Ioelis prophetia pro concione explicata per reuerendiss. D. Ioannem Fabri ab Hailbrum, Dominicanum quondam cathedralis ecclesiae apud Augustam Vindelicorum ecclesiasten catholicum. Latinitate donata per Tilmannum Bredembachium. Nouissima editio, mult

발행: 1589년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IN IOELEM PROPHET. '

ω - Diluvio Deus uniuersum orbem deleti octo duntaxat hominibus superstitibus Gene s. 6 quandoquidem seeundum carnem Vivebant,dc vias suas corruperans, contemnetes Noe ad poenitentiam exhortantem, qui circiter centum & viginti annos in exaedificanda arca i borabat. Nos quae molimur ita omni genere, lachrymis potius egent quam calamo. Quae flagitia iam ad sim mum usquet non excreueruntς Quando frequentiora a ulteria, blasphemiae, poenitetiaecontemptus, auaritia,gula, immisericordia: Quando grauiores iniquioresque usurae , quando perni ciosiores & magis Ethnicae praeemptiones dupropolia&c.. fuere, atque hac nostra tempe

Sodoma & Gomorrha omni sque circum latens regio sulphure comburebantur, quod otiosi, viventes in saturitate panis&abun dantia, immisericordes, impuri erant&im poenitentes EZec. ss. Eiusmodi enormia pe cata & nunc postremis hisce temporibus inualuerun t E satae 3 Q. Quaeritur Hieremias de Sacerdotibus & Pastoribus cap. t . Ezechiel cap. 3 . Principes re darguit Esaias ea. i. Si consideremus quoruidam Ecclesiasticorum & ciuilium Praeposta torum Vitam, coperimus grauia peccata. Sat Ecclesiasticorum per inertiam &negligentia curae Ecclesiasticae euanuit, lux eorum perscadalosam vitam obscurata est. Nullus Dei timor , nulla humilitas, nulla misericordia

nulla iusticia est in quibusdam Principibus,

32쪽

umbescis causas & negocia auaris quibusda, propria quq retibus &im mitibus Satrapis seu consiliariis tractanda delegant, strutantur quo pacto plurimas ditiones ac dominia acquirant ad pompam & ambitionem huius seculi, &obliuiscuntur illam terram viventium, aeternam &coeleste Patriam nostram. OZa temere arcam contingebat & subita ni aeu Deus morte percussit a Reg. 6. 3. Para, 3 . Qua puritate nonnulli venerabilia Sacramenta tracten t,Deo,& ip sorum con scientiis

probe notum est.

Superbientibus & peccantibus Angelis

Deus non pepercit 2. Pet. 2. Quam altu sublimi nostro spiritu conscenderimus, nobilis Cermania notabili damno experra est. Primus homo ex Paradi in miserias propter inobedientiam sitam praecipitatus est. Magna nostra inobedientia & discordia tiam Turcis omnibusque populis cognita est&perspecta. Iam autem impossibile est, ut malitiosam

vitam poena non sequatur siue hic siue in futuro,& tametsi tardus est Deus in vindicado, eo tamen seuerior tandem est in puniendo. Vt igitur ex diuino verbo ad poenitetiam excitemur: no enim Vult Deus mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur&Vivat. E-zech. 38. dissimulatque peccata hominum Propter paenitentiam cap. t i.quod videre ea in Niniuitis Dauide, Achas &c. Si paenitentia egerit gens illa inquit Deus a malo quod locutus sum aduer sua eam, agam & ego pete-

33쪽

nitentia stiper malo quod cogitaui, ut facergei. Ieremiae 38. Ea propter ad gloria Dei,nostri emendationem,consolationemque&sa lutem fidelium proposui exponere sanctum illum Prophetam Ioelem,verum &EuanFelicum poenitentiae praeconem,qui non solum de gratioso dc mansueto aduetu Christi Doctoris iustitiae, & de consolatoria . Spiritus saneti missione scribit, sed&docet,clamat ac vaticinatur de horrenda postremi iudicia sententia, Vt per poenitentiam nos praeparemus ad diem illum terribilem, ne nobis ex inopinato superueniat imparatosque &impceni, tentes inueniat ad aeterna supplicia. Hic Propheta plane serius est &grauis in praedicanda poenitentia, salutis nostrae sitientissimus in doctrina, consolationis plenissimus in promissione, quae omnia ad nostram ἡoctrinam,correptionem & consolationem. scripta sunt Rom. I. Textussic orditur. . Verbum Domini quod factum Hr ad Ioel filium Fhatuel. E

O Vis hic fuerit Propheta, indicant hare

Verba, nempe,Ioel filius Phatuel qui Mi pie fuit Propheta. Nam iuxta regulam D. Hieronymi, patres Prophetis appositi etiam . Prophetae fuerunt. Sic Esaias appellatur filius Amoz, Hieremias filius Helchiae,qui erat de Sacerdotibus qui fuerunt in Anathotiri terra Beniamin, Ezechiel filius Buzi Oseas fi-

hur Beeri, Ionas filius Amititui, lophonias fi

34쪽

itus Chusi Zacharias filius Barachiae.

Quibus autem Ioel prophetauerit, locutus sit aut pretdicaueri Gi n d icat Hieronym us,pricipue tribui Iuda,Ierusale& Syon. Quantum vero ad litera artinet, respexit eius Pro phetia etiam uniuersum Israel, decem inquatribus,unde & nominatur Israel cap. 3. Fames quoque de qua resert Ioel, no solum in Ilida, sed dc in toto Israel fuit. Mulier enim cuius filium defunctum Helicius rei scit ueratex iussu eiusdem Helicti ex terra Israel secedens, peregrinata est in terra Philisthhm, quandoquide fames illa septe annis durabatio Iuda & in Israel. Cuq; cessante fame reue teretur mulier,egressa est,ut interpellaret RGge pro domo sua& pro agris suis,qui ipsa a,.sen te ab aliis eran t occu pati: . Reg. 8.Tepus quo Ioel propnetauit, indicat Hieronymus,eodem scilicet tempore,quo & Ο-seas,nimirum temporibus,OZi Ioathan, Α- chas, Ezechiae Regum Iuda. Atquehic videmus diuinam & paternam prouidentiam quam Deus illis exhibet quos creauit &potissimum quam cura gerat pro

populo, quem sibi peculiariter in populum

suum delegit: Quouis enim tempore Deus Rectores & Prophetas misit, qui popul a suum ad bonum hortarentur,& propter peccata argueret.Sic misit Noe Melchisedech, Abraham, Samuele, Esaiam, Ieremia, EZechi lem,Danielem,Heliam, Helizqum Moysen, Raron, Iosue, O theniel, Aliud, Sangar, De

35쪽

hion, Abdon, Sampson, David, Salomone; AZa, Iosaphat, Ezechiam , Iosiamete. quos Deus excitauit ad perfectione & liberationem ci ram nem sui populi. Hinc iam illud solatij pet bub isist/- mus , si Deo tantae curae fuit Synagoga , suet populus veteris testamenti an in nouo testamento nostri obliuisci, aut nullam amplius curam habere debebit pro populo acquisito,

pro filijs Dei, pro dilectis suis amicis, electis& cohaeredibus Christi, pro quibus vivus Dei filius, homo factus est & crucis mortem Op-pethtρSi de populo suo Israel dixit,adhaereae

lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: nostri nullam habebit memoriam Deus Israel,qui propter nos e coelo descendit,& in hanc miseriarum vallem venit, ignominiosissimamque crucis mortem pro nobis subi-uit: qui maior est Iona aut Salomone, quique promisit se nobiscum futurum usque ad cosurnmationem saeculi. Mat. 2 8.qui noster mediator, aduocatus, & propitiatio appellatur' Qui custodies Israel non dormitat. Exiguum ulu primaevae Apost. Ecclesiae coetum admodum diligenter respexit. Tutatur& seruat etiamnum suos fideles,& magnifice &victoriose conseruaturus est, usque adeon summationem mundi. Aduersus peccatum Christus fidelibus suis gratiam per Venerabilia Sacrameta & aduersus tenebras errorum veritatem praeparauit & reliquit, per sacrosanctum verbum suum . Ad haec dedit Ecclesiae suae quosdam Apostolos,Euangeli

stasiProphetas,pastores .c doctores

I. Ioan. i.

36쪽

vulnerati curam habeant grauiter mandauit, ascis.1. deditque illos nobis legatos plenaria potestate ad aedificatione mystici corporis Christi, in qui-- . bus Spiritus sanctu, posuit verbum reconciliationis,faciens eosidoneos ministros noui testa- .e . meti ad quos dixit : Sicut misi i me pater&ego mitto Vos.lo. 2 o. Qui vos audit audit me.Ite do μπναλ' cete omnes gentes, baptiZantes eos in nomine Patris.& Filii & Spiritus sancti docetes eos sier' .uare omnia quaecunque madaui vobis Mat. 1 8. Regite, pascite, remittite peccata o soluite, &e. Matii s. 18.Qui nouit Deum,inquit Ioannes 3 . Ioan.6. audit nos. Christus Petro Ecclesiae cura delegat Ioan .eti. Pasce Dues meas S sanctus re mseos tins himen fidelium episcopis demandat. Act. 2C. mat. sic Pa.admonet Tina.depositu custodi, habeas . diligentem curam & respectum eius quod tibi commmissum est. i. Timoth 6. . Sic neque abbreviata est manus Domini,sed fri& paternam sollicitudinem gerit pro Ecclesia isma,ut liberet eam ab omni aduersitate.Quin& tempore Antichristi in extrema necessitate Enoch& Heliam missurus est ad fidelium consolationem .Malach. 3. Apoc. 13. Tametsi iam multi fuerint errores , semper tamen Deus suos syncera&fana doctrina co- firmauit, ne iusti manus suas protenderent ad peccatum,atque ut per ignem & aquam trans- '. euntes ad coronam vitς probarentur i . Corintis i.Cypriano resipondebatur,pacem venturam esse Ecclesiae. Sed quod interim morula esset, bsuperesse aliquos qui probaren ruta libr. E-pillol. P

C Hodiat

37쪽

IN IOELEM PROPHET. .

Μ. νῆ -- . Hodie pij summam pastorum inopiam plapi dijs- ne dolenter deplorant tam magna esse mesieni tam paucos operarios. Haec in Opia non ex Nisib. b. Deo sedeX nobisipsis prouenit. Alii profligant Lucis 16. & exterminant Noui testameti prophetas, hoe est Catholicos facrarum scripturarum Docto-- aes,auertentes auditum a veritate. Alii habent donum & gratiam a Deo praedicandi, docendi, consolandi, arguendi&c. sunt Ecclesiae ministri, sed non ovium aut animarum sustinent esse pastores, subterfugiunt laborem , quae runt leuia dc ociofa ministeriola , defodiunt talentum suum in terram. Hi sane in animum inducerent & considerarent magnam necessitatem inopiam fastorum . Facile est canere, legere, Altari seruire, Sacramenta dispen lare , caeterum Verbo Dei pastere, docere, confortare, consolari, increpare&c. redemptas oviculas, & fideles per puram &sanam doctrinam in patriae coelestis ovile perdueere, oppido quam necessarium est & admodum falutare. .

presbyteri qui bene praesunt, inquit Paulus .Timoth. s. duplici honore digni sunt, max1mε qui laborant in verbo & doctrina: hi enim se, & audientes Caluos reddunt l. Timoth. l. O quot ciuitates, pagi & vici sunt, ubi nulli pastores, eunt sicut oves non habentes pastorem, non audiunt Verbum Dei, non est panis verbi ori in domibus eorum, paruuli petunt panem & non est qui frangat eis. O vere magnam famem audiendi verbum Dei. Illi quibus ea p ars commissa ςst,auaritia & priuato qu stu

38쪽

adducti magis inquirunt de redditibus, vectigalibus,tributis, multatiis pccuniis, decimis operis & seruitijs quam de bonis; doctis & Catholicis pastoribus habendis In eiusmodi ii gligentes ac desides praepositos durum Sc horrendum erit iudicium Sap. 6. Neque etiam exigua huius inopiae causa est, Imphi DIMquod scholae Catholicie abolentur, earumque rvm Memloco haereticet eriguntur, in quibus iuuetus fausta doctrina penitus peruertitur, inficitur,&ad Catholicam doctrinam hostiliter persequendam instruitur. Quin & promiscua vulgi multitudo hae inopiam adauget. Neque enim curant filios erudiri ad Lacerdotale seu concionatorium munus obeundum. Omnes negociationibus applicari oportet, linguas & idiomata addiscere, ad quς- stum priuatum&rem familiarem augendam. Di scunt arithmeticen, rationesque & cdputos subducere, priusquam norint orare. Omnia ad opes & mundi fastu diriguntur. Quando igitur Ecclesiaste Catholici decedunt, quis animas famelicas pascetἶ Quando orthodoxi & legitimis acerdotes profligantur, quis misero peccatori Sacramentalem absolutione impartiet φ Quis cibabit fideles carne& tanguine Christi in venerabili Sacramento,quandoquidem nemo illud conficere potest , nisi legitimus Sacerdos ex Christi mandato, & operatione Spiritus Lanctil . Quocirca rogandus esset Deus, ut fideles operarios mitteret in messem suam. Luc. io.

39쪽

Nemo praedia

peret.

erscrutabimur: magna enim in illis latet my-eria. Verbum Domini quod factum est ad Io . et situ Phatuel. Quo subindicat eX cuius mandato verbum suum loquutus sit. Non seipsum venditat, sed ait verbum Domini sibi delega tum, Ut an nunciet ad profectum &salute populi . Sic factum est verbum Domini ad Esaia, Hieremiam Ezechielem, Danielem,Helia, Samuelem, Heli Equm,ad Ioannem Baptistam,ad Apostolos ad Paulum &c. Nemo sibi sumit hon orem, sed q ui vocatur a Deo tanquam Aaron , inquit Paulus Heb. F. Nemo aemularetur verbu Dei praedicare,mu-du docere vel arguere&c. nisi legitime ad hoe Vocatus,vi omnia honeste& secundum ordine fieret 1. Cor. 3 . Dominus Vocauit seruos suos,& tradidit illis bona sua Math. α 3. Moyses m datum suum suscipiendum reddit dicens Pharaoni se a Deo mistum, quod & magnis mira- .culis potenter declarauit Exodi 1. sChristus mittit suos A postolos, dans etiam illis potestatem faciendi miracula, Marci i6. Math. i o. Paulus quoque de sui apostolatus si- si oloquitur a Corint. 12. Quomodo pridic unt nisi mittantur Rom. io. Si verbum Domini non frustra regredietur aut redibit ad Deum. Si munus Ecclesiasticum aliquem fiu- etiam producet, oportet legitimam missionem siue legationem praecedere. Quamobrem nulla sequitur utilitas aut fructus ex praedicationibus eorum,qui siemetipsos absque omni legitimae potestatis mandato constituunt. Quaeritur Deus apud Hierem. aliquos cucurrisse, quos

40쪽

ipse non misisset. Eiusmodi praecones multas

anxietates necessitatesque excitant, magnam etiam perniciem tum corpori, tum animae adferunt,quod Germania ίpro dolor) mediocriter persen sit.' Nisi sectarum ferociam subuerere equidem D .io. iuxta verba Christi;eos fures & latrones appetilarem,quotquot semetipsos pervicaciter ac te- imere absque omni Christianae potestatis man- dato in docendi funistiones ingerunt & venditant. Ioel quoque suam doctrinam spectabile reddit quod Domini, no autem suum Verbum proponit. Nam spiritu sancto insipiratilocuti stilat san- a. Petriti

sti Dei homines Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri loquitur in vobis. Ecce M in δ' dedi verbum meum in ore tuo &ς- EU ET Eiusmodi verbum q uod Deus proloqui ma- dat, & quod Spiritus sanctus Doctor veritatis in Ecclesia docet&inspirat, illud fructu producit. Est etiam quasi ignis & quasi malleus

conterens petras, Ier. 23- - χIonas annunciat poenitentiam Niniuitis ex ' mandato Dei, suscipiunt verbum. credunt, ieiunant, auertuntur a malo, & Deus illis parcit.

Petrus in die Pentecostes docebat exinstinctu Spiritus sancti,&conuertebanturetria millia hominum &c. Actor. a. Ecclesia habet suos doctores, Pastores & Prophetas, quotquot eorum doctrinam sequuntur, perducuntur ad G dei unitatem, ad obedietiam & iustitiam christianam,ad rectu& salutarem usum sacramen I : C 3 torum,

SEARCH

MENU NAVIGATION