Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

OpusCULA . 33 Ibit velocitatem, erit principium venarum capillarium cibique proapterea continget secundum hanc Hypothesim peculliarium liquo

rum a sanguine separatio. Supponamus iam vero arteriam aliquam ad eum usque locum productam esse, qui destinatus est, ut in eo fiat percolatio Cerato illa numquam succedet, nisi determinatus ille, quem in sanguine requiri diximus, motus pariter habeatur, motus inquam , qui ad quamdam veluti quietem declinet propterea, ut haec quasi quies in sanguine comparetur, necesse est, ut in arteriola iam dicta ulterius fiat capacitatis incrementum per ipsus longationem , consequenter vasorum multiplicationem, cumque ultra illum determi natum locum elongari nequeat, multiplicari ibidem, corpus aliquod necessarium est, circa quod veluti contorqueatur, suisque veluti amplectatur ramificationibus. Nullum autem corpus comis modius inveniri poterat, quam membra nos vesicula, vel quid analogum , cum ratione figurae, tum debitae ad necessarias actiones consistentiae, tum denique ratione contenti intra ipsam spatii ad recipiendas particulas ex vas sanguineis secretas. Cumque crediderim certe pro separandis diversis liquoribus diversam etiam motus rationem in sanguine requiri, ita pro hac obtinenda diversimode multiplicari arterias circa diversas glandulas consentaneum ducerem, quin imo mcirca eamdem glandulam eumdemque numero folliculum membranosum pro ratione diverstatis particularum ad unum specie humorem constituendum destinatarum.

Quod ut e Xemplo clarius reddatur, consideremus, v. g. glandulas renum, pancreatis. Dico, quod cum diversus sit liquor in Renibus separandus ab eo, qui separandus est in Pan create, diversum pariter fore motum , quem sanguis habebit in illis, ab eo, quem in hoc habebit, proindeque circa Renes sanguineorum a.

sorum capacitatem variam esse a capacitate, qua eadem vasa circa Pancreatem multiplicata donantur. Consideremus nunc ipsum dumtaxat Pancreatem . Verum quidem est, quod in illo generatur unus specie liquor, sed verum est etiam , quod ad componendum illum unum specie liquorem requiruntur diversae specie patiticulae, pro quarum profecto separatione eodem modo discurrendum , quo ratiocinati sumus pro diversorum liquidorum in i versis glandulis secretione, nimirum quemadmodum in diversis glandulis pro diversia te humorum percolandorum diversmoderamificari, ut ita dicam , debent vasa sanguinea, ut diversum in iisdem sanguis motum obtinere possit, ita pariter in eadem glandula imo in eodem numero fossiculo membranos pro diversa.

352쪽

3 32 OPUSCULA.rum specie particillarum percolatione ex eadem servanda erit,

consequenter circa ara dem numero vesicam glandulosam circumducta erunt plurima sanguinea vasa diversam continentia capacitatem , ut ab iisdem diversae praecipitentur veluti simplices iubstantiae intra folliculum , ad generandum ibi unum specie liquidum quamvis te rogene Um Ex quo videtis necessarias esse adeo vesiculas glandulosas, ut absque ipsis mi Xtionum ratio non perficeretur Demus enim , .g, in hepat membranosos folliculos desiderari, sed immediate ab extremitate arteriarum sive a principio uenarum produci e X cretoriae vasa in communem deinde truncum coeuntia. Iam cum e vas sanguineis quaedam sint, ex quibus unius generis particulae secernantur, quaedam Vero ecquibus diversi generis, etiam excretoria vasa aderunt, quorum aliqua unius speciei uidum continebunt alia diversae. Ubinam vero hae diversae substantiae saltem inter muscebuntur ad constituendum unicum tantum unius specie humorem , videlicet bilem P Porro alius non occurret locus, nisi trun-Cus communis, in quo commode parum hoc fieri, non est, qui non intelligat. Verum enimvero ut rationem, qua secreti ones fiunt ope glandularum, aliquo pacto explicarem, haec meditabar ulterius. Qui lubet membranosus fodiculus pluribus pervius est foraminibus , quae

sanguineorum vasorum extremitatibus respondent. Haec tamen foraminula, quae communiter supponuntur diversae inter se capa-

Citatis, rigurae pro ratione diversitatis particularum , ad quas admittendas destinantur, non crediderim semper esse aperta, sed auterne claudi, aperiri. Quod ut constet, supponendum est quemlibet membranosum fodiculum alterne constringi, dilatari quod fere tam necessarium videtur, quam necessaria sit alterna cordis constrictio,, dilatatio In constrictione igitur follicul

Tum obturari poros autumarem propter multas rationes, quas hiCadducere non vacat, in rela Xatione iterum reserari minc quidquid tempore relaxationis deciduum fuit in vesiculae sinum, ei pore constrictionis per e Xcretorium extra pellitur, ex quo deduci potest una saltem causa finalis, propter quam probabiliter in constriectione glandulae reserantur eiusdem foramina, nimirum ne secretae ipsis particulae per ipsa iterum insinuentur, Meo, unde discesserunt, regrediantur: scuti in ipso corde mediantibus valvulis a natura prospectum est, ne tempore Systole sanguis ex Vasa eadem, per quae fertur , repellatur

Anconstrictio,is dilatatio glandulosorum folliculorum corre

353쪽

spondeat Systoli, myastoli cordis , sive potius h contra, quemadmodum olim suspicabar, non auderem Certo statuere, quin imo, etiam num in numero tot sint Systoles, Myastoles glan dularum, quot illae cordis, ambigerem

De Nervis copiose admodum ad glandulas distributi quid

sentiendum , dubius sum adhuc. Alias tamen curabo statuere, an praeter communem , quem praestant in ceteris partibus , usum quid aliud essa ciant in glandulis, quemadmodum Malias de ratione secretionis liquorum Xponam plura , quae tamen, utpote ad glandulas in genere spectantia, debuissem hac dissertatione complecti nisi perspexissem abunde satis, ne dicam nimis, digisse me hacte nus, ut proinde satius duxerim, si ad alteram reservarentur. Ceterum , quod postremo non omittam , nolim , Sodales, meis tanto me studio addictum sententiis arbitremini, ut si consonae minus viderentur, ab iisdem removere animum , Obsisterem pervicax, vel si removendum aperte cognoverim , in glorius erubescerem . Quin potius cogitata haec eo consilio vestris iudiciis credidi, ut si quae forent a vobis reprobata, vel ego damnarem aequissime, Wreiicerem; si quibus & vos subscriberetis, amplectere ego tutius, .confirmarem . Propterea quod, cum meis studiis aeque necessarium, Mutile futurum sit noss. ea, quae admitti, a quae dimitti debent, ita vos vel mea comprobetis , vel eadem castigetis , mihi aeque opportuni eritis, acceptique, Vobisque, utrumlibet agatis, Vel utrumque gratias agam aequales, easdemque habe

354쪽

IOANNIM ANTONII STANC ARII.

De Dura Meninge.

OV m l. achionus, Medicus Romanus, Sodalis noster

cum egregiis Vitas antono, atque Redleyo , de dura Meninge, atque eius usibus Controvertiam habuit, eam, ut nostis, Sodales, nobilissimo vetiro definiendam arbitrio duobus ad hinc annis ille tradiderat. Viris autem huius Aca demiae spectatissimis, summam tunc temporis Auctoritatem habentibus visum est totum illud negotium Academicis titulum anatomicum prae se ferentibus committere, ut quod Iudicium super ea re ferendum esse iudicarent, illud Academiae authoritate tandem confirmatum, Sodali id ni X petenti mitteretur. Itaque ego, altero ex oliris solertissimo Anatomico in Consilium recepto, totam illius Controversiae rationem Academiae dilucide, ut visus sum , exposui, quid in eo ferendo Iudicio in Pachioni laudem praedicandum , quid dicti mulandum, quid denique reticendum X posui. Super his igitur, quae a me proposita fuere, Iudicium pro distra henda illorum hominum Continversia elicitum est, quo Academiae gravitati scilicet, Maequitati, imoin Pachioni existimationi adeo prospectum est, ut ob id Pachionus, Academia plurimam gratiam retulerit, scilicet non obscuram propriae voluntatis significationem declaraverit, summae scilicet sibi voluptati futurum esse , ut ab nostris super his, quae ad duram Men ingem , atque eius

usus spectant, observationes instituerentur, quae vel ab se observata confirmare, aut quibuscumque modis illustrare pollent. Profecto tametsi mihi plane conscius eram, nihil in earum partium consideratione superesse, quod a Viro diligentissimo, diu multumque in earumdem partium structura, atque usibus evol vendis versato, non perspectum iam esset, atque occupatum attamen e quo D a Se Cretis me certiorem fecit, Virum eximium quamcumque nostram diligentiam circa ea, quae a se observata fuerant, mirifice probaturum , coepi studiose expendere , quomodo QSodali nostro morem gerere possem , simul aliquid Aca demiae proponere, quod gravissimis, probatissimisque omnium vestrum auribus non indecore admodum subiiceretur.

355쪽

Porro quod usu venire interdum solet, ut accidant res nonnullae, quibus ad acriorem eorum , quae vel maxime etiam inquirimus , disquisitionem excitemur ita mihi profecto accidit, quidum observationes, meditationesque instituerem, quibus achioni inventa, & cogitata confirmare, aut etiam illustrare possem, nonnulla occurrere visa sunt, quae quoniam non omnino cum iis, de quibus aliter ab illo traditum est, convenirent, propterea aperte, atque pro veri studio, qualia illa cumque sint, vobis proponere decrevi, quae tamen non prius mihi probata erunt , quam ea gravissimo vestro Iudicio comprobata esse cognoverim Igitur quo haec facilius accipere, illudicare possitis, principio operae pretium facturus videor totam egregii Sodalis rem , ut ipse tradidit, compendio exponere . Itaque duram matrem observat musculaim esse sui generis membranaceum, qui ori venter

sit Qquadri tendineus, cum tres ventres habeat, quatuor tendines. Ventrium illorum binos superiores cerebrum continere, tertium inferiorem cerebellum investire . Ex tendinibus Ver tres cerebro tribuit, quorum medium falcem Mestariam

utrique Meningis hemisphaerio communem facit, duos laterales hemisphaeriorum Me ningis proprios atque in nominatos, tandem quartum cerebello assignat, falci Mestariae suppositum, atque

adeo Antagonistam, quem etiam caudicem vocat. Tandem hunc durae matris Processum, qui inter cerebrum, cerebellum interponitur, quod ibi inter utrumque ab occipite versus frontem fere hori Zon taliter extendatur, ab ipso interseptum horizontale

Vocatum est.

Atque hae sunt partes praecipuae Meningis, quas ipse diligentisis me introspiciendas suscepit reliquas enim , quae ad os petrOsum , ad oculorum orbitas, ad nas, palati radices, iraeterea illas, quae in tota cranii basi firmissime, atque immobiliter adhae- Tent, Cum non admodum coniecturae, modo, quo ipse durae Matris motum eΣplicat, convenire possint, propriae considerationi subiicere, non suae pretium operae esse duxit. Expositas hactenus distinctasque durae Matris partes fibris in . per lacertisque vario ordine, artificioque dispositis contextura prope mirabili praeditas esse observat illarum praeterea fibrarum directiones, nexus, uno verbo qualitates omnes diligentissime prosequitur, sic tamen, ut quos tres durae Matris ventres VoCat, superiores nempe, qui cerebrum is inferiorem, qui cerebellum investiunt, musculares esse velit, quos vero tendines dixit, falcem nempe messoriam , laterales, caudicem , tendinosos esse

contendat.

356쪽

Ex his autem suse, accurateque descriptis deducit V. C. duram Men ingem esse musculum, qui ope descriptorum tendinum, septi horizontalis illud potissimum essiciat, ut scilicet circum qua

que, Min centro aequalia, lenia in cerebri, ac cerebelli glandulis compressionis momenta impendendo, naturalem in iisdem glandulis nervosi fluidi secretionem promoveat, id quod Mindiffertationibus ad Dominum antonum , in ea, quam non ita pridem ad vos dedit epistolam apertius, fususque explicavit. Ego vero etsi in toto hoc durae matris systemate cum V. C. tenodinosam , atque insuper muscularem naturam agnosci, imo ne que usum non in omnibus fortasse dissimilem admitto, ut quem etiam in nonnullo, cerebri saltem , compressivo motu coni litui facile posme video; attamen postquam per Xenodochii opportunitatem frequentiores in cadaveribus observationes instituere da tum est istae meae cum illis Domini Pachioni non in omnibus

consentire videntur.

Primum itaque illud compertum mihi est non adeo inopportunum esse, ut Pachionus censet, illum modum , quo aliqui usi sunt, qui duram matrem in duas Lamellas sive Membranas diviseres etsi

enim scio natomicos non admodum circa subtiliorem partium .potissimum membranarum divisionem Oportere esse sollicitos, ut quae cultro, aut ingenio alio in plures, quam revera sint, particulas distrahi possunt, tamen quando una particula, sive Membrana ab altera, nulla exteriore i adhibita, distrahitur, maxime vero quando quantum ad structurae modum dispares esse vi denturi tunc partes illa , sive Membranas distinctas anatomice loquendo,, iure quidem merito iudicamus Interea quamvis achion crassam Men ingem pro simplici Membrana ab an atomicis hactenus habitam is soli Vieussenio duplicem observatam fuisse exciderit; attamen incomparabilis Fallopius duram matrem facillime in duas divisibilem iamdudum tradiderat in aureo Observationum anatomicarum Libello, ubi etiam addidit e X teriorem magis duram, minusque e X tam me, quasi tendinem latum interior Membranae Spansum , atque

Itaque duram Matrem ex duabus Membranis contextam esse probabiliter censeo, tum quod in duas diuidi facillime possit levi praemissa coctione , aut nonnulla eius maceratione in Posca, ut cum Amicis , quibus haec atque alia inferius dicenda ostendi, bis servasse videor tum etiam quod exterioris tunicae te X tura ab interiore dissimilis admodum semper inquirenti mihi visa sit.

357쪽

OPUsCULA . 33 7 Nam quemadmodum cum allopi observationibus nostrae

etiam, ut dicebam , quantum ad Men ingem e duabus membra nis compactam , consentiunt ita e hisce membranis exterio rem tendinosam , complura e ratione, Obsςr Vatione, atque Analogismo deprompta, me quoque cum allopi facere com pellunt

Et profecto si quid est apud Anatomicos, quod tendinosam

in parte aliqua naturam determinare queat, illud e communi omnium consensu est, quod scilicet fibrae arcte inter se coniunctae tendine essiciant, id quod nusquam alibi magis, quam in exteriore crassae Meningis Membrana apparet praeterquam enim quod rigidiores robustioresque fibrae videnturi, adeo insuper Compactae, exilesque ibi sunt, ut ex eiusdem Pachioni observatione ad eas distinguendas in cras eiacta etiam Meninge quandoque opus sit microscopio, quin Macutissima acus cuspide, ut minutissimi earumdem excursus detegantur, quae cum ita se habere videantur hae proinde fibrae ita per exteriorem membranam dispositae, nisi fibrae tendineae sint, nihil tamen magis quam fibrae tendineae esse videntur Porro ut hic libr dicam, quod sentio . Duo potissimum sunt in hoc Pachioni de dura Meninge Systemate , quae aut ego non satis intelligo, aut certe quibus, cum ingeniose magis, quam vere dicta mihi visa sint, satis ego assentiri non possum . Istorum

alterum est, quod cum ipse crassam Meningem musculum faciat, non huic tamen eos tendines tribuit, qui motibus per ipsum eidem durae Matri tributis inservire possino alterum vero est , quod tendinibus, quos durae Matri tribuit, musculi potius, quam tendinis actionem concedat. Siquidem cum duos esse potissimum motus reputet Pachionus, qui a musculosa durae Matris structura dependent, inter hos non

contemnendum illum reputat, quo tota Meningis circumferentia qua parte cranio connectitur, undequaque erebrum, atque Ce-

rebellum comprimit. Profecto hic motus etsi a nonnullis, neque infimae notae viris Meningi denegaturi, eo quod passim ranio illa pluribus locis cohaeret, si tamen hoc nihil obstante, ille concedatur motus , certe per tendines, quos Pachionus durae Matri tribuit, nullo modo haberi potest. Siquidem cum tendines illi intra

Meningis partem concavam omnes sint, s Meningis tota in eo motu circumferentia arctatur, tendines la Xari necesse est, atque

adeo eidem motui nudam causam tribuere; ex quo perspicuum omnino est, Virum Clarissimum eos tendines Mening tribuere,

Vis qui

358쪽

338 Opus CULA

qui saltem constrictivo, ut ipse vocat, durae Matris motui nullo modo inservire possint. Haec porro dissicultas est , Sodales , quae in hypothes achioniana nullo modo vitari potest: quod si vero dura Meningi constrictivus quidam tribuendus sit motus, non alia ratione tribuendia videtur, quam qua motum suum Xercere solent musculi illi, qui in propriam tantum actionem nituntur hi quidem, cum se potissimum ipsos moveant, per totum fere fibrarum motricium comple Xum tendineas fibras sparsas habent, quae baseos veluti, ac fulcimenti vices gerunt aut si bras tendineas non ita dispositas habent, ut sphinc te res habent, fibrae tamen ipsae motrices filamenta quaedam tendinea in appostas sibi tunicas mittunt, quae cum ibi desinant, disponantur, easdem veluti tendineas redis dunt, constituunt, ut in muscularibus X pansionibus ventriculi, intestinorum , arteriarum , similium observamus. Igitur quemadmodum carnosa intestinorum tunica duplici fibrarum ordine constituituro fibrae per totum intestinorum canalem pro tensae exteriori tunicae, tamquam basi, & tendini incumbunt, quorum contractione fistula intestinorum adducitur , atque arctatur , ita profecto constrictivus durae Meningis motus non alia ratione concipiendus videtur, quam quod fibrae motrices interiores tunicae filamenta tendinea in exteriorem tunicam Hiienis do hanc similiter tendineam constituant, cui tanquam basi innixae motrices illae in proprios subinde contractionis motus nitantur.

Ρorro hic motus, etsi non admodum insignis ob insignes Meningis cum ranio adhaesiones esse potest, tamen ad blandam folliculorum cerebri compressionem satis esse potest , maxime cum nonnullae causae fortasse inferius explicanda ea nisus, atque virtutis momenta in cerebrum Xerceant, quibus ad Meningis contactum cerebrum ipsum accedit, atque adeo ad explendam ipsus Meningis contractionem , etiam in ipsius Pachioni sententia, levis fibrarum in interna hemisphaeriorum superficie X cursus suffciat, qui profecto levis fibrarum excursus falcato tendini, aliisque a Pachion descriptis quidquam deberes, neque rationi consentaneum, neque necessarium videtur

Hactenus de iis rebus disceptatum est, quibus ego assentiri non

posse dixeram , eo quod Pachionus crassam Men ingem musculum faciat, non huic tamen eos tendines tribuat, qui motibus per ipsum durae Matri tributis inservire posJnt quae etiam illud com probare visa sunt, scilicet duram Men ingem, neque unicam else membranam, neque fibris motricibus tantum, sed mollicibus,

359쪽

OpusCULA tendinosis contextam esse. Relinquitur, ut alterum illud proponam, in quo Pachionus mihi visus est, eos durae Matri tendiones tribuere, quibus musculi potius, quam tendinis actionem

concedat.

Igitur praeter constrictivum motum , quo tota Meningis cir cum ferentia, qua parte cranio connectitur, undequaque cerebrum comprimit, de quo paulo ante dictum est, alterum praeterea insigniorem, fere ex duobus compositum considerat Pachionus;

hunc si quidem ipsum motum dividit in eum, qui cum ope potissimum falcis Messoriae tamquam tendinis interseptum horizontalesursum , atque antrorsum trahentis fiat, cerebrum solum constrin gere potest, atque in eum, qui cum ope tendinis Antagonistae, quem ipse caudicem vocat, potissimum celebretur, idem interseptum deorsum vicissim is non nihil antrorsum deprimendo ipsum tantum cerebellum videtur posse comprimere Porro hic tendinum motus, etsi non esset cum musculari conferendus, qui nempe paulo ante durae Matris constrictivus ab eodena positus est , tamen hunc ipsum tanti facit, tantum supra illum extollit, ut in responsione ad Fantonum planius, apertiusque dicat huc spectans, constare sciticet maiora Meningis momenta a falcato tendine oppositoque caudice celebrari, qui horizontaliter interseptum in centro locatum attollunt, deprimuntque, quo sit, ut corticales cerebri cerebelli folliculi ad Meningis contactum adacti blanda compressione fruantur, etiam si Meningis hemisphaeria ranio inhaerescant. Hic autem quis non videt, Sodales, duo maxime obstare, quominus haec a V. C. ingeniose excogitata accipiamus Alterum est quod durae Meningi et structuram muscularem , anto nempe

fibrarum motricium apparat , prope mirabilem tribuit, tamen motum nullum feres, aut certe ad tonicum vix accedentem concedat alterum vero, quod illam vim motivam, quae musculis unice convenire potest, totam in tendinibus falcato nempe, Oppositoque caudice constituat.

Et profecto si illud iam satis est perspicuum, atque inter omnes convenit Anatomicos , tendines scilicet contractionibus ineptos eamdem semper dimensionem servare funis instar vim fibrae motricis senui, nihil quidem causae erit cur in tendinibus, falcato nempe oppositoque caudice i, ut ab eo proponitur, revera tendi ines sint eas, quas sibi animo confinxit, motiones intelligamus Ego vero, etsi viri cum in rebus Anatomicis Clarissimi, tum

vero in hisce durae Meningis partibus scrutandis solertissimi fides V et longe

360쪽

longe spectatissima mihi est, neque mea, qualis ea cumque sit , tamen intra non multi temporis angustias posita diligentia, domodo cum longa ipsius in huiusmodi rebus exercitatione si comparanda ; attamen nudo certe dissentiendi genio , quo nihil a me abest longius, sed pro veritatis amore assirmare possum, nullam in tota hac Meningis machina partem esse , quae magis musculi naturam habeat, atque adeo nomen etiam habere possit, quam falcen messoriam , quam ille falcatum tendinem vocat , licet faucatus potius musculus vocari possit. Sinui autem longitudinali substratus hic musculus est, densoque fibrarum evidenter carnearum agmine ditatur, quae tamen conspectiores , confertioresve observantur ibi loci, ubi longitudinalis simus latior factus in laterales abit, ubi etiam cum intersepto hori Zontali coniungitur, in quo non minorem, neque dissimilem fibrataim non nihil per transversum ductarum seriem contemplari licet Inferior quidem huius falcati musculi limbus tenuior est,mvere tendineus dici potest, pars vero superior, quae immediate sinu longitudinali apponitur, in quae dorsum falcis vocatur, crassior est, plurimae enim fibra carneae ab eodem sinu ad hunc musculum descendere , aut m aYime cum illius fibris commisceri vi

dentura

Porro et D. Vieussenius longitudinalem sinum, ubi in laterales abit, ibi solum carneas quam plures fibras habere dixit, quae posterioribus ad anteriora non nihil oblique tendunt in utrumque ipsius latus interius inseruntur, tamen per totum eiusdem longitudinalis sinus tractum fibras carneas observasse mihi visus sum, ab his, ut dicebam, in substratum falcis musculum descendere, sic tamen, ut quae fibra dextrorsum in sinu sunt, in falcem sinistrorsum, vicissim, ferantur sic, ut invicem decustari omnino credendum sit. Atque hic quidem musculus in interiore facie sit habet. Ceterum animadversione etiam dignae sunt plures Yteriores fibrae quae superius ad falcis dorsum se se offerunt spectandae, tendinosae naturae sunt , sive ligamentosae, ut iudicat Vieulsenius hae autem exterius ad latera in utraque parte mirabili quodam ordine disponuntur, atque, ut idem loquitur Vieussenius, se se cruciatim intersecare videntur Ex his autem omnibus circa huiusmodi partium stru sturam probe acriterque perpensis, iam de illarum us bus nonnulla colligere

aggredior, quibus de usibus cum ego, ut de re perdissicili , . de qua Uut Clarissimus animadvertit Pachionus eXperimentum nul

SEARCH

MENU NAVIGATION