Gulielmi Occhami, ... Summa totius logicae

발행: 1675년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

unde sciendam est, quod quando arguitur ab inseriori di γibuto ad

superius distributum est fallacia snsequentis ut hie Omnis homo currit , ergo Omne anim1 currit tenet enim e converso per istam regulam , A superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Non tenet autem se per istam regulam, quod Ab inserieri ad superius cum distributione non valet consequentia. Similiter quando arguitur a termino stante confuse tantum ad terminum stantem determ nate, nulla variatione facta circa alios termino vel distributicnem, est fallacia snse uentis. Sicut hic, omnis homo est animata ergo Animal est omnis nomo tenet enim e converso per istam regulam , Atermino stante determinate ad terminum stantem confuse tantum, nulla variatione facta circa alios terminos,est bona consequentia eo quod con tingit ascendere ad terminum stantem confuse tantum. Non autem

tenet sic propter illam regulam quae jam dicta est, scilicet inlota termino stante consus tantum ad terminum stantem determinate non valet

consequentia.

unde per istum modum peceant talia sophismata omni pate istius eontinui est aliqua pars ejus prius terminata . ergo Aliqua pars istius

continui est prius terminata omni parte continui illius: Inter omne i

stans suturum in oe instans est aliquod instans medium , ergo Aliquod instans est medium inter omne instans suturum & hoe instans Omni quantitate potest fieri aliqua quantitas major, igitur potest fieri aliqua quantitas major omni quantitates Post omnem diem potest esse aliqua dies; ergo Aliqua dies potest esse post omnem diem: Omnipirte continui potest dari aliqua pars minor, ergo Aliqua pars minor omni parte continui potest dari. In omnibus enim istisin consimilibus, praedicatum in antecedente supponit confuse tantum, propter hoe quod sequitur mediate signum. in conclusone supponit determinate, quia praecidit signum, ideo est fallacia consequentis. Similiter est hie , trumque istorum potest esse verum, demonstratis contradictoriis dubitabilibus , ergo Aliquod verum potest esse utrumque illorum. Item arguenas a termino stante determinate vel eonfuse tantum ad terminum stantem consuli & distributive est fallacia consequentis. Si-eut hic, Tu ignoras aliquam propositionem , ergo Tu nescis aliquam propositionem. Tu dubitas aliquid , ergo Tu nescis aliquid Socrate videt non omnem hominem , ergo Socrates videt non hum

nemo

Item quando obliquus & rectus sequuntur signum universale assima tivum , primo ponendo rectum post an in obliquum,d post pre

ponendo rectum signo obliquo est fallacia consequentis. Sicut siet arguendo, Omnem hominem videns est asinus, ergo Videns omnem hominem est asinus 3 quia ponatur quod omnem hominem videat asinus, nullus asinus videat omnem hominem, tunc antccedens est verum, de Ga equens salsum. Item

552쪽

Item Quando alicujus universalis quaelibet sngularis per se sim taest vera tamen simul sumpta omnia sunt incompossibilia, & quaeli-bst est incompostibilis alteri, tunc arguendo sub universali de possibili aequivalem sensu composto, ad propositionem de possibili in qua subjectum eum eodem signo ponitur a parte praedicati, ea fallacia conse-

uentis. Sicut sic arguendo, Secundum omne signum potest continuum ividi, ergo Continuum potest dixi di secundum omne signum. Nee sequitur, Continuum poteli dividi secundum hoc signum, continuum potest dividi secundum illud signum,is sic de aliis ergo Continuum potest dividi secundum omne signum. Tamen frequenter in author, talibus una talium propositionum ponitur loco alterius, quamvis de vim

tute sermonis non aequivaleant.

Propter quod in talibus est fallacia consequentis, secundum principia Aristotelis, omni serma potest materia privari, ergo Materia potest privari omni serma. Per istam enim, omni forma potest haec materia privari, non denotatur nisi quod quaelibet talis est,cisibilis, ae Arma potest materia privari, Illa Erma potest materia privari, quacunque deis monstrata manifestum est secundum principia Aristotelis, quod quaelibet talis est vera. Sed per istam maec materia potest privari omni forma, denotatur quod haec sit ossabilis, Haec materia est privata omni forma sed hoc est impossibile tecundum principia Aristotelis. Similiteras est allacia consequentis, In omni instanti futuro potest iste peccare, demonstrato aliquo qui est nunc sub actu meritorio, ergo

Iste potest peccare in omni tempore suturo. Nam antecedens est verum, consequens falsum, eo quod non est dare ultimum instans rei permanentis inesse; per consequens si iste actus meritorius est, erit post instans. Similiter hic, Ante omne instans futurum potest Socrates non esse, ergo Socrater potest non esse ante omne instans futurum. Item Quando aliqda troposito modalis non potest converti, transponendo praecis terminos laeuentes iraecedentes verbum vel verba, arguendo a tali modali indefinita vel universali ad conversam singularem, vel ei aequivalentem, est fallacia consequentis, quantum est ex forma a ruendi quamvis in aliquibus terminis teneat. Propter hoc in talibus est fallacia consequentis, Actum meritorium potest Deus sacere se solo, ergo Deus potest se solo facere actum meritorium veruntamen scie

dum est, quod in omnibus praedictis potest assignari sallacia figurae dictionis.

Multa aliae regulae possent dari deservientes isti falliciar. Sed sciem lumesit, quod ad sciendum generaliter quando est sallacia consequentis

quando non oportet scire omnes regulas datas prius deservientis consequentiis. univcrsaliter omnes quae possunt deservire cuilibet enthymmemati Et ideo nisi sciantur omnes regulae consequentiarum , cnpotestkiri quando est ista fallacia. quando non.

553쪽

CAP. XIII. De sane a secundum quid ad Ampsichιr.

Equitur videre pallaciam secodum quid ad simplicii r Qilvest, quando arguitur sonhistice ab aliquo sumpto cum determinatione ad aliquid e se umptum oves e conversu. Causa apparentiae istius sallaciae est similitudo alicujus per se sumpti ad ipsum sumptum

cum alio 1 vel . converso. Causa autem ito existentiae est eorum diversitis oportet autem scire quia Secu dum sid vocatur hie, Aliis quis terminus sumptus cum addito. Simpliciter autem vocatur Ter minus per se sumptus sine tali addito. Sunt autem vi ius fallaciae duo modi principales unus esti quando arpuitur ab esse quod est see nidum adjacens, ad ipsum quod est tertium adiacent, sive stirmative, sive negative. Secundi s modus est, quando a parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum aliquo addito, ad ipsum , vel ad suum superius, vel ad suum convertib. te, sine tali ad

Penes primum modum peccant talia sophismata, Antechristus non est, ere Antechristus non est postibilis Antichristi: non est, ergo Ait e :istu, dia est connitus a te. Hic in secundo argumento nulla est Fallacia consequentis, quia non seqaitur c converso quamvis in primo arx timent,si simul Fallacia consequentli, Jallacia secundum quid ad L h ei e Est autem ibi fallacia secundum quid ad simpliciter, quia are itur ab esse er Iesumpto ad ipsum sumptum: οῦ quia praedicatum ita ratest competere termino supponcnti pro non ente, sicut pro ente. Et quandocunque sic arguitur c Fallacia secundum qui ad sinplie ter arguendo negative, 'nverso arguendo assirmative. Sicut les est Fallacia secundum quid ad simpliciter, A est producibile aD o ero Aestram similiter hic, A non est, ergo non est producibile a Deo: Antechristusicia est, erro Anteiliristus non est prin citus a Deo Anticlistus est praescitus a Deo, ergo Anteilaristus est. unde qui illud quia non est, potest praesciri sicut illud quod est ideo in talibus est Fallacia secundum quid ad inpliciter. Et ista est una g n-rat s eoula pro isto modo istius allaciae: cd scire in particulari quand praedicatum potest competere termino pro non ente sicutente, ad Lu icum non pertinet, std hoc perimct d scientem qgicam calia scientias particulare a. Alia re la pro isto mcdo est, tio quando praedicatum non eucommune omnitiis, semper est Fallacia secundum quid ad simpliciter, v l afirmative, ves iaceative arm endo sicut hic est Fallacia secundum id ad sint liciter, Sacratein o est asinus, crgo Socrates none: et

554쪽

Ποivo est ero Homo e t asinus unde genualiter quando a pulti cnegative est fallacia secundum quid ad mi liciter. Similiter arguendo ex opposito consequentis est fallacia secundum quid ad simplicuit dise

Secundus modu principalis est, Quando a parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cim addit , ad ipsum vel suum convcrtii levet superius, per se sumptum vel e converso Sc tunc videndum cst an illud additum millud cui additur se habent sicut substantivum mad;

clivum, ves non Si primo modo, aut praedicatio unius de alio est ima postibilis , aut praedicatio unius de altero universaliter sumpto est nece saria, aut contingens. Si sit imposilbilis semper arguendo alfirmative a tali sis, pto cum ali ad ipsum, es convertibile est sallacia secundum quid ad simpliciter; non tamen semper arguendo ad quodlibet uulnsuperius. Sicut hic est Fallacia secundum qu .d ad simpliciter, Socrates e mortuus homo, erga Est homo ; quia haec est impossibilis, sic moest metrtuus. Si niliter propter idem lue esset Fallacia feci indum': id ad simpliciter , Socrates est mortuus homo, ergo So rates est rationalis

uel risibilis. Similitet hic , A est syllogismus Oel isticus, ergo A sthllogi: mus; quia haec est impossibilis, Aliquis γllogismus est sophisticus. Similiter hic, Hoc est falsum argii mentuna, crgo Hoc est argu mentum. Similiter hic, Iste est bonus latro, ergo Est Mnus. Similiter hic iste est perfectus latro, ergo Est persectus. Veruntamen quam V sad unam partem sit fallacia secundum quid ad simpliciter , non tamen simp Harauendo ad aliam secundum quid adimpliciter. Sicut litesnon est fallacia, Socrates est mortuus homo, ergo Socrates est mortuus. Nec hic Socrates est persectus latro, ergo Est latro. Nec hic, Iste est bonus

sutor, ergo Est sutor Nec hic, A est sillog smus sophisticus, ergo A est

soph sticus. Ad sciendum autem ad quam partem arguendo est Fallacia secundum quid ad simpli alter, aut non oportet definire totum compositum v laliquod aliud nomen cum eo convertibile, definitione exprimente subintiminis . in ista difinitiune ponatur una pars amrmat ve, vel aliquod convertibile cum una parte&non cum alia, semper arguendo ad illam partem est bonum argumentum , arguendo ad aliam partem est Fallacia secundum quid ad mDiciter verbistratia Dc finiatur

hoc totum, mortuus bam, vel aliquoe nomen cum eo convertibile,

dabitur talis definities, Quod non est homo, sed suit homo, in ponitur homo negativea ideo ad bomiuem arguendo est Fallicia secundum quid ad simpliciter, ad aliam partem est bonum arguta entum. Similiter d finiatur hoc totum , perfert s latro, vel aliqt: od nomen cum eo convertibiis, dicetur, Latro Sciens persecte attem latrocinandi, b c ponitu bditro, non υ perfectus, nec aliouod convertib te cum 'perfectus; ideo hic est fallacia secund im quid ad simpliciter , alte est perfectus latre, ergui: perseeius. Similiter Boi is sutor est ἱ:to ba

555쪽

Hn persectam artem suendi , ideo hic non est fallacia secundum quid ad s. 3pliciter, Iue est bonus utor ergo Et sutor sed sic Iste est Mnκι

sutor crgo Est bonus.

Et si ut dicitur de istis, ita dicendum est de aliis; nam si esset aliquod

nomen convcrtibile cum hoc toto, albus Ho achus, deberet aliter definiri, Monacti is utens veste alba propter huc, hic non est fallacia sicundum quid ad simpliciter , iste est albus monachus, ergo Esim nachii ; sed hic. I te est alb is monachus , ergo Est albus. Si auteni praedae alio unius partis vel totius de alia sit necessaria, semper ad utramque partem esti num are amentum, sine sallacia, saliena in creaturis et forsan in d. vinis pr0pter aliquod proprium Deo qui est una essentia simplex, Scire persone, talis modus arguendi non valet, Essentia est pater

generans, ergo Esl ntia est generans. Si autem pra dicatio unius pirtis Vel totius de alia sit contingens, tunc utendum est ista arte qua exprimitur definitio alicujus non inis convertibilis cum ill toto : si in ista d finitione ponatur utraque pars, vel cum utraque parte aliqu0d convertibiles, sim per tunc a tuto ad utramque partem est bonum argumentum siue fallacia. Sicut si csset aliquod timen convertibile cum hoc toto, hama albus, & deberet definiri ultima definitione exprimente quid nominis, deberet tali moda d. finiri, Homo liabens albedinem : aieponitur, Homo habens albedinim, hic d convertitur clim Albo in ideo sequitur, Socrates est homo albus, ergo Socrates est homo, docrates est albus. Si autem non utraque parri vel ab iliod convertibile, ponatur in tali definitis ne ultimate evrimcnte quid numinis, sed una tantum ;tunc ad unam essit Fallacia fecundum quid ad simpliciter,is non acialiam.

Et per istam regulam patet, aes alia ari'lmenta non peceant se cund im uti in ad simpliciter lium albus e t a gre ratum per accidens, ergo Homo est aggreguum pt accidens Lapis tutellectus cst ab aeterno, ergo apis est ab aetcrno Caesar est opinabilis, ergo Caesar sit , chuj ismodi Tamen potest in talibus, conlimillibus cis: gnari aliqua multiplicitas penes aeqvlvscationem vel amphibologiam , in uno sensu eis ni consequentiae bonae,in m alio non valirent. Ista quae dicta sunt inteli genda sunt quando ex talibus arguitur assarmative. Ex quibus sic li:er patere potest, quid de eis est dicendum' iando arispi illi neg tives quia quando et Ermative arguendo est Fallacia secur dum ouid .dimpliciter , arviendo erative ex opposta consequcntis, crit si nisue salticia sectindum quid ad simpliciter. Si autem additum, illud cui additur , non se habent sicut adject vum Iubstantivum tunc vel totum ex addito, illo cui ad litur potest esse indifferent ex subjectum inred .catum propositionis, cujus riodi sunt talia, Albiam sccundum derites, Intellectio lis dis, Generatio hominis , hujusis

modi ve in n. Sisc, v dendum cst an pq rspta dicatur de toto ne

cessario posita constantia subjecti quod intcst cui per definitione tra

556쪽

e primentem quid nominis vel non. Si es, Semper a toto ad illam

partem est bonum argumentu ri. Et ideo bene sequitur, intellectio lapidis est prior Filio, ergo Iiatellectio est prior Filio Intellectio re turae est posterior Patre , ergo Intellectio estis si ior Patre S militer ista consequentia est bona, Intellectio qua Deus intelligit creaturam est posterior Patres, erM, O c. Et ideo sicut conlequens si

fallum ita inlccedens.

Propter quia tales propositiones sunt salse , Intillectio creaturartim praesupponit suppositum divinum, Intellectio creatura prae ut ponit emanationem perihnarum, Persena supiniae eontiana hujus: di. Si

autem non totum praed cetur de parte , nec e converses, etiam posita

constantia subjecti, semper a tali cum addit, alip semicr se sumptum est fallacia secundum quid ad simpliciter. Sicut hic , Album secundum

dentes currit , ergo Aibum currit Iste est pater tuus, ergo Est tuus: Huc est tuum opus ergo Est tuum bis hujusmodi. Ad sciendum autem quando est talis fallacia,4 quando non, utile est vesolvere propositiones priores quantum possctibile si vel exprimerdo definitiones exprimenres quid nominis terminorum , vel alii uo alio simili convenienti modo , videre an in propustionibus in quibus fit resolutio valeat talis modus arquendi. Verbi gratia, aethiops est albus secundum dentes, aequivalet isti, illiu pshabet albos dentes: R ideo sicut manifestum est quod non sequitur, F thiops habet albos dentes,

ergo Est albus ita non sequitur , Ettuops si albus secundum dentes, ergo Est albus. Oportet autem scire, quia praedicta sunt intelli renda de propositionibus mere categoricis quae non aequiv3lent conditionalidiis quia in talibus non semper valem tales consequentiae quamvis pars praedicetur de toto propter quod talis madus argvcndi ex aliqu bus vel bis non valet & ex aliis valet unde bene sequitur,socrates est in luto cum centum marchis, ergo Socrates est in luto is tamen non sequiti 1r, Socrates vellet esse in luto cum centum marchis, ergo Socrates vellet se in luto nam ista, Socrates est in luto cum centum marchis, non aequivalet alicui conditionali Qed ista, Socrates velletisse in luto cum centima marchis, aequivalet isti conditionali, Socrate vellet est e in lutori det, retlucrari centum marchas. Similiter ista ccnsequentia est bona, Vendo tibi equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum; tamen non sequitur , Vellem tibi vendere equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum.

Si autem ii id quod additurin illud cui additur non possunt esse in-d Trenter subjectum vel praedicatum propositionis, si sit ad rbium illud quod additur, vel praepositio cum suo casuali, vel aliquid consimile talibus, quantum ad talia, vel in talibus, si dii scite vel imp stib te dare regulam eneralem propriam illis. Quia aliquando negat ve est fallaci; et secundum quid ad simpliciter, arguendo a delaminabili cum adsto, a Da 2 ad

557쪽

sd ipse ... per se sumptum. Et aliquando est sallacia secundum quid ad simpliciter arguerdo Armative. Sicut hic est Fallacia secundum quid

cd simpliciter, Homo non est necessario animal , ergo Homo non est animal, Deus non fuit semper creans, ergo Deus non suit creans Homo non currit velociter, ergo Homo iion currit. Similiter affirmative arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo in lal bus ab aliquo per se sumpto ad ipsum sumptum cum determinam titiae tali , scut hic, Homo est animal, ergo Homo necessario est

animal.

Oportet aut scire pro ista sillacia, quod quando arguitur ab aliquet

sumpto cum de: ermina tinne ad ipsum sumptum per se, ver converso, accipienda est propositio e converso, quia expressa talis consequentia in syllosismum reducitur; videndum est an illa propositio, vel conditionalis illi categoricae correspondens st ncessaria , vel non. Si sic, n)n est sallacia ecundum quid ad simpliciter. cibi gratia si arguat sic, Socrates est albus secundum pedem , ergo Est albus, addenda est ista propositio, omne album secundum pedem est album qua expressa comple: ursorma syllogistica, sic arguendo, Omne album secundum pedem est album, Socrates est albus secundum pedem, ergo Socrates est albus: T ista pro sitio, et ista conditionalis, Si aliquid est album secundum pedem est album, sit necessaria, consequentia est bona. Sed quia neutra illarum propositionum est necessaria, ideo

est ibi Fallacia secundum quid ad simplicliter; consimiliter est in alitia

A P. XIV. 'Se fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Nunc restat dicere de Fallacia secundum ignarantiam elembliquae

est deceptio proveniens ex desectu istarum particularum , Ad idem , Secu ad in idem S; militer, In eodem tempore. Ad cujus evidentiam sciendum est,quod particulae non debent poni inElencho; sed debent assumi tales propositiones, ex quarum forma non de- ηοtetur quod fiat verificatio respectu diver orum , vel secundum dive .sa, vel non eodem tempore: quando aliter denotatur per sormam propositionis est Fallacia secundum ignorantiam elenchi. Et potest fieri is a sallacia quatuor modis secundum istas quatuor par ticulas. Uno modo ex hoe quod reseruntur ad diversi se, Hoc est duplum esse pectu non est duplum respectu B ergo oc est duplum id desipium. Similiter hic Socrates est smilis Tlatoni, socrates non est similis Ianua, ergo Socrates est smilisin non similis. imiliter liue, Socrates est filius Plato- , Se rates non est litis Ioarais, crgu Socrates est filius & nun filius.

558쪽

penes secundum modum, scilicet Secundam idem , sunt tales para-kgismi, Socrates est similis Plato u lecundum albedinem, Soci te non est similis Plato ii secundum musicam, ergo Socrates est smilis Plato G non est similis Diadi. Simillic est hic, A estra plum respectum secundum longitudinena, A non est duplum respectum secundum latitudinem , ergo A est duplum non duplum. Potest etiam fiet sic ignorantia Elenchi, A est duplum respectum , A non est latius respectui, ergo A respectum est duplum i0n duplum.

Secundum tertium modum sunt tales paralogismi, Socrates curritveluciter, Socrates non currit necessario , ergo Socrates curritin non

currit. Similiter hic, Iste disputat allogistice, iste non disputat in

mente , ergo Disputat in disputat. Secundum quartum modum fiunt tales parat ig. Iste curret cras, Iste non curret post cras, ergo Curreti non curret. Similiter hic, liristus sui Deus ab aeterno , Fuit ironaoc tempore, ergo Fuit h'mo non sui homo. Et peccant omnia sophismata , quia in praedictis fit variatio respectu diversurum , vel secundum diversa , vellion similiter, vel non in eodem temp0re. Oportet aut scire.quod in tali modo arguendi vel infertur contradictio incomplexorum , sicut exempl ficatum est is tunc similiter non valet discursus vel contingit inferre contradictoria conati lexa, junc adhuc non valeret discuritis de virtute sermon f, quamvis secundum usum aliquorum improprium cssent concedenda conclusiones aut inseruintur non contradictoria incomplexa de eod m, sed aliquae quae sunt relative contradictoria ssunt tunc abso ite coRc di iscursus ne fallacita Sicut bene sequitur , socrates est similis Platori, Est di similis Ciceroni , ergo Est smilis Vissimilis. Similiter in quarto modo contingit in serreri ntradicto iacine n

pleia sic argvcndu Socr.rtes erit albus in A, Socrates erit non albus in B , ergo Socrates erit albus: non albus sed non siquitur, Socrates erit albus, non albus, ergo actates erit albus & non erit albus. Tamen si per verbum de praesenti argueretur essetisna consequentia,

tunc potest esse ignorantia elenchi sine fallacia secundum quid ad simpliciter: ec tamen frequenter ubi est ignorantia elenchi ibi est fallacia secundum quid ad simpliciter; hunc frequenter arguitur sophistaeeat aliquo sumpto cum addito, ad ipsum sumptum per se in per constrquens est ibi Fallacia secundum quid ad simpliciter.

559쪽

C A P. XV. D fallacia elisionis principiti

Post fallacias penes quas peccant argumenta peccantia In forma, dicendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophistica , led penes quas peccat peonens in arguendo contra Respon dentem. Quarum prima est Petitio principii , quae tunc accidit quando opponens quamvis inserat conclusionem quam intendi , tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod debet probare. Et dicitur petitio principii, non quia accipit illud idem quod deberet inferre, tunc enim nulla esset apparentia.Sed dicitur opponens petere

principium , quando accipit aeque ignotum, vel minus notum illoqund deberet inferre. Et propter hoc potest respondens petere probistionem ast impii quousque accipiat aliquid notius. Fit autem ista fallacia multis modis uno modo quando arguitur an in ne synonyim ad synonymum , sicut sc arguendo, Marcus currit, ergo Tullius curric statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum

confusione inserenda.

Alius modus est quando arquim a desinitione exprimente uidis minis ad dei filium : vel e converso & hoc, quia in omni disputatione debent supponi significata vocabulorum unde patet quod hic est petitio principii, Ignis est productivus caloris,ergo Ignis est calefactivus. Alius modus est , quando arguitur ab una convertibili propolitione ad aliam, quarum neutra est prior vel notior alia ; ficu illic, Nullus Musicus est Grammaticus , ergo Nullus Grammaticus est Musicus. Unde universiliter , quando sumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi respondenti quam sit conclusio inserenda , tunc est petitio principit. Sciendum est tamen, quod quamvis respondens non possit convinci

per rationem, dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen per authoritatem convinci si velit authcritatem recipere. Sicut si respondens non volens negare authoritatem aliquam neget istam , Marcus currit quamvis opponens sic arguat, Tullius currit, ergo Marcus currit , non convincit eum: si tamen ostendat istam, Tullius currit. in author quem non vult negare convincet eum lassicienter ita cla aliis est.

C A P. XVI.

Defancia secundam non causam ut causam.

Post petisonem principii sequitur Fallacia fecundis non causam ut

calvom penes quam non peccat aliquis paralogismus in forma quando conclusio sequitar ex antecedente, nisi aliqua alia fallacia illationem impediat. M.

560쪽

Ad cujus evidentiam est sciendcim quod Fallacia secundum non a sim ut causam si tantum in hilogismis ad imposibiis, ioc est , ad falsum , et secundum veritatem , vel secundum responsionem , vel opinionem respondentis. Et accidit talis non causa ut causa, quando ex impos sibilitate seu falsitate conesus insertur aliquid esse falsum quo posto, hoc est, quo elistente falso vel vero, nihilominus accidit illud fallam conclusum, ita quod sive illud argumentum assumptum fuerit verum ves salsum, nihilominus concusum erit falsum ideo sallacia

secundum non causam ut causam accidit tamen non propter huc accidit falsum , de quo determinat Aristot in secundo priorum. Sunt autem istius Fallaciae duo modi unus est quando accipitur aliqua pro posti superflua etiam ad illationem quae apparetrisse causa fallitatis conclusi is tamen non est propter eam salsum conesusum. Sicut hie , si detur ista propositio, Anima: vita sunt idem realiter, opponens velit probare eam esse falsam ducendo ex ista impossibile, sic arguendo, Animavi vita sunt idem mors vita sunt contraria,

Mors contrariatur generationi, ergo Vita contrariatur corruptioni

ista conclusio est falsa, ergo Ista, Anima vita sunt idem realiter, ex qua sequitur salsum. Hic est fallacia secundum non causam ut causam, quia ista conclusis, ita est contraria corruptioni, nihilominus sequeretur sve ista, Anima vita sunt idem realiter , fuerit vera, sive salsa.

Secundus modus istius filiaci rest, quando non accipitur propositio superflua illationis falsae, sed propter ejus falsitatem non est conclusio Dicta. Sicut sine ondens dicat istam propositionem, Nullum album esse nigrum est necessarium, Mopponens velit probare eam esse salum deducendo ex ea impossibile, se arguendo, Omne quod movetur abal dine in nigredinem, partim est album,in partim nigrum , quia partim est sub albedine, partim sub nigredines Nullum album esse nigrum est neccssarium ergo Necesse est nihil moveri ab albedine in nigredinem : ista conclusio est salis , ergo illa ex qua sequitur scilicet, Nullum album esse nigrum est necessarium, est salsa. Resp6ndendum est, quod ista conclusio salsa non accidit propter falsitatem istius, Nullum album esse nigrum est necessarium sed propter sals-tatem istius, Omne quod movetur, Oc. unde sciendum est , quod isto eis respondendum est, quod conchiso impossibilis concluditur non propter impossibilitatem praeconcessi, nee propter impossibilitatem prae-

assumpti. Quandoque autem accidit impossibile non propter impossibilitatem praeconcessi,nec propter impossJbilitatem coasi umpti,sed propter incompossibilitatem eorum. Sicut s opponens vellet probare contra respon- centem impossibilitatem istius, Tu sedes, sic arguendo, Tu sedes, Tu stas, ergo Contradictoria sunt smul vera ista concluso est imposiῆ-

bilis AE tamen haec est possibilis, Tu stas , t haec est possibilis Tu

SEARCH

MENU NAVIGATION