Ioelis prophetia pro concione explicata per reuerendiss. D. Ioannem Fabri ab Hailbrum, Dominicanum quondam cathedralis ecclesiae apud Augustam Vindelicorum ecclesiasten catholicum. Latinitate donata per Tilmannum Bredembachium. Nouissima editio, mult

발행: 1589년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

argentea in medio aenea dc ferrea,inferius fictialis designat homines in poliremis tempestati, bus,admodum malos & terrenos fore , quales fuerut temporibus Noe & Loth. Quocirca admonet Ioel senes & habitatores terrae,ut audiat verbum domini. Non enim mali duntaxat egee correptione,Vt a malo recedat & faciant bonur

sed de senes, hoc est probi & integri egent pura& sana doctrina, ut in bono confirmati, perseuerent Vsque in finem,& qui iusti sunt , iusti fiucentur adhuc ad vitam aeternam. Sic tametsi iustis lex posita non sit, ut Paulus ait sintelligendum de coactiva habent tamen legem directi uam , qua diriguntur ic formantur ad perse Duabus hisce rebus utitur caelestis noster Saamaritanus, per dispensatores suos Ecclesiasticos habet oleum con solationis, propter iustos.& vinum correptionis propter malos. Sic Paulus dicit Sacram scripturam utilem esse addo

'cendum,ad arguendum etc. 2.Tim. 3.

Quid veris audiemust Sequitur in textu. Si facitum est istud in diebus vestris,aut in diebus matrum vestrorum. Super hoc fitys ventris narrath lj vestristi Juii , cstfli' eorum generationi alterae. Residuum eruca comedit locusta, ct residuum locusta

comiait bruchus,ct residuum bruchi comedit rubigo. Hoc est, talem famem & caritatem immi tam,qualis nunquam fuit : vehementer enim Deus offensius est. Ac tametsi Exod. io. dicatur de locustis, quae omnia vastabant apud αpyptios,quales ante illud tempus non fuerant, neemost futurae, tame haec vindicta exiguo tem

52쪽

solae durauit. Nam festinus Pharao vocalite Moysen & Aaron, & dixit eis: Peccaui in dominum Deum vestrum,& in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac Vice,&rogate dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. Egressusque est Moy ses de conspectu pharaonis,&orauit dominum. Qui flate fecit ventum ab occidente vehementisiimum , & arreptam locustam proiecit in marariibrum: hon remansit ne Vna quidem in cunctis finibus JEgypti ,etc. Caeterum plaga locustarum de quibus loquitur Ioel, durauit septem annis per uniuersam Iudaeam & Israel. Fossunt etiam per locustas etc. barbarae Se feroces gentes seu populi intelligi, qui populum lucaicum & Israel diuturno tempore as.flixerunt &persecuti sunt, prout postmodum

audiemus.

Hanc plagam & persecutionem iubet patri- . bus Ioel, ut si ijs seu liberis suis an nunciet, degeneratione in generationem , quo Deum ti- inere, arriato discedere & secudum Dei voluntatem Viuere discant. Neque enim tantum Dei beneficia na tanda & consideranda sunt, ut ei gratias a- a. r.i. Eamus tanquana patri omnis misericordiae. Deum totius consolationis diligamus : sed&- correptiones & afflictiones diuinae irae ho- minibus proponendae sunt, It Deum timere sdiscamus. Sie fideles eorum quae in nouo testameto facta sunt,admonentur, Ut seriam denunciationem habentes , sancte & iuste vivendo effugiae

53쪽

formidabile Dei iram. Quomodo enim effugiemus ira Dei si lata neglexerimus falutet Paulua adducit horribilem ludiorum casum,Rom. ιι . Petrus lapsum Angelorum , quo exemplo etia Christus suos discipulos detinet a fastu &superbia, Luc. io. Videbam Sathanam sicut fulgur de caelo cadentem. Resert pretierea Christus de uxore Loth, Luc. ι 7. Memores estote uxoris Loth. Sic n5 fotu de hominis creatione,Verum

etiam de exitioso & abominabiIi eius lapsu dicendum foret , in quas mi serias per peccatum

suum deuenerit, Pro U. ι ROm. F. De diluuio quo uniuersus orbis octo duntaxat hominibus seruatis, absorptus sit quomodo Deus Sodoma& Gomorrham igne vastaverit. Quomodo terra Core, Dathan & Abyron et deuorauerit. De lepra sororis Moysi, De ignito serpente in deserto.De supplicio eorum qui Vitulu aureum adorarunt. De poena adulterii et Quae omnia ad nostra doctrinam & correptionem scripta sunt. dicente Apostolo, l. Cor. Io.

Mandabat Dominus Israelitis, ut horribiles plagas quibus amixerat Aigyptios: & beneficia,quae populo siuo in &gypto exhibuerat ac

declararat, filiis suis enarrarent ac dicerent. Et in perpetuam eiusmodi beneflciorum memoriam immolarent &constituto tempore comederent agnum Paschalem, Exod. i a. Vbi itidem Deus dicebat: cum dixerint vobis filis v

Sic Apostoli beneficia , quae Deus per Unigenitum filium suum in sancta illius humanitate , in Sacramentis, verbo diuino, acerba passionu

54쪽

pasisione ac morte etc. perdito peccatori exhibuit, suis discipulis fideliter demonstrarunt Mindicarunt. Apostolorum autem sectatores suis i

discipulis . ea quq ab Apostolis audierant A

perceperant, retulerunt: suntque eiusmodi degeneratione in generationem, per ordinariam successionem usque ad nos perlata. Christus Dan.arἰ imulta fecit docuit, & locutus est,quq non scripta sunt in libro hoc. inquit Ioannes. Quin&multa adhuc habebat Christus dicere Aposto-I is, sed no poterat id teporis portare . Veru spi- ritus sanctus postmodum Apostolis insipirauit, qui deinde eiusmodi mysteria suis quoq; disci- 'pulis expositier ut . Marcus in historia sua Eua- gelica scripsit eaqtiae Romae ex Petro audivit. Μ' 'Sic Lucas scripsit quq ex Apostolis audierat

quemadmodum ipse attestatur in prologo suo. - Ex eo sequitur fidem nostram non per scripturam tantum ad nos peruenisse , verumetiam per traditionem dc Vivam Vocem, ita vetraditio fuerit ante scriptura. Quemadmodum illud testatur pristus ille Ecclesiae Doctor Ire-ILeus lib. cap. . Vincerius Lirine sis, qui vixit anno domini 3o 3.Sic Petrus quaedam Oretenus - . exposuit Clemeti Marco,Lino Clero , Marcello etc. manes Ignatio. Paulus Diony sio, Poly- carpo. Deinde Anacleto renaeo, Marsilio, Cypriano, Hilario, origini, Athanasio, Eusebio. Epiphanio , Nazian Zeno , Chrysostomo, Basilio , Ambrosio , Hieronymo , Augustino, Damascetao, Cyrillo, Sedulio etc. Qui

omnes fuerunt lumina ciuitatis Dei,quemad- , modu eos nominat Augustinus. lib. i .cotra Iu-

Da lianum

55쪽

IN IOELEM PRO pHEI .

lianum cap. a. Eiu simodi oretenus facta traditio gradatim & per successionem ad nos deuoluta est. De hac ait Augustinus ad Iannuariunt li. scap. I. Illa quae non scripta sed tradita custodi mus, quae qui de toto terrarum orbe obseruantur. datur intelligi , vel ab ipsis Apostulis, vel plenariis concili3s, quorum est in Ecclesia saluberrima authoritas, commendata atque statura retineri. Haec est Catholica fides, inquit fanctus martyr Vigilius,qua Apostoli tradiderunt, quam etiam fideles hucusq; leruant & confitentur. Chrysostomus in a. Epistolam ad Thes fal.cap. et inquit. Non omnia scripsierunt Apostoli sed multa sine externa luera docuerunt. In eandem quoque sententiam loquitur Augustinus epistola i o 8. Paulus admonet Timotheum , Ut recordatione accipiat eius fidei quae habitarat in auia eius Loid e & matre eius Eunice. a. Timoth. s.

Nagian genus oratione et .inquit. Oves meqvocem meam audiunt, qua me diuinis audiui Verbis, quam a Sanctis didici patribus quam Mpariter omni docui aeuo etiam cum tempora nequaquam se his conformarent, sed nec docere cessabo ea cum quibus natus sum & cum α.ragdi. quibus si,m abiturus. D.Taulus loquitur de Α-postolica&Veteri traditione, Act. 11. 16. Admonet quoque I laessalonicenses,tenere traditiones, quas didicissent,siue per sermonem,sive per epistolam. Quocirca diligenter animaduertendum ea quod ait Ioel , Filiis vestris narrate ,& filii ve

l stri filiis suis. A situ eorum generationi altera

56쪽

CA PVΤ I. 2 De progenie in progeniem , Ut adimpIeatur, quod Dauid inquit Psal. 18. In omnem terram exivit sonus eorum quae gesserunt Apostoli Min fines orbis terrae verba eorum. Nam &Christus pro illis rogauit,qui per verbum Apostolorum, eorumque successorum credituri erant in ipsumJoan. 3 7.

Sic verbum Dei & concors illa seu unica Christi fides ad nos in Germaniam peruenit, perdiscipulos Apostolorum.Colonia&Treuiris audierunt a Materno & Valerio : Moguntiua Bonifacio: Her pibolis a Niliano: Augusta a Lucio,Narcisso, Virico: Argentoratum a Florentio:Bauaria a Ruperto:Constantia a Conrado: Ais adium a V Vilibaldo: Freysinga a Curbiniano: Ban berga a Burci hardo: Spira ab Ieseio: Metis a Remigio ecl. ut scirent posteri, &filii qui nascentur , & exurgent, narrarent filijs suis, Psal. 7. Interroga patrem tuum&an- nunciabit tibi, maiores tuos, & dicent tibi, Deut. 32. State super vias & Videte , inquit Hiere. cap. 6. & interrogate de semitis antiquis , quae sit via bona & ambulate in ea etc. Quod audistis ab initio,in Vobis permanet et

Si ergo quaeratur , quomodo seruandum, quid sentiendum de Baptismo paruulorum,dechri smate, de sanctorum inuocatione, de cura, siue suffragantibus operibus pro mortuis agendis, de confirmatione etc. diligenter aduertenda fuerit uniuersi orbis Christiani consuetudo , eique unusquisque Christianus sieconformem praeberet. De hoc Augustinus

D 3 epistola

57쪽

epistola 2 ώ. In his rebus, in quibus nihil statute diuina scriptura , mos populi Dei Scinstituta

maiorum pro lege tenenda sunt. Quocirca temeritatis est & vesanae libidinis , ab eo desciscere, quod maiores nolui ante a1-M 3 oo. annos obseruarunt, quodque per ordi-b bentopinio nariam successionem usque ad nos peruenit. I- mo& si angelus de coelo veniat inquit Ρaulus, ad Gal. i.&aliud Euangelium adferat , quam accepistis, anathema sit. Cur post quadringentos annos docere nos niteris quod ante nesci- iimus, inquit Hieronymus ad Pammachium α Oceanum a Quinimo nos Catholici nunc dicimus. Quamobrem vos Seistae nos aliam fidem docere conamini , quando fides nostra Catholica in nouo testamento iam durauerit Vltra i OO- annos Redarguit Paulus Galatas , quod apseuda-postolis se seduci sustinerent: quid nunc dictu-xus foret, quod nonnulli se sinunt auerti ab E-Nagelica,pura dc probata doctrina,quq per sanctorum Martyrii fanguinem, per Sacra cocilia, Per magna ac stupenda miracula iam olim ante multos annos confirmata est' Quamobrem sectae leuiores, inconstantiores,&mobiliores sunt in fide qua ullus populus super terram. Iudaei. Turcae, Gentes, manent in suo ritu seu norma , quam a maioribus suis audierunt ac didicerunt, neque Vllas Cugrunt innovationes. Hoc est quod obijcit eis Deus, Hiere. 2. Trasite ad insulas Cethim & videte: & in Cedar mittite, Sc cosiderate vehementer

58쪽

CAPUT I. asmenter, & videte si faetum est huiusmodi. Si

mutauit Gens Deos suos,& certe ipsi non tiunt. dij. Quonia autem Sectae non manent in ordinaria successione unius ad nos perlatae fidei, eo sit ut in exorbitantibus suis opinionibus sint perplexi & nesciant quid credant Haec est plaga,quam Deus interminatur scismaticis,Deuti 2 8. Percutiat te amentia ac caecitate. Quod hodieaiunt sectarii postridie negant. Hic dicit corpus &sanguinem domini sub pane & vino contineri : alter blasphemia illud appellaiciunus Germanica habet missam, alius eam ridet ille in missa induitur sacris aut pec liaribus stolis, alius Papisticum hoc vocat etc. Qualis autem spiritus sit spiritus ille dissenssio.

nis,indicat scriptura,IOan. 1 O. 3. Reg. 2 2. etc.

Verum enim uero in Arca Christiana unica est fides concors & consentiens usus septem S cramentorum , & conformis intellectus Scripturarum per uniuersam ditionem Christiana, ab Oritete usq; ad Occidente, in Aphrica, Asia, Europa, & nuc in quarta orbis parte, in America. In ea est qualis& Vnica amussis seu norma qua patres nostri Vsi sunt, qua & nos utimur Morthodoxi utetur usque ad nouissimum diem. Et sane ijs , quia nobis exierunt, quique ab ordinaria successione deficiunt &priuatas erroneasque opiniones eXcogitant, dc tanquam fidei dogmata proponunt, dici potest. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos perueniti 1.Cor. 1 . ubi est vestra ordinaria successio,cuius etiam per Prophetam Ioel admonemur. Super hoc filijs vestris narrate,

59쪽

IN IOELEM PROPHE D& fiiij vestri filijs suis, & iiiij eorum generatio

ni alterael se Progreditur propheta dicens de horribili aiasi mone& plaga, quam Deus populo suo euenire permittit. Deinde causam huiusmodi amictionis rece-set.Tertio hortatur ad poenitentiam.

Quarto dicit de doctore iustitiae, qui est Christus Iesus Dominus &Seruator. . Quinto refert de extremo iudicio, de poenis danatoru,& retributione beatorum.Plaga siue afflictio haec est. Resduum emca comedit locussa, et residuum locusta comedit bruchus , ct residuum bruchi comedie

Haec verba iuxta literam intelligi possunt, quod erucae, locustς. bruchi & rubigo, quae fruges excavat Sc erodit, o imae germe in uniuersa Iudaea consumpserint Sc cotriuerint, Vt omnes

fructus& frumeta exaruerint, & perierint. Ex quo inges fames per uniuersiam Iudsa subsecuta est. Vehemes profecto plaga est fames, anXiet tem necessitatemque secum aduehens. Treno. cap. . Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Agar non potui videre pueru Ismael Irae fame& siti morien tem Genes et i . Nonnul-ς matres prae nimia fame liberos mos enecarunt,lixarunt& comederΠnt, . Reg. 6. de quo etiam scribunt Iosephus&Egesippus. Erat fames admod ii valida in Aegy pto,Vt omnem pecuniam , iumenta, possessiones, ime, demum seipsos daret pro obtinendo pane prae-

per sacerdotes,quos rex alebat nec possessiones suas

60쪽

suas vendere compellebantur. Genes r. Deus inedia emedullat malignum & re se etarium populum quo culpam agnoscat cum filio prodigo Lucae s Deus famem, gladium, pestilentiam & ma-Ias bestias vocat iudicia sua pessiima quibus Vindicat in peccatores Ezech. i . Dauidi quoque

minabatur Deus famem septennem, propter suam superbiam,2. Reg. 2 . Et Ecclesiast. 39. c. Legimus famem,ignem, gradinem dc mortem ad vindictam creata esse. Et cap. o. mors, fanguis, contentio & romphaea,oppressiones, fames. contritio & flagella,super iniquos creata sunt haec omnia. Hieremias cap. 3 . inquit,

Deum peccatores affligere fame, gladio & pestilentia Gladius foris,& pestis& fames intrinsecus, Egech. 7. Iam& Christus dicit in nouissimis temporibus abundabit malicia& refriges.cet charitas &c. Sic etiam de magnis afflictionibus loquitur Math. 2 . Mar. 1 3.Luc. 2 l. Erunt

pestilentiae fames,bella &c. Eiusmodi plagas etiam minatur Deus populo Iudaico,Vt propter

ipsorum peccata,erucae,locusts, Ventus Vrens Maurugo uniuersias eorum fruges consiunaerent, omnemque agrum deperderet, A mos . Multitudinem hortorum vestrorum Sc vinearum vestrarum com Edit eruca.. Quando igitur Deus famem aut annonae caritatem permittit, meminisse debemus, Deum propter peccata nostra iratu, vitamque in melius mutando. & poenitentiam agendo ipsiuna placabimus & ad misericordiam emolliemus. Per hanc plagam erucarum,locustarum,brum

SEARCH

MENU NAVIGATION