Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

28o I o A N N r s I A RE L A Irspecie imposuit; vade, inquit, & hanc matris meae imagunem ad Selenili uri defer; si sceptrum & corona abfuerint,

ab ore suo non disparem. Erat autem brevis imago, aetatis Conditione a Selenissa non abhorrens. Anum enim Reginam, & rugis obsitam, referebat. Sed insigni artificio. gemmae olim talentis viginti Radirobant emptae, faciebant imagini thecam, ex qua unio praegrandis pendebar. Selenissa ubi cum munere Demadem vidit, tam preci se fulgure concussa, dubitavit an conscia esse Argenis hujus seelicitatis deberet. Verebatur in suspicionem venire fidei prostitutae ; aut ne remittere donatori juberetur hoc

plusquam simplicis liberalitatis pignus ; si crudum nec

Praeparatum puellae animum illa novitate pulsasset. Haec exigens secum , adhucque deliberans, filium rogat, pluresne adfuissent cum Radirobanes id sibi perferendum tradiderat. Imb, inquit, sevocavit me ad secretum ne quis arbiter esset. Et tu igitur, retulit Selenissa, apud te, fili, rem contine. Id agit ut quod ignoras ; neque mihi, ut existimas, & apud te Radirobanes finxit . hoc mittitur. Sed commodius . & ubi fas erit, plura intelliges. Unum jam memento, ut sileas. His dictis ad Argenidem redit;

adhuc quidem illi fida; sed jam deserat Radirobanem

Odisse. Tum versare animo coepit, quanto suo & Arge nidis periculo Ρoliarchus amaretur. Nam quoties reprehensam a coepto moriendi Argen idem 3 aut quem spondere posse, non illam aliquando anteversuram furioso impetu vitae consilia Z denique sibi quemque debere consulere. Nam quid de me sinquiebat) meritus Poliarchus Radirobanem post pauculos dies quam limina haec attigit, utiliorem mihi sensi , quam illum . plus atmo familiarem Argenidi. Quid si de se mentitus est ignotus ac externus at illum prius auxilio Sici Iia Regem sensit, quam aIto nuptiarum lc regio voto. Si propitiam Argenidem illi effecero, quantum mihi sperandum est; cum jam praemia usurpem , quae pen) ad pr*stitam operam satis essent

312쪽

AROENI s. LIB. III. 181 Abest denique Poliarchus: num vivat incertum est; num si redeat, impetratura sit publice hunc a patre virum Argenis; an vero clam discessu dedecori me quoque

frustratura. Radirobanem autem non dimittere pomI- .

mus, nisi iratum neque parem conditionem si ista ab- iverit) neglecta fortuna mihi & Argenidi curabit redu

cere.

CAPUT VI.

ARGUMENTUM.rupra auri Regis in se iram legati passim ab urbibus eonstuum. Rex

paucis incusatos in metiorem spem purpuratis relinquit. Negat se privato nomine Hyperiphanios in fidem suam recepturum. Cleobulus sermonem adver m factiones ante insitutum exsequitur.

INτεα hos dies quos Cleobulus ante conjecerat) legationes passim ab urbibus veniebant ad Regem, ' sedebantque in deorum liminibus, ramos supplici lana obductos cum gemitu aut silentio tenentes. Multa Oppida, &ex insignioribus civium multi', Ibburrane Sc Dunal bio deprecatoribus usi sunt; quorum ea apud regem gratia erat, ut nihil negaretur petentibus. Igitur Meleander virilem in dejectos & obnoxios cives clementiam sequutus, solo majestatis conspectu ultus est poenitentes; lega-xis inter armatos custodes intromissis in curiam ; in qua ipso regio cultu ad formidinem supplicum sedebat. Cumque illi de seculi genio quererentur, qui populi mentem avertisset in tumultus; ipse paucis incusatos in mitiorem spom purpur tis relinquebat; jubebatque abscedens ab

x ationes ab urbibus, amas eumFU- - mumen a maria pratendent inplici lana. J Ramos olivae, vittis Supplicia laneis alligatos praeserunt legati, pacemiraneae autem fasciae infirmitatem ρο ιυ- rogantes, apud Virgil. l. 8. reneid. misionem gestantium uetaeum, inquit Se Et evitta comptos evoluit pratendere νamas. vius in lib. 8. Virgilii. Et lib. tr. 1 Sedebantsue in Deον- , cre.' Si Eece orato, es ad rant ex urbe Latina apud Scythas Ac Latinos. In late redere Velati νamis oka.-σi.nnque rogantes. taeitum , maximum supplicandi genus Et Ovid. 2. Μetam. notabatur.

313쪽

18α Io ANNIs BARC LAII iis arbitrium suum audire. Levia autem imperabantur; paucae in mulctam pensiones, & pervicacissimorum exblium. Nacti igitur expectatione mitiora amore Victoris sitas urbes impleverunt. Hyperephani seorsim legationem volebant ornare, suas gratulationes & vota, novasque fidei sponsiones laturam. Sed intercessere consilio, qui id Regi ingratum fore cognoverant. Quippe Rex cum audisset hoc eos cogitare; Peto, inquit, an Hyperephanti plus minusve Siculos esse se sentiant quam caeteros cives. Nam quid ab reliquis vota secernunt. Cur non Provinciarum, non urbium, sed partium nomine meas. fantur quas osciant semper invidiosas esse Principibus; sed tunc maxime clim videri, & veluti prodire in publicum, jactatione suarum virium volunt. Cum vero aliae aliaeque provinciae redirent ad reverentiam majestatis, legati Syracusarum intromissi in Senatum dejectis diu luminibus , significaverunt esse quod promere non auderent, nisi dicere juberentur. Scilcitanti Cleobulo quid afferrent, supplices libellos obtulere , quibus continebantur civium vota. Addiderunt sepe contingere..ut veXatus malorum hominum injuriis populus, stulte in Regem aut patriam suos dolores vindicet: velut quidam ex aegritudine insani, urgentibus morbi stimulis in proximos furunt. Nec se priorem excusare amentiam; sed scire ex illis quae Syracusii deprecabantur incommodis eam incitatam fuisse; & plurimum ad sanitatem mentium fore, si

eadem in posterum arcerent Ur.

Cleobulus hos libellos se Regi traditurum recepit, jussitque propediem legatos responsum opperiri; tum soluto optimatum senatu ivit ad Regem, tunc forte de ipsius Cleobuli prudentia multa secum volventem , qui redituras ad ossicium urbes haud vane conjecerat; memorque ejus monita nuper Radirobanis interventu suppressa, hunc ad illos sermones revocavit Syracusiorum codicillis,quia longiori consultatione egebant, in aliud tempus dilatis

314쪽

i A R G A N I s. LIB. III. 28 debas, si memini, esse duo, Cleobule , quae in synceram

in Sicilia pacem essiciant, & in Procerum manu ponant. in bello an ocio degamus. Sed dicentis orationem tunc Rex Sardiniae intervertit. quam hic pacatius exequi potes. Quaenam ergo illa duo sunt vincula aut verius fata, quae

Siciliam Proceribus obnoxiam permittam Z Ea ipsa cretu. Et Cleobulus) quae, Sapientissime Rex, saepe dequestus

es. Primum, munitionum, arcium, praesidiorum, in bicilia numerus ingens. Mos deinde constituendi Rect res Provinciarum in eam legem, ut non auth magistratu quam vita decedant. Tot equidem arces, si non incommodae essent, sed duntaxat inutiles, tamen everti consulerem. Nunc cum ad earum custodiam & sumptus, & pericula, re plerumque pernicies accedat, quid ad nothra utique damna misere obstinati, illas diutilis servamus, aut in quos denique hostes arbitramur valituras In externos, an vero

populares Atqui externi iis satis excluduntur quas in finibus regni portubusque substruximus ; harum utilitatem nihil solicito. Satis virium illic nobis, satis morae eXternis est; qui deinde si qua per obices illos perrumpent, nostiis exercitibus excipientur, oppidisque passim objectis, quae crebra, nec adeo invalida habemus ut primo hostium impetu diripi possint. In vim peregrinam illa

suffecerint. Domi autem quos timemus t Num populum, dc incolas civitatum an non potius magnatum ambitum, inquieto utiq; genio strictum semper ad audacis novitatis pericula λ Raro. populo tuo mens est in Reges consurgere. Vesania q ia nuper intumuit, propE sne exemplo est; sed nec illa, ut expertus es, tot arcium cautione de quibus jam disceptarnus, aut praeverti potuit, aut saltem cohiberi; ut inde has munitiones intelligas non tibi Rexy

315쪽

asserere oppida, in qliorum stant cervicibus, sed ea Praesidiariorum Praefectis tradere in certissimam servitutem, qui saepius cives invitos stare in Regem coegerunt, quam rebelles aut dubios traxerunt ad Regem; adeo ut quoties sibi postulant arcem credi, videatur haec eorum tacita esse oratio. Trade compedes, o Rex , quibus obnoxium arci oppidum mihi devinciam. Captivos habeam cives', quicquid repugnes , & quantumcunque hi nolint, serviant imperiis meis. Sub munitionibus il is tremat circum provincia. Isthie recipi, hinc effundi possint armati. Regnum denique minus in ampliori tuo mihi constitue. Reseres te fidissimorum hominum delectu exarmaturum tantae potestatis licentiam. Faceres quod nemo antehac Siciliae Regum. Quod enim aut civile bellum fuit, aut ab externis illatum est, in quo non istarum arcium plurimi rectores a sceptro desecerint' Aut quis omnino in nostra gente motus, nisi his claustris erumpens , aut in illa

receptus λ Ne id quidem dissimulant, qui post factiones

ad foedera tecum descendune. Arces in salutis pignus emagitant: nempe ut iis incolumes te invito esse possint,& recrudestente armorum libidine, rursus in te secura contumacia armari. Vide quam sit iniqua conditio. In praeteritae defectionis veniam tua sponsione non contenti, arma, arces, milites sibi poscunt: Te porro in poenitentiae, quam saepe simulant, pignus, eam fidem verbisseis cogunt habere, quam detrahunt tuis. At his munitionibus h regno sublatis, in tua suaque fide, 6 Rex, statuent sibi praesidium, & in creditis urbibus, obsequium duntaxat invenient quamdiu voles; nec invitabit ad peccandum tot aggeribus totque fossis sibi placens rebellandi

securitas.

Sed utique non damnanda est, dises, majorum disciplina, a quibus aut hae conditae arces, aut condendarum exemplum est. Ne verb illa aetas tantum sibi, Rex , placeat. Majores nostri res suas ad saeculi quale tunc erat

316쪽

ARGE NO. LIB. III. 18s genium curavere nobis pro diversitate temporum, in quae incidimus interdum pro salute est a mente eorum &consiliis abire ; ut & profanae superbiae putem ubique negligere avitam prudentiam & absurdum reverentiae genus esse, quod nos perpetuo illorum institutis velit addicere. Et has igitur arces, quae jam nobis molestae sunt, ipsi rectis, ut arbitror, co9siliis eduxere 3 & nos non minori solertia dejiciemus. Olim enim aut nondum Sicilia in unum coierat, aut ' singulae saltem Provinciae, Principes suos habebant, parvo duntaxat aere , vel tenui obsequii imagine, Regi obnoxios. Non mirum sibi tunc quemque praesidia statuisse; quibus aut vicinos repellerent, aut si

a Rege vis fieret, non excuterentur a patria. Nunc omnia

bello, hereditate, foederibus, in te dii retulerunt; ea foe-licitate, ut neminem videas, cui charius non sit commune Siciliae nomen, quam angustum provinciae in qua est na

tus. Quid igitur memoriam pristinorum discriminum limitumque servamus in castellis, iam utilitate abolita 8 ne

parce locorum nominibus, seu illa conditor seu vetustas nobilitaverit. Ruat cum aggeribus suis ambitio. Paucissimas de tot arcibus serva, necessariis locis ', unam praecipue Syracusis , non tam quae regere tantum populum queat, quam interdum morari insanientem. Haec sat erunς tutando imperio : sed eo quidem omine ne Procerum summis credantur. Tale sit Praesidum genus, quod nec egenum, nec opibus impotens, sperare a te plurima de

beat , & nil possit exporquere. Relinque illis Regibus

hunc crebrarum arcium morem , qui peregrino, ideoque invidioso imperio, premunt dissitas gentes quae nec mo

ribus

que tantiam Provineiae Principex sitos habuere, parvo vel tenuis obsequii imagine Regi obnoxios; sed & urbes murutae sitis obedivere Toparchis, qui pro nutu vel offerrent auxilia oppresso R gi , vel lacessiti bellum in eum moveri

I Singuia provineia , Principes suos habebant. J Post Clodovxi de Clotarii Iegna , in Toparchias divisa est Gallia, quae hie Stelliae nomine adumbratur; postea eoamina sub uno principe totum l mperium, donee ignavia Regum in lmulta iterum frusta discissum est, ne- l

317쪽

86 I o Asu 'M' I , B A h c t A t tribus coalescunt, nec fidem tuta amicitia obsereant; quae que ubi respexere in majorum suorum historiam ' ἐru stunt se alieno addiricias sceptro esse ; nec doesino tantum senti, sed & genti in qua domines vivit servire. Sed tua Sicilia gens una est, unus sanguis; eadem illi jura: gloriae, Principis, famae, syncera communio e quamvis filiam Majorum tuosum bonitas iterum in diversa studia tan Sm non sparserit i perpetuo singulis regionibus rectore attributo; sub quo possent meminisse , dc olim apud se te

: Id ipsum alterum erat, quo monebam infestari tuam pa. tem, & in te Proceres accingi, hic mos inquam iri tam longum & stabile imperium permittendi Provincias quae

ut a te Rectorem accipiunt, hunc illico venerantur, ei assuescunt, tam constanter hunc esse Praefectum , quam

te Regem intelligunt. lmd & propius ille civibus incumbit, propius urger affectus; contumaces aut amantes propitis damnat vel colit. Maximh nobilium stirpes adeo eju smodi Provinciarum Rectoribus accedunt, spe , Convictu, mansuetudine captae, ut deindε vel in Regem promissam fidem exerceant. Hiec munera s paucorum annorum faceres, 5 Rex; non illis coalesceret inveterata vis; nec eives, issino desuricturos imperio, praeter fas amarent litit timerent. Diu est sinquit Rex) ex quo mecum haecbmnia exegi. Sed iis quibus vereri ritu Provincias olim attribui, quo nunc ore meum donum possim adimere

Quid egregiε de me meriti duces'quid illi qui bos hane victoriam debeo Auferam scilicet praemia a probatis, quae Udhuc dubiis aut inexpertis concessὶ Facilis ratio frefert

et Drusosi,inis adima addisicias sceptroitatem Praesectorum , qui provincias, nee domiam tantam aesenti, fedo iquas suas, administrant, conciliantes, torui in qua dominu3, , J Eo reductamisibi ingenuos, imperiis alluetaeiemes Flandi ani habes , quae Hispaniae servit. plebem, Praefectis istis non secus quam a Singulis νegionibus νε tine attributo; Regi aut suis olim Norman ae. Bur-Dἷ qai Ussent meminisse. , σ olim apud gundiae . Aquitaniae , die. Ducibus o s. νεgnatum. J Iuste damuat peree. ui-iu iam. . u a et D Diuiligoo by Cooste

318쪽

A R O E N I s. L1B. Ill. l83sert Cleobulus) Noli tanta novitate solicitare patientiam optimatum. Sint illis tua munera in securo. Sed ut quis. que decedet. novis legibus successorem constitue. ennii ut, plurimum potestas sit ', nec prorogatione fascium spem illis facias pilis nomina quam imperia esse mutata. Breviores magistratus non ti mebit Sicilia; & quantumvis angusti temporis honores cupidh cola mendabit ambitim Tu quoque in plures t iberalitatem divides, vacuis saeph provinciis, in quas alios atque alios , pro meritis temps ribusque sussicies. His anibus si eripies Purpuratis deficiendi consilia at que vires, tibi multum debebunt. Nam & defungentiae periculis, quae eos sub austero vel perfidioso Rege possunt obruere; & claris1imae indolis torrens ab iis erroribus injustum alveum coactus , in consilia quidem non mindiglarita, aut militaria rapietur, sed multo aequiora, & quae in virinium nullam pugnent. Respice ab adverso littore dissiliam regionem, & aemulam saepe Sicilite. Illa quoque

castellorum turriumque frequenti supercilio tumebatierant praeterea Optimates tanti Actione & viribus, ut, quod plerunque in Delix potentiae genus est, Reges terrerent. Qui tunc itae amotus p quibus nunquam graviores cunctitare Siciliam. Dejecti nunc reges, nunc Proceres donec arcibus praeter unam eversis, Magnatum quoque

bur multiplici rhgnantium arte suppressum est. Hi bello periere, hi carcere; hos lictores immolaverunt pubIicae

pari. Dii melius, quam Hostrortim triciorum sangu fiem trafatis vilem esse: Hoc tu meries . si& quie mi

loste se id Restem esse volueris.' Sic tenim ille con irandi os, atque a te deficiendi, paulatini excedet ab usu:

α iis piri omnium biem inigraris intri ita modesti ε

sed citam diu id cuiquala erit impune , in contumeliam caeteri trahent vi tutis ndtristate, ῖ di πόs omnes pH lege a tua maiestite subigendos', det neminem in ossiciis fututum latelligas - Ο

319쪽

288 IOANNIS BARC I. Λ iI IQuod si nunquam redibunt ad tumultus, jam nune consule quid illis facturus sis ; in te, inquam , consilii sum mam constitue , nec in amicis expecta libertatem ad fi. dem, qua modo extra periculum disputamus. Forsitan& ego molliora censuissem , nisi qubd venturi ignarus, nescio qui sint in quos nunc dixi. Scilicet illi prudentes, quorum consilio in rebus dubiis uteris, non sic auspicantur publicas curas, uti privatam suae salutis solicitudinem deponant. Itaque ubi in factiosos de armatos Proceres consuluntur, eorum offensam veriti saepe remissas sen rentias dicunt, & propemodum tuo sceptro indignas; ne liquid acrius statuerint ili ipsi in quos dicunt, postquam ut mos est) in aulam reconciliati florebunt apud te, in

ultionem servent animos, ac denique ruina immerentum exsatient. Eo metu multis tuorum Senatorum libertas

eripitur, fidis quidem , sed dum impune licet, & sibi an tequam tibi. Haec ipsa nec coram Collegis dicerem ; nec tibi omnino ; nisi inter regias tuas dotes in ligne esse scis rem, &simillimum oblivioni, silentium.

CAPUT VII.

ARGUMENTUM.

dirobanes munere dato Selenissa iam familiarior , semetiora ingenuis areana docetur: non quidquam de Ucogems ad rapiendam virginem eonsiliis anus di mulat s nihil de studiis Meleandri, ut eam a pradonusurore eonsemet.

DUM his consiliis secretus Meleander imbuitur, inis

terim Radi roba nes machinas pergit in Argenidem adornare. Iamque munere dato familiarior, aVide quaerebat cum Selenissa convenire ; & eo forte die sic casus consitum adjuvit. Miserat ille qui nunciarent Argenidi, si commodum esset, eam velle se vi sere. Spatiabatur in horto Argenis, cumque illa virginum paucae. 4ed Se lenissa in illius triclinio haeserat, nescio quibus codicillis impedita, & hanc occasionem nacta colloquendi tam ma

gnifico

320쪽

Al n o ENIM DIE III. 189gnifieo largitori nam idipsum anxiὶ optabat renunciari Radirobani jubet, Vacare Argisidi; eamque, si ipse ve- iniret . consestim ab horto adfuturam. Geminat, mox fraude , ministrarum fidissimam cum hisce mandatis ad Argenidem ipsa mittit e, adventare ad gynecaeum Radirobanem; cujus colloquio si cuperet defungi, properaret de stendere ab horti spatiis in subjecti saltus umbras, hospiremque incommodum sua illic cunctatione eluderet. interim Radirobanem Argenidis limen intrantem ipsa excepit ; excusans quod domina abesset, illico, ut flagebar, reditura; cumque secretum fuit, iis qui sequuti Regem

erant remotius in ejus honorem astantibus; tunc anus,

gaudeo, inquit, o Rex, locum hic esse objurgandi liberalitatem tuam. Nimio preciosius quam ipsa natura me ad vultus charissimae euae matris admovisti. Et Rex, parva haec, inquit, existima, Selenissa; & pignora fortunae majoris. Ne verb tuam seriem meamque dissimulem. aecipere majora a te possum , quam tradere. Tu lux mihi, tu verae matris loco, tu aliquid conciliare mihi potes Delicius. Neque a te expeto opem, nisi quam tibi ruaeque assumnae utilissimam putabis. Nam quid illa A ehombroti amicitia tenetur quam indignum Siciliae rebus, ignotum, privatumque, in illas spes niti λ equidem venificio factum puto; & mehercules si virginis frater

essem, aut pater, tormentis verum eXigerem;eoque vel caeso, vel pulso, exonerarem puellam curis inanibus. Permitte te matrem appellem. Tu mater, & medere alumnae iadeteriora consilia vergenti, & assere me in coelum; id est, fac tu patiatur se amari. Quid illi in genere meo, quid in fortunis displicuit quantum Sardiniae , quantum Corsicae vires possint, certh feci ne nesciret. Nec adeo inauspicatus vivo, ut in totum purpuram meam dedeceam.

An deos expectat, & in Archombroto fingit numen, quae Reges sic fastidit 3 caeterum in me simul, & illam, nolo te sine precio piam esse. Si receptus in optata foedera ero.

SEARCH

MENU NAVIGATION