장음표시 사용
171쪽
Glani lii ventriculi sede, vel potius extra cun- h. dem. Nam in sectione inversa, remoto Ontiris. cerebello , & cruribus medullae cerebralis antrorsum flexis, haec sandula extus cernitur : nimirum inter duas dictorum crurum protuberantias , quas ob qualemcunque similitudinem , aliqui nates ;aliasque minores protuberantias vicinas, reses; & conarion ipsum, penem nominarunt. Quae omnia faelicius nominibus istis respondent in cerebro ovino. Apex
glandulae hujus, sive conus, sursum spectat, basis deorsum. Est substantiae durioris cerebro, coloris pallidi , & membrana tenui obducitur. Verum est , quod aiunt, in recenS mactatis animalibus majorem esse, in diutius asservatis nonnihil colliquari; ubi autem dicunt, vel anni hilari ad instar camphorae aeri expositae , vel ad salis modum in humido liquescere, mihi non usquequaque arridet. Etenim Camphora acri exposita in exhalationes solvitur , Monsic conarion; neque quidem ad instar salis colliquationi aptum est, cum sit pars terminata, & soliditate aliis glandulis non multum inserior. Uerum ideo minuitur aeri expositum ; quod liquorem, quem
continebat, in venam proximam , cui an
nectitur, exoneret; quo facto, mollius quoque fit. Nam quoa suffarcinatum est, durius ; quod inanitum . flaccidius cernitur.
172쪽
Vasia habet trium generum ; arteriam, venam , & nervos. Nervi duo sunt, utrinque unus, ex ipso exortu spinalis medullae oriundus, nimirum ab ejus cruribus , ubi cerebro continuantur. Exiles admodum brevesque sunt hi nervi, & ad hanc solam glandulam distribuuntur , nec egrediuntur e calvaria. Disius nerveos iuniculos appellat.
in hujus glandulae, si magnitudinem UDL spectes vix enim pisum excedit haud magni aestimes. Verum, si loci, cerebri nimirum , dignitatem pensites,in quo reperitur, pluris proculdubio reputes , quam molis ipsius exiguitas spondeat. - Anatomici, de hujus usu inter se dissen- Non pratiunt. Alii distributioni vasorum per cere- essed brum disseminatorum p esse autumant. Verum hic usus nimis frivolus atque inscitus est, & vix memoratu dignus 3 siquidem nulla vasa , praeter arteriam, Venam , nervosque proprios, ad hanc partem deseruntur. Oportet autem pars haec sit usus multo nobilioris, cum dia plurimis animalium generibus reperiatur. Non est enim naturae mos constanter & in plurimis animalibus eandem partem efformare , nisi fuerit ejus usus aliquis exi
Alii suspicantur , valvulae munere sun- Neegi, quia in transitu e quarto ventriculo in vula mutertium sita est. Uult enim Riolanus hanc fm glandulam interjectam esse inter ter- tium
173쪽
tium & quartum ventriculum , ut ostrolivicem praestet, aditumque ab uno ad alterum pro re nata vel det vel prohibeat. E-jus verba sunt: Tanquam vulvula canalis principio imposita es, ut eanalem ad quam tum ventriculum elaudat se aperiat. Si autem naturae propositum esset, loco huic valvulam praeficere,cur non membraneam exstruxit Quemadmodum alibi solet , ubicunque valvula opus est. Haud facile credam , naturam tantopere hac more, in aliis omnibus partibus usitato ,
Porro haec glandula non apponitur , uti putat Riolanus, ipsi transitui inter 3. M4. ventriculum , sed posticae tertii extremitati. Aditus enim a 3. ad 4. duplex occurrit , nimirum foramina duo rotunda& conspicua lenticularis magnitudinis ;quorum id, quod. glandulae huic propinquius est, circiter pollicem ab cadem diastat; alterum adhuc semipollicem amplius versus anteriora recedit. In ipsa vero glandulae sede nihil commercii est inter venistriculos. Glandula itaque isthaec neque aperit , ncc claudit canalem ad quartum
Praeterea Riolanus videtur supponere spiritus animales in ventriculis cerebri se bricari. Hinc hujus glandulae opera serosos humores repelli ait: qui alias subito &consertim irruentes, derepente hominem citra convulsionem suffocarent. Verum
174쪽
reipsa ventriculi cerebri excrementis tantum equrgandis inserviunt. Etenim n tura instituit tres patentes meatus , in quibus excrementitii humores evidenter deprehenduntur , & per quos excrementa
cerebri exonerantur: unum e 4. Ventriculo in infundibulum , d quo mox : duos reliquos ex r. & r. ventriculis per nervos olfactorios vulgo dictos in soramina lat ribus cristae galli utrinque adsita, unde in os cribrosium, atque hinc vel in palatum vel nares excrementa derivantur. Dices , humores cerebri excrementi tios per nares & palatum eXcretos, non exerebri ventriculis per foramina cribrisor. mia, sed in homine e cavitate superciliorum in osse frontis formata; & in brutis evidentissime e cavitatibus amplis sub cornubus , defluere. Respondeo t quanquam cavitas illa Osiis frontis plerumque satis ampla cernitur, & tunica circumvestitur; rarissime tamen ,si unquam,hum ullus in ea continetur. At vero, sub co nubus quorundam bisulcorum , nempedamarum , ovium , caprarum , isequenter observavi materiam pituitosam instar gelatinae inclusam esse;ex qua,mensi Aprili ,
vermiculi vel galbae plurimae Anglis
dictae,producuntur, quae per nares & palatum descendentes & prodeuntes , brevi in muscam illam sa Mu feto nostro)camivoram dictam,abeunt.Sed in his quoque animalibus foramina cribrisor
175쪽
sedem in tellectus. Partholini argu
formia admodum patentia sunt, in quae
meatus excretorius ab anterioribus cerebri ventriculis humores excrementiti deducit & excernit. Alii existimant, glandulam hanc esse animae sedem primariam,omnesque opera tiones animales ex ea Originem ducere. Hanc opinionem primus proposuit Gam sius, lib. de affect. art. 3I, . eamque Variis rationibus Bartholinus expugnavit; nempe, I. Nimis exile est corpus , quam ut omnium rerum species repraesentet. 2.Species omnium sensuum huc non appellunt, quia nervi externi glandula non tangunt. 3. Posita est excrementotum loco,ubi species rerum inquinarentur. 4. Species sentiuntur potius ubi deseruntur;at primo deseruntur ad principium spinalis medullae, quae pars certe multo nobilior, majorque hac glandulia e isdemque rationibus ego quoque lubens assentior. Nam incongruuvidetur, ne dicam ridiculum, principes animae operationes parti adscribere , quae
nullam communionem cum externis organis obtinet : quomodo enim species ab iisdem excipiat, aut mandata motum imperantia eisdem communicet. Rejectis ergo usibus huic glandulae hactenus attributis , alium in eorum loco substituere conabor. Glandulae omnes videnturaliquam familiaritatem habere cum nervis, ita ut nervi aliquid vel ad eas adferant, vel ab iisdem auserant. Glandulae
176쪽
huic superius duos nervos adstripsimus, quos existimo prolicere excrementitias quasdam numiditates peculiaris generis eduobus cruribus superioribus principii spinalis medullae: eandemque adeo clario rem,rebusque percipiendis magis idoneam reddere.Sunt enim duo illa crura, superiora atque etiam inferiora sita in ipso concursu nervorum omnium, qui intra calvariam oriuntur; & propter continuitatem cum
spinali medulla, e qua alii omnes nervi oriuntur,dici possunt eorum quasi centrum; cum actiones & passiones omnes totius corporis , per imagines suas ad hanc partem primo appellant, credibile est, in ipis
confinio ejusdem cum cerebro communem sensum perfici; qui, ut clarius perficiatur, defaecationem illiusmodi hujus partis exigit. Assero itaque, quo delacatior haec pars cerebri servetur, glandulas duas, pincalem & pituitariam, eidem appositas esse. Et pinealem quide,per geminos suos nervulos, recrementa superioris illius partis in spongiosas suas cavitates recipere, eademque quoniam corpori aliter ex usiussint in venam suam exonerare , quae praeterea multo amplior est arteria sibi comite. Videturque posse plus materiae educere , quam arteria in glandulam adduxerat. Quare probabile est, eandem praeter humorem ab arteria allatum, excrementitiam quoque humiditatem a dictis nervulis prolectam, auserre. Ratio
177쪽
Ratio autem , cur pars haec in demo tuis corporibus diu asservatis diminui sive extenuari videatur, haec est : quia cum naturaliter spongiosa sit , quamdiu porositates esus humiditatibus replentur, majuscula atque turgidula apparet; vertam in diu asservatis, compressis paulatim a frigore ejus lateribus, humiditates illae in venam dictam recipiuntur , adeoque parSfaccescit, multoque minor quam antea conspicitur.
C A P. XXIV. De glandulis pilexus choroidis.
Plexus. Ρ Lexus choroides , qui etiam reticula-Nismiua ris dicitur &-, quod chorio similis, &--vεμ , , quod
convolutiones secundarum nonnihil referat ; proximo loco inspiciendus venit. Situr O Situs est , in tribus superioribus cerebri exertus. ventriculis, cui vero istorum ventriculorum exortum sui potissimum debeat, dictu haud facile est. Anatomici enim ejus descriptionem ordiuntur ab anteriore sede superiorum ventriculorum, & nulla exortus mentione facta, a iunt, eundem in tertium ventriculum descendere. Videntur itaque, vel dubitasse de ejus exor- tu , vel clam insinuasse , eundem ab anterioribus sedibus primi & secundi ventriculi petendum esse. Revera autem , si exortus hujus partis
178쪽
ab arteriarum ingressu petendus sit, neque primo & secundo ventriculo , neque
etiam tertio adscribi potest. Etenim non tantum per extremitates in primo & secundo ventriculo , sed & per extremitates in tertio, juxta conation , arterias excipit , imo & per intermedias ejusdem partes': ita ut hoc respectu nullibi exortum sibi vendicare possit. Sin vero mortus rationem ducamus ab ejus laterum unione inter se, tum manifeste dicetur oriri prope conarion : Nihilominus , si velimus ductum sanguinis sequi, haud inauspicato a primo & secundo ventriculo ejus aestri ptionem Urdiemur. Quo sensu, assentiri illis anatomicis, qui inde deducunt, non gravarer: quanquam mihi potior videtur illa describendi illius ratio, quae a partium
unione petitur. Sumendo igitur exortum a conario non procul a sinu quarto sub duobus cruribus fornicis posterioribus, dico eum ab initio latum & aliquandiu uniis tum recta antrorsum protendi per unciae
fere sipacium , dein quasi in alas dividi,
nempe partes ejus, dextram & sinistram, latitudine servata , ab invicem paulatim utrinque recedere, & paulo post ascendere in primum & secundum ventriculum nempe portionem ejus dextram in primu ς sinistram vero , in secundum. Η inc reflecti denuo a lateribus septi lucidi versus posteriorem dictorum ventriculorum par
rem, simulque extrorsum nonnihil declinare. - Λd
179쪽
Ad quam simul ac appulerit, denuo rein
sectitur versus anteriorem horum ventriinculorum sedem, in quo progressu, posteriora, exteriora & anteriora latera crurum medullae cerebralis ambit. Gis in Componitur hic plexus ex tribus par partes. tium generibus, membrana, vasis S glandulis. U-- Membrana admodum tenuis est, vide- βων - turque in eum finem exstructa, ut vasa re glandulas in situ suo praeserVet. Vasa. Vasa sunt saltem arteriae & venae. Riolanus solas venas admittit. Fallopius autem solas arterias. Verisimilius vero est CX utroque genere constare. Venae enim nulli usui sunt, ubi desunt arteriae , nec arteriae tuto in partem aliquam distribui possunt, si venae absucrint , quae sanguinem affluentem regerant. Porro, sensuum testimonio constat, duo vasorum genera ς quarto sinu in hunc plexum emitti; alte rum rubicundius & majus : alterum exilius & pallidius; Hoc ad arteriosum ; illud
ad venosium genus reserimus. Habet ergo plexus hic arterias & venas:& arterias quidem triplicis originis: I. Prima est ab anterioribus arteriae soporalis ramis qus juncti per anastomoses, versus processum cerebri mammiliarem tendunt, ibique sub falce reflectuntur ad posteriorem usque cerebri partem , ubi anastomoses iterum instituunt cum ramulis cervicalibus , e quibus surculos juxta
180쪽
choroides. 143'. conarii latera in hunc plexum immittunt r&propterea, ut diximus, si hujus partis
exortus debeatur arteriarum ingressui, non minus huic loco quam alteri cuivis attri
Secunda propagatio arteriarum in hanc partem derivata , est illa, quae oritur a posteriore ramo soporali juncto peranostomosin cum cervicali. Ab his enim unitis communis ramus emittitur , qui retrorsum & extrorsum flexus, cerebrabs medullae crura circumit, ubi ramulum apici alae hujus plexus utriusque distribuit.
3. Tertia arteriarum classis,est illarum, quae hic illic a tenui membrana per cerebri substantiam in varias ejusdem plexus partes tendunt, & per anastomosin cum nominatis ejusdem arteriis coeunt. Habet quoque hic plexus suaS vena S, Plexnicasque valde conspicuas , nimirum ubi coin verae. Cunt in duos truncos conarion versus decurrCntes. Verum primae earum capillares
adeo exiles sunt, ut sensum fere effugiant; confluentes autem, ut dixi, in duas venas majusculas desinunt ; atque istar, ubi ad conarion pertingunt, in canalem unum coaIescunt, conario arcte aiuxtim , qui glandulam illam praetergressus, mutat nomen, & vas meninum dicitur ue exoneratur aut m in sinum quartum. Quoad usum horum vasoriam , non du-