium , veluti non tantum Boyleus, WVel schius memoriae prodiderunt, verum, nobis patet ex quadam Crystallorum congerie Helvetiae montium , inter rariora huius Instituti

asservata, quae partim Ana et histo, partim Crystallo constare aspi

citura

Exploratis vero Crystalli tum concretione, tum figura , tum colore, rationi consentaneum putavi ipsius quoque medicas facultates Xpendere, cum maxime me non praetereat ab omni fer

me medicorum coetu ipsam Crystallunt commendari ad varios de

337쪽

bellandos morbos, praecipue eos a nimio acido obortos, quales sunt Diarrhaea, luxus uterinus, Podagra, Hysterici affectus quorum praecipue a nonnullis peculiaris domitrix Crystallus re putatur ac huiusmodi alii, nam Crystallus observantem timul le ro in commentariis Scroderi, audovici, ut in Pyrotechnia a tionali, i ineralogia dilucidata : omne acidum, quod Jeri ceutias in corpore suscitat, absorbet, secura e corpore ducit, ac de re in nimia acrimonia salium egregie praestat. Quibus verbis non pauci rei medica scriptores calculos addunt, sed praecipue Valentini in sua simplicium Historia reformata, in qua haec ipsa scriptis prodidit Maxima mis C falli in eo sita est, ut acidos umores stomachi, o intesinorum temperet, absorbeatque in 'Heterem trita. Ex quibus omnibus codigendum est, ut mea quidem fert sententia, Crystallum a praefatis scriptoribus habitam fuisse Alcalicum corpus acida omnia temperans, ac absorbens, veluti sunt Coralla, Oculi Gammarorum, Margaritae, ac eius cemodi alia, quorum dulcandi acidos effectus palam fiunt, cum vel ceto, vel Succo Limonum, vel acidis spiritibus immerguntur, nam ipsorum aciditatem infringendo in dulcem saporem ipsos liquores ferme immutant. Hac de re nil mirum, si haec ipsa alcalica corpora in medicum usum revocata fuerunt, ad nimium acidos succos, in humano

corpore nonnumquam existentes, temperandos, nec non Vertendos

Si vero huius me naturae esset montana Crystallus, quae ad praesens in ossicinis usurpatur, nullam dubitandi ansam mihi praebuisset, utrum ipsa in praefatis morbis exhibita, iis succurrere valeat ne ne verum cum mihi longe ante satis superque nota extiterit Crystalli durissima compages, pluries admiratione correptus fui, quomodo tot alias solertissimi, scriptores Crystallo adscribant facultatem acida dulcorandi qua de causa non semel cogitavi aliquod instituere experimenta, ut periculum facerem utrum revera Crystallus eius cemodi facultate donata existat. Tali autem meae

cogitationi calcar addidit occasio de ipsa Crystallo disserendi in

Anni elapsi exercitamentis, in quibus, quaeque fuerunt, eo tem pore, circa Crystallum meo tentamina missa feci, atque, ut a me paulo ante commemoratum fuit, pro hocce Academico sermone , data opera seposui ; non dumtaxat ut vobiscum CSodales Gnatissimio ea quaeque fuerunt communicarem sed a Ximes, ut palam fiat quales sint uberrimi fructus, qui ex huiusce Litterariae Institutionis annuis consuetis eri ercitationibus colligi possunt. Ut vero hoc rite peragerem, haud neglexi prius percurrere quot.

quot

338쪽

quod habere potui, tum Pharmacopeiae, tum Chymicae scripto.

Ium monumenta , adeout observarem, si apud ipsos esset aliqua methodus Crystallum ita praeparandi, ut immutata naturali duritie magis apta fieret ad praenunciatos effectus patrandos. Et hoc quidem iuxta voti sententiam evenisset, si fidem habuissem quorumdam hymicorum assertionibus, qui fortasse nimis fidenter afferunt, ut Becherus, Walii, se non ignorasse modum Crystal.

tum solvendi gelatinae instar, vel ex ipsa parandi Sal Essentiam Elixi , Syrupum , Liquorem magisterium, ac huiusmodi alia verum cum haec mihi suspecta semper fuerint priusquam ipsorum

opinionem amplecterer, X perimentorum seriem instituendam esse arbitratus fui, ut quantum ex Crystallo promitti possit perciperem Cum vero observaverim Chymicae artis sectatores, omnes uno

sensu sibi persuasum habere, Crystallum simplici calcinatione

adeo attenuari, ut promptior fiat ad solutionem in variis menstruis, mecum statui omnem movere lapidem, ut hoc modo voti

compos fierem Accepi igitur plurima Crystalli frusta, eaque X- tinctoriae calcinationi pluries submisi, hoc est saepius ignita reddidi, nec non extinxi partim aqua communi, partim aceto stillaticio, observavi ipsa omnia fieri minutiora fragmenta, non sine aliquo pulvisculo, qui praeseitim observabatur in illis frustis incommuni aqua extinctis . Crystallum porro ita calcinatam in pulverem super porphyreticum lapidem redegi, dein ipsam in crucibulum reverberii igne impositum immisi , ut experirer, si ignis diutinus, nec non intensus Crystallinos porulos magis aperiret, eam scilicet magis ad dii solutionem aptam redderet, sed res aliter accidit, cum ipsa Crystallus denuo in massam Vitri instar abi verit. Tunc haud segnis fui ad eamdem Crystallum in pulverem redigendam , ad eius tertiae parti admiscendum aequale pondus sulphuris, ut alii tertiae parti parem portionem salis Tartari, Ostremae salis atri, ut periclitare quoque, si ope huiusmodi vel

Acidorum , vel Alcalicorum , res exoptatum exitum haberet verum cum has admiXtas materies in sat valido reverbera igne

per aliquot horas, in tribus crucibulis detinui illam , circa eorum fundum , inveni Crystallum denuo fusam , hac dumtaxat notabili differentia, videlicet, quae cum sale Nitro in fluorem extiterat, colorem Amethystinum ferme adepta fuerat. Tum tres Ortiones ita calci natarum Crystallorum denuo in pulverem redegi , ac per tepidam aquam a salibus ibi relictis eas liberavi, atque seorsim in tres phialas ingessi, quibus quartam addidi cum aequali portione

339쪽

ta , uti, quinctam cum Crystallo pulveri sata, quae nondum ignem experta fuerat. Hisce quinque phialis superinfudi sequalem portionem solutionis salis Tartari, atque, per plures dies, in digestivo igne, ipsas in arena balneo reliqui, dein liquorem

singularum phialarum per inclinationem segregavi, a C eum in Veiani omnino respondentem solutioni Tartari iam prius Crystallo superinfusae. Tunc eamdem Crystallum in phialis relictam tepida aqua a sale Tartari liberavi, atque exsiccavi mdenuo iisdem quinque phialis seorsim , ut prius, superingessi aequalem portionem aceti stillatici hocque duabus de causis feci primum , ut observarem, num acetum aliquid tincturae e Crystallo eliceret, an ipsum cum Crystallo effervescendo aciditatem remitteret, eo modo, quo idem cum alcalicis terrestribus corporibus immixtum re veraeficit. Verum nec minimam effervescentiam mihi adnotare licuit, neque post diutinam quoque digestionem, acetum super Crystallum infusum deprehena quidquam immutatum a sapore .colore ipso, quo praeditum erat, antequam super Crystallum digestum esset. His porro omnibus tentatis nobis quoque placuit experientia comprobare, si quod nec successit per infusionem , ac digestionem liquoris salis Tartari, nec per illam aceti destillati, fortassin optatum finem sortiretur per Nitri spiritum , acidum omnium praestantissimum . Hoc vero ut peragerem , acetum separavi a Crystallo

quam denuo ablui, atque e Xuccavi, dein in singulas phialas Nitri spiritus portionem imposui, consuetaeque digestioni eas tradidi per plures dies, quibus praeterlapsis, Nitri spiritus inventus fuit huiusmodi saporis, ac facultatis in metalla, qua donatus erat ille, qui nondum super Crystallum fuerat; nec aliud peculiaris in illis phialis adnotavi, nisi Nitri spiritum superinfusum Crystallo,

quae nondum ignis vim X perta fuerat, elegantissimo caeruleo coalore infectum . Verum nobis rationem perquirentibus , statim venit in mentem hanc coloris mutationem in Nitri spiritu minime Crystallo adscribendam esse, sed immo aliquibus metallicis particulis, a duritie Crystalli ab rasis ex aereo mortario, in quo ipsa contusa fuerar cum alias Cryllallus in Ceteris experimentis adhibita porphyretico, non aeneo mortario in pollinem redacta fuisset. Crystallum porro, cum in pulverem resolvitur, abradere propter insignem nativam duritiem suam , cui uicumque vasis, in quo conteritur , superficiem minime in dubium revocandum est , nam hoc

340쪽

3a OpUSCULA.hoc clare percipitur ex Crystallo in ossicinis pro medico usu praeparata, quae plerumque e albo ad rubedinem vergere cernitur, quod etsi a nonnullis pro genuino rectae Crystalli reparationis indicio perperam habeatur, nihilominus nihil est in causa huiusmodi coloris, praeterquam ramenta porphyretici vasis, vel lapidis diutina laevigatione Crystallo admixta, quod quidem non reticendum esse duxi, ne aliquis ex vobis ignoret allatam Nitri spiritus coloris immutationem re vera a Crystallo non pendere

Demum Crystallum, superquam Tartari liquor , Acetum destillatum Nitri spiritus in digestionem extiterant, denuo e X siccavi , e phialis extraΣi, atque in crucibula seorsim indidi, quibus reverberii igne impositis, singulae portiones fusae fuerunt vitri instar in massas, quas omnes insimul pondere exploravi, atque inveni Crystallum Omnem adhibitam in tot praenotatis vel calcinationibus, vel immersionibus nil plane de primo pondere remisisse Cum igitur nec simplici calcinatione extine oria, nec illa aucta mixtione, vel salium Alcalicorum , vel Acidorum , nec variis menstruis Crystalli immersione, minimam ipsius portionem solvere possibile fuerit, nec ipsa liquorum aciditatem infringere, admodum dissicile explicatu mihi saltem videtur, quomodo Crystallus inter medicamenta exhibita operari possit in humano corpore, in quo minime invenitur illa vis, quae per ignem, per acidos, aliosque liquores e Chymica habetur arte. Ipse quidem modo post tot instituta tentamina id, de quo tamen antea suspicabar, pro comperto ferme habui, nempe nil magis pollere posse Crystallum in medicaminibus, ac pollere pollent, vel vulgatissimi silices igniarii, vel ipsum Vitrum in pulverem redactum. Nec hoc mirum vobis videri debet, cum , ut arbitrari possum, vos teneatis, ex ipsa montana Crystallo in Bohemia Vitrum fieri, ut apud nos fit, ex igniariis silicibus purioribus, qui non multum a Crystalli duritie ac natura abludunt ut etiam ipsum vitrum aliud non esse, nisi ipsam Crystallinam lapidum materiem

fusione depuratam , nec non admixtione salium alcalicorum minus compactam redditam Ad hoc autem, ut certiorem me facerem super hac re non omisi

praefata eadem tentamina super Crystallo peracta, super vitro quoque, ut, super igniariis silicibus plane instituere, adeo ut exploratum haberem, si Vitrum is ilices responderent omnibus circa Crystallum observatis quod quidem iuxta id, quod putabam, evenit, etenim eadem cum in vitro, tum in silicibus pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION