장음표시 사용
21쪽
que qua eruditum ad perficiendum voluntatem obligari, ita ut, quoquis eruditior, eo virtuosior esse debeat. Dedecent maxime mores praeposteri ac perversi eruditos, iidemque graVius Peccant, quan do a tramite virtutis recedunt, quam alii, quos infir mitas humana & alia magis excusent. Dolendum vero, quod qui studiis literariis operam navant, de voluntate emendanda ac perficienda parum solliciti sint, quasi virtus sua sponte in animis hominum nascatur, vel impcrari possit. Eruditorum est veritatem latentem detegere,detectam ab aliis cognoscere, cognitam applicare ad utilitatem generis hu
mani & ad aIios propagare. Unusquisque in histe
tantum praestare debet, quantum potest, cumque immensius sit rerum, quae cognosci possunt, numerus, unusquisque agere debet,quod suum esse natura voluit. Non omnia possunt omnes, atque ideo
nihil absurdius cogitari potest, quam si quis suam
adeo amet Minervam, ut, qui eandem non colunt,
eos contemnat, quasi generi hun ano Latis consultum sit, si unica saltem scientia excolatur,ceterae desertae jaceant atque incultae. Unicusque sua tribuenda
22쪽
PRAEFATIO.enda est laus. uniuscujusque agnoscenda atque praedicanda sunt merita diversi licet generis, & qui personam suam, tram ipsi natura atque fortuna tuendam tribuit, recte gerit, in eo, quod reprehendas, non invenitur. Orbis quoque eruditus vel uti theatrum est, in quo materia laudis non desumitur a persona, quam quis tenet. sed a modo, quo eam seri, ita ut ei, qui mendicum bene exprimit, magis applaudatur. quam illi, qui Regem male,& si uterque perinam suam recte gerit, aequali , quamvis diversa condecoretur laude. Stolidus autem fastus est , si quis sese extollere velit supra alios ob ea, quae naturae ac fortunae accepta ferre debet, & magna laudum diversiarum confusione affectare eam, quae ipsi non debetur , vel alteri invidere suam, quam ipse meretur. Si cui decernitur honor ob merita in genus humanum, vel in Rem p. eundem ob ingenii praestantiam & acumen sine ratione praetendit alius. adeoque vesanae sunt querelae, . quas hic movet. quod alter honoribus & praemiis amplissimis decoretur, quibus ipse non ornatur. c a Imprin
23쪽
pRRFATIO. Improbum veIo est, ubi quis ea de causa alter,us famae detrahere , aut eandem prorsus lacessore non erubescat , quasi iride propriae famae accederct illustic incrementum. Vere eruditus is demum habendus, qui virtutem cum rerum cognitione conjungit & in eo Vitae genere, quod sequitur, personam suam bene gerit. Sed hoc non ante capient eruditi, nec perve sis ac praeposteris eorum moribus erit finis, quamquam ubi studiosem juventutem eo perduxeris,
ut cum cultura facultatum cognolcendi cultu- Tam voluntatis conjungant. Nobis virtus &Veritas aeque chara est, & ut omni erudito sit vehementer optamus. Placet veritas omnis, sed non eodem modo. censetur atque aestimatur, quando ad usum facultatum animae resertur, sine quo inveniri aut inventa cognosci nequit, vel quando ad utilitatem. quam assert generi hinmano. Nihil prosecto absurdius cogitari potest, quam si quis praetendat, ut omnes eruditi, qui bene de humano genere mereri volunt, idem
agant, va etiam ut qui aliud agit, in eo ge
24쪽
PRAEFATI αnere scientiarum, quod ipse colit, paria praestare debeat, aut si contemnat eum , qui diverso studi se dedit. Cum eruditi, quemadmc
dum ceteri homines in universum omnes non 'sibi, sed aliis vivere debeant, unusquisque eorum ad commodum, utilitatem ac felicitatem generis humani symbolum suum conserre tenetur. Sunt veluti membra unius corporis, quorum unumquodque propriam sibi habet iunctionem,& dum unumquodque agit, quod suum est, toti consulitur corpori. Alia oculi, alia prorsus ventriculi iunctio est, sed illa non minus, quam hac indiget homo. Et ves abjectissima- Ium partium, quae vulgo putamur, functiones non minus necessariae sunt, quam illarum , quae nobiliores habentur. Ita quoque genus humanum , ut salvum ac felix sit, non minus indiget opera eruditi, qui hoc vitae genus sequitur,
quam qui aliud. Quodsi ergo omnes vel in lineis & calculis algebraicis aetatem omnem consumere vellent, vel in literis, quas elegantiores
25쪽
prosecto consuleretur generi humano, quamuis stupenda & prorsus inexpectata praestarent. Fieri autem non potest , ut, dum hoc agis, aliud quoque agas, etsi ad utrumque paratus. Quamobrem absonum est , si quis sibi persuadeat, quasi alter paria secum praestare non potuisset, si studium suum eidem scientiae impertire voluisset, quod in alio genere collocat. Immo censuram potius merentur, qui, ubi jam plures sunt, qui scientiae alicui totos sese consecrant, quam e regeneris humani esse videtur, ipsi quoque ad diandem multum studii adhibent , quod ad alia
utilius convertere poterant, quae deserta adhuc& inculta jacent. Non est eruditi. ut eo tendat, quo sua eum trahit voluptas, vel fortuna ducit. Aterna illa ac inviolabilis lex , cui subsunt omnes omnino hominum omnium actio-
nes, praecipit, ut unusquisque agat id , ad quod maxime aptus est &, ubi ad plura aeque aptus fuerit, quo maxime indiget genus humanum. Ast de hisce apertius dicendum erit in Philosophia morali. Ceterum nunc absolvimus, quae ad officia
26쪽
ossicia hominum , quae humanitas exigit, & πι- ra inde atque a dominio descendentia pertinent, si ea excipias, quae imperium privatum suppinnunt, veluti successionem in honis defuncti, de qua in Tomo sequente acturi sumus. Ex iis nimirum , quae hactenus demonstravimus sum in parte prima Philosophiae practicae imiversalis, tum in integris sex Tomis de Iure naturae, qui hactenus prodierunt, patet, hominem per ipsam essentiam atque naturam suam obligari ad certa ossicia erga se . erga alios & erga ipsium Deum. His ut satisfieri possit, natura nobis tribui certa jura tum ad res, tum ad certos actus. Ea ab initio fuisse communia , sed legi naturae convenienter propria suisse facta, ita ut tam res, quam actiones liberae subjectae fuerint singulari juri, quod dominium appellatur. Dominium ossiciis convenienter esse exercendum, & ea de causia opus suisse, ut dominia vel plena, vel particularia quaedam jura sub iis contenta in alios transferrentur. Atque ita a dominio delaendisse multa jura , de quibus abunde dictum est. Quemadmodum adeo o
27쪽
stendimus , quomodo dominia fuerint orta ac inde omnia jura rerum, quae privatis competunt, deduximus, ita nunc porro demonstrandum erit, quomodo jura in perionas acquirantur,cum homines omnes natura liberos esse constet, nulli pro sus juri alterius subjectos. ut adeo quoque jura personarum in aprico constituantur. De his igitur agendum erit in sequentibus, ac iis absolutis laadem constabit, quam pulchro nexu Ο-nania jura & omnes obligationes hominum inter se cohaereant. & istiusmodi Institutiones Iuris Naturae ac Gentium adornare dabitur, quales in praefatione Tomi quinti promisimus. Halae d. 9. Aprilis A. 1746.
28쪽
DOMINIO UTILI ET JURSUsAC OBLIGATIONIBUS NONNULLIS MISCELLANEIS. '
De Dominio utili ejus Speciebus quibusdam.
DOmisium utile dicitur, in quo jus utendi fruendi proris Dominiam
sus liberum, seu nullo modo restrictum, proprietas utile quod- vero aliquo modo restricta est ad alium. Idiomate nam duatur.
Continet nimirum dominium proprietatem, Ius utendi &jus fruendi 9. 136. para. a. yin. naid, &, si plenum fuerit, ebdem inest proprietas, ac jus utendi fruendi nulla ex parte de minutum f. I 37. Parr. a. Dr. nat. Quodsi ergo quis habuerit jus utendi ac fruendi prorsus liberum, ast proprietatem non
29쪽
prorsus liberam,sed ex parte ab alio quodam pendentem,qui quidpiam ejus participat; dominium erit utile, ac ita dicitur, quia qui id habet, omnem ex repercipit utilitatem, quae ex ea quomodocunque percipi potest, solus. q. a.
Dominos m Qui dominium utile habet, iaminus nitas appellatur. illis gainam Quamobrem cum in dominio utili jus utendi siruendi sit prorsa es μι ses liberum, proprietas vero aliquo modo restricta ad alium sal. o. ad, dominus utilis de usu V fructu rei pro arbitrio suo dis onere potest, de ipsa autem sus Da non prorsus pro arbitrio suod sponere valet g. 32 8. para. a. 30. Rat. , consequenter re uti ac frui potes, non modo sicuri es, verum e iam prouti vult, quam ' diu non nocetur furi alterius, ad quemproprietas refricta es, omMmque ex re utilitatem solus capit. Nimirum ex modo, quo restringitur proprietas, judicium
sumitur de eo, quod facere non licet domino utili s=. 9io. Fart. I. Jur. nat. . Naturaliter nulla adest necessitas, ut proin Prietas certo modo restringatur; sed pendet restrictio a voluntate eorum, qui quicquam juris sui in alium transferunt. Or ginarie enim dominium plenum est, nec ullo modo restringitur; ast quando dominia rerum in alios transserit coeperunt, cum modus transferendi vi ipsius dominii pendeat a Voluntate tran3serentis f. I I. pari. I. Iur. ML , transferentium quoque
voluntas dedit legem restrictionis proprietatis. Quamobrem in genere definiri nequit, quomodo in dominio utili restringenda sit proprietas. Non tamen propterea jura & obligati nes, quae ex dominio utili descendunt, arbitraria sunt i posita enim lege restrictionis, necessario resultant ac ideo inde demonstrari possunt, & quae hinc demonstrari possunt, ea sunt juris naturalis, quamvis ab hominibus, non invito Iure naturae, Pro arbitrio immutari queant, s ita visum suerit. Quae enim m origine sua pendent ab hominum voluntate, cui ip lex naturae eadem subjecit; ea quoque eidem non subducit lex naturae in progressu, quoad ea scilicet, quae ex prima voluntate
30쪽
De Dominis utili O ejus Speriebas quibusdam. 3
consequuntur, modo nemini invito auseratur jus semel acquisitum 3. 336. Part. a. Jur. nat. , nec quicquam committatur. quod contra idem est 9. 9 Io. Part. ι. Furi nat. .
raminium disessim est pars proprietatis, quae per ejus D misia restrictionem domino utili ademta ad alium pertinet. IdiO- directam
Nimirum proprietas restringi potest vel quoad exercitium, ita ut de substantia rei vel prorsus non disponi possit, vel certo modo disponi nequear, tumque ipsum dominium in se minume mutatur; vel quoad ipsum jus, ita ut facultas quaedam disinponendi de substantia rei prorsus ademta sit, & alii subjecto
inhaerear, tumque dominium in se mutatur. Atque ideo d minium minus plenum, quod latius patet dominio utili, dividitur in utile ac directum non fine ratione: si ita, qu2d interpretes nonnulli Iuris Romani distinctionem hane tanquam ineptam rejiciant & flammis eremandam chimaeram appellenr, quamvis negare nequeant, eam in foro ac communi loquendi usu receptam esse. Η nobis sussieit, ut terminos istos in J re naturae retineamus. Sane aliud est restringere exercitium juris; aliud ipsum jus. Si exercitium juris restringitur, jus quidem habes, sed non prorsus pro arbitrio tuo idem exere re vales: in si ipsum jus restringitur, pars quaedam ejus auissetur, ut non tibi, sed alteri competat.
Qui dominium directum habet, Dominus directus voca- Dominas diatur. Quamobrem cum dominium directum sit pars proprie- rectas quitatis 3. 3 ), proprietas vero sit jus disponendi de ipsa sub- aam sit e mstantia rei f. a 3 r. pari. a. Iur. I. ; dominus iremi pro ea das jus. parte proprietatu, quae ipsius es, de ima sal stantia rei disponere potes, quando imo inscio ac invito dominas utilis disponere a.det, actus ipso jure nudus est.