Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

io JOANNIs BARC LAII Sed malo sinceris indiciis , quam iniquitate famae rem

Omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent, attolluntque in prius. Et hinc optimo Regi malorum omnium caula et invidia praecipue & ambitione Lycogenis, regiis erroribus perfidiosὶ imminentis. Is priscis Regibus suae stirpis auictoribus ferox . nunquam secundi gradsis satis patiens fuit, vir manu & consiliis strenuus, solertissime populo blandus; caeterlim nemini mortalium, crudelita te , perfidia, & quoties tuto licet, superbia concedit. Haud aegrὲ apud Meleandrum candidissimae vim tutis principem fefellit pro amico. Dumque Rex animum Curis exoneratum octo pascit , iste suae factionis hominibus curiam implet, publica munera, Veluti sui

juris, amicis distribuit, ne qua deinde pars regni ianaesier.

Jamque furor, & ambitus, arma Lycogeni tantum non publice in Regem induerant. Sero, & propemodum strepente jam bello, excitatus Meleander , coepit nominis sui, & causae propter quam purpuram accepit meminisse. Magnitudine animi nemini Regum inferior, acri ingenio, prudentia quoque eximius; & qui aliter capi non potuit

quam sua bonitare: quae dotes maxime in eo enituerunr,

ex quo alienis vitiis ad suas virtutes coactus est. Quamquam tamen male cogitare Lycogenem constabat, jus suum exequi in eum aliquandiu distulit. Satis visum si occuparet consilia hostis, & vires accideret. Saepe quoque extorquere poenirentiam ab ingrato seu speravit, seu meruit. At Lycogenes hoc ipsum indignatus, aliquem esse qui posset ignoscere . palam in eum est invectus. Animos maxime dabat, quod Rex filiae quam unicam habet, tantae hereditatis tartunam destinat. Quis crederet, Archombrote Eam rapere in violentum conjugium iste adortus

est. Arx est ad Alabi fluvii ostium, in qua Regis filia servabatur. Illuc furtim sicarios immisit qui puellam & Regem in his forte munitionibus pernoctantem ad se perdu

cerent. Diuili od by Cooste

42쪽

terent. Credidit Meleander ope Palladis factum ut insidiae in se filiamque, exitum non haberent. quippe graς satores in i pso facinore oppressi sunt. itaque omnibus grati animi signis remuneratus est deam. Nam & in nummis jussit' nomiam essingi, & seu diis faciat, seu in conviviis

remissio invitet, non aliam quam ex olea coronam capi

ii suo imponir. illud quoque illustrius, quod filiam, do

nec in matrimonium detur, Deae aris praefecit. Videbis, Archombro te, ' quoties nundinae redeunt, Sacerdotii im

numque operantem Numinis sacris. At non tanta haec in deos pietas bellum removit. Nam inexcusabile Lycogenis crimen, non subita quidem, sed ingens, & veluti matura defectio tequuta est. .

Is in titulum belli res publicas & privatas praeteXens, nunc se insontem ab Rege proditionis insimulari querebatur ; destinarique suppliciis ; nunc populi injurias proclamabat diuti is ferri non posse, & publicis armis coemcendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeva consilia agebant. Factione & clientibus valebat. Olo demus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum pro vin clarum

3 ope Palladis. J Cuius bellicam for- . itudinem Theocrine imitata fuerat, nocturnos grassatores hostilibus armis invadendo. Erat autem Deae simulachrum galea di scuto terribile, hastam quasi vibrans , unde vibrare dicta est. ΜMunt alii a Pallante gigante tuterfecto. a Noctuam usui. J Palladi noctiiam saeram esse voluere, quod sapiens etiam abstrusa dijudieat. olim corniculam huic consecrarum esse, sed propter nimiam loquacitatem locum cessisse noctuae, Auctor est Ovid.2. Metamorph. 3 aliam quam ex olea , GY.JDivae Palladi faeientes olea, cuius illa iuva trix est, coronabantur. Mantuan mimina pacifica 'per rempla legantu

suoties nundinae redeunt' Nundinae paganorum seriae halatae sunt: ut hiaqui nundinandi causa in urbem venerant , lites componendi, aeeipiendi leges facultas esset: quod sacrum vetur anniversarium line piaculo nec praeter mitti poterat nee supprimi. plura habes capite duodecimo. 3 Inteν choros Deeniumn υἰν,--que. J Ex 2. Metamorph. Οvid. ubi do Aglauro & Herse, liquet Uirgines Palladi sacras Palladiique eustodes solitas esse Deae operari, donec essent viro ma

turae: Ibat, eratque elee in pompa ramis umquaisaeum

et In

Diuitiam by Coos e

43쪽

ax JOANNIs BARCLA IIciarum rectores cum eo consenserant. Multi levis animi vitio in Meleandrum acti sunta, plures contribuere se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis vitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus, pugnamque poscebat. Neque Rex certamen detrectavit, & ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est, eκ quo non procul hinc' in Gelois pugnavimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere, quam nobis pro publica salute certantibus. Tandem imminente jam nocte, inclinavit ad Regem victoria. Et Lycogenes palantibus suis, receptui signum dedit, ut profuga specie Sesset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit in is stare perculsis, sive civili sanguini parcebat contentus vicisse, sive noctem & insidias verebatur. forsan & timuit cum Oprimatum apud se praecipui faverent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam sugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes alaperta facinora non eduxit. Haud pauci sunt circa Regem, laevis aversi sique animis, & illinc quidem militant, is hinc favent. Sic infesta omnia Meleandro ; in se purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, nequo domi quam in campis periculosiores insidia . itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando h ostes in si i terant, tamen ad pacis consilia animum adjecit. Nec victoriae suae fisus, tanquam adhuc integro bello mania in castris. Post privata hinc illincque commercia, Legati Ly- cogenis ad Regem perveniunt. ' specie impetrandae occisis sepulturae,' re autem ut de foederibus mentionem inji- erent, quae adeo fuit grata, ut illi ab hoste Oratores timeri se rati, dicere pacis legem auderent victoribus.

Equidem Meleandro quamcunque plaxere pacem existi

terra.

44쪽

Α R G E N I s. L I B. I. IImem ut illi qui jam ad Lycogenem coierunt ictis foederibus spargantur; aegrὸ in unum redituri. Ita novis artis bus spatium erit, quo vel inter se commissos, vel consen -scente factione apud populum exosos, impietas sua perdat 3 aut certe exsatiati inquietudine rerum novarum, ipsi se ad reverentiam Majestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus, non probabam 3 praeterea aetatis & generis timebam invidiam, si me juvenem externumque Rex sui soletθ tantis consiliis adhibuisset. Siquidem Juxta tecum peregrinus sum , Archombrote ;nec me aliud Meleandri partibus junxit, quam quhd inlius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est; quae quietem nunquam agent, si vitiis Principis irasciliceat, & insidiari bonitati. Dum igitur iuvisse foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt, quam quae illic 'quidam ex Liparahospes excudit.

Ibjecta. mentione de Argentae, hane a Potarcho Gictim amari hospas advertit. Proveoia jam nocte m somnum lapsos diqearrentium' alii in

excitat. Consurgunt attonIti cultuqtie tumuiauario composito adinm

culmensu perant, ex quo prooectus facilis fuit in ignes qui emicabale ex montibus. Emisso servo eausam iubent explorari. Interim rogan- tibin quis 1lle mos Sicalis , Timoclea qua ratione ista Dees negotii pa-blici a publico procurandi signum dent, fuse declarat.

Λ Vi DE Poliarchi orationem Archombrotus eXceperat,favensque partibus Meleandri, cum acriter insactiosos dixisset; Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinaverat, inquit, quibus annis sit, dicere placet Z Equidem inter rara pulchritudinis &morum exempla eam esse, saepe in Africa audivi, appellarique

x siadam ex Lipara si pes exciait. J In sce reoliis insulis vigebat ars sabtilis teste Plinio, solino, &

45쪽

CO tremore errantibus, ne valida quidem verba, aut in-δrepida fuerunt; strictimque eam retulit ad annos viginti pervenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Po-liarcho mutatio; ingensque desiderium subiit deprehendendi quaenam illa tempestas in ejus vultum inundavisset. Igitur ut experimentum caperet, an regiae virginis oblata memoria , an verb occulta vis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputavit, deque foederibus quae tunc publice agitabantur: & ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi vidit, revocato ad Argen idem sermone, de puellae specie & studiis intentius quaesivit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit. Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri, de per quos staret regnum; Non aded, inquit, fata despexh-xe Siciliam, ut nulli sint suo gradu & amicitia Regis digni. inter illos, Archrombo te. eminet Cleobulus consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque, & Arsidas inclyti bello , nec deteriorea ingeniis. Sunt praeterea duo externi, de Sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, ibburanes, atque Dunalbius, quorum nunc opera maxime Rex est usus, ne indecor cum Lycogene pacisci videretur. Possem & alios referre, quorum fidem in regem nulla vis tempestatis libavit. Hos facile ubi in hac Regia aliquandiu vixeris, fama atque virtuti- . bus ab caeteris ipse secernes. Jam provecta, nox erat, & quies necessaria fatigatis; itaque veluti convenisset, loqui ambo desierunt. Necdum tamen curae secretae in illo vigilandi dormiendique confinio anxias mentes reliquerant. Archombrotum ingens imago oberrabat pauid ante auditi discriminis r nec gravius quicquam erat quam ad pacem res spectare. Quando enim versaretur in acie λ quo campo, quo reto, situm animum & virtutem approbaret Meleandro Prae-

. terea,

46쪽

A R C E N I s. LIB. I. Isterea, tacito secum risu volvebat.quod ad pugnas omnemque fortunam tam alacer Poliarchus, ad virginis nomen obstupuisseta, huic enim, praeter virtutem & animum, nitit ad tantarum nuptiarum spem a fortuna aut generudatum credebat. Quod si, inquiebat, Argenidem Rege natam privatus iste amat, quis dubitet omnium disertivinum io amando perire memoriam Θ & magna audere amatores imis eximi vilitatem cum amantur λ Neque minus Poliarchum arcanis intentum consiliis spes ac terror multiplici cogitatione suspenderant. Tandem in somnum uterque labebatur; cum paulatim discurrentium hominum fremitus tota domo percrebuit. Neque mora, astitere a Timoclea servi ad hospitum fores, qui eam ad ipsos venire admonerent. . Consurgunt attoniti, primo sopore utique graves, quo discusso cultuque tumultuarie composita, i occurrerunt Timocleae r quae postquam cus vit,a,quod hoc.noms fatigatos inquietasset, Magna, inquit, res est , o hospites; di eo terribilior , quod per has tenebras quid si , incertum est. Gliscent in camporum tumulis publici ignes, quos nefas accendi, nisi regio juia se . & cum gerendis rebus celeritatem salus publica imp sit. His dictis M inesse dium culmen utrumque perducit. Plumbum non in acumen fastigii dumam; sed leniter, &plambulationis voluntatem accumbens , onera erad tectum. Nec stipatum nebulis eradcceium 3 aberatque tunc Lunae, quae saepe incendiorum nitorem procul cerni fulgore suo vetat. iEx hoc ergo solario, suda in nocte, pr spectus facilis fuit in ignes, qui undiquaque emicabanI ex montibus. r Neque diu in ea contemplatione haeserant, cum hominum fremitus ecepit audiri, ex vicinis domibus,

oppidoquo , quod procul non aberat, per ipsum noctis si-

47쪽

i6 JOANNIs BARC LAII lentium ad vacuas utique aures horridius allabens. Iube bant hospites diligenter obserari aedium fores, ne qui prae dones nocturno tumultu uterentur ad facinus: sed Timo clea, quidquid hoc esset tam publicis celebratum transmissumque indiciis, ajebat nimis maturh cognosci non posse. Phthinthiam in proximo oppidum esse. Si placeret hospitibus, per unum ex servulis suis quid illic sentirent homines, posse intelligi. Laudato mulieris consilio descenderunt ad fores, servoque emisso imperant explorare consternationis materiem, nec cunctanter referre

quae audiret. In triclinium interim turbati succedunt; suscitatoque foco, cum matrona ipsis media consedisset, in terrogant, quis ille mos Siculis, quaeve omnino nocturnorum ignium utilitas esset. Nam&, inquit Poliarchus , plus jam anno in Sicilia vixi, & nunc primum illos aspicio. At Timoclea, Num tu vero in cujusque collis jugo arborem non vidisti in longitudinem mali defixam ἔ cujus apex, in caveae modum, ferro undique per radios praecingente laxatur δ δnnuente Poliarcho; Hae sunt, inquit, publicae arbores, ad idipsu in constitutae, ut ad Regis imperium impositis in vertice facibus negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos' ignes Angaros vocant. Qui primi illos conspiciunt, statim & ipsi suorum montium juga pari fulgore illustranti& ab his porro admonentur qui longius colunt ; donec totam insulam flamma mirabili celeritate percurrerit. Populus interim in armis stat, ad oblequium cui destiqatur paratus. Et haud mora a Rege nuncius pervadit in proxumam urbem, publiceque quid ille fieri velit enunciat. Inde cives recentibus equis deferuntur in proxima oppida ; a quibus & in alias urbes eadem celeritatis fides exigitur. Ita continuatis officiis Sicilia ad Principis nutum pe-

a Ignes Ariaras. J Angati Persica vo. l Atque hane voeem noster Auctor ad ce sunt Regum nuncii, unde publicos igues metaphorice transtu

48쪽

1 i A R G TN 1 Is . p LI B. l. o ne momento erecta est. N Ue temere hos ignes excita-mu M l Semel antea illos vidi, 'cum sicarii solum Regem aggressi hoc modo quaererentur. Dii fixint, , iis nunc causa tristiori, & in peractum scelus accensi sint. Adhuc non probabat Poliarchus rationem, subridensque, Expe

ctabam 5 matrona, ut hunc morem ab antiquissima 'fa- cum religione deduceres, quas in vestrae A tnae vaporibus orba Ceres accendit. Quid autem in publicum comis

modum hic tumultus p aut quid Principis interest res suas nocturna trepidatione potitis quὲm diurnis ministeriis agit Sed matrona; non prorsus , Poliarche, huic instituto utilitas abest; maxime cum hostium classis furtim in insulan1 timetur appulsura. Nam qui portubus praesiden

ista flamma admoniti, tum catenas suis claustris objiciunt, tum in transiris remiges habent, si opus est, navigia in pugnam provecturos. Sed & populus sub suis ducibus , tribunisque a signis non recedit , ut nec si fefellerie in litore hostis, in imparatam Insulam possit invadere. Est& alius publicorum ignium usus; si quis reus quem

publice intersit ulcisci, vel fugam extra Siciliam adornat; vel in ipsa regione, amicorum aut montium fide contegitur. Nam his ignibus semel accensis, nefas est ullam ex Sicilia navem sol vere; & quisquis sua domo communicaverit reum , hunc eodem crimine poenaque leges censent.

Ab his Timocleae sermonibus diverterunt in alios, quaerebantque inter se, quid potissimum crederent huic consternationi causam dedisse. Ρoliarchus ultima omnia verebatur. in Lycogene nihil fidum : Patere Meleandrum insidiis, tum corruptis suorum ingeniis, tum sui animi

r Cum scarii suum Regm aggressi. liquaerendo, univeretum terrarum orbem Ιa Arce, ubi pernoctans Melcander aspartus rastat, facibus in Mina monte sicariis circumventus est, & a Theocibiaccensis 3 ad hujusce rei memoriam Sine servatus. culi per noctem, accencs facibus . Per-2 Facum νelisime quas in rana etapo-lsephonem vocitantes disturrebant. Haeca ibus orba Ceres a nuit. J Haec cum pro- sacra de Eleusina de Thesinosphoria di-lerpinam suam, quam Orcus rapuerat, cha suur. . a

49쪽

i8 JOANNIs B An C LAII animi magnitudine justos metus aversante: dumque V cissim civilis belli incommoda loquuntur, Timoclea, hospitibus hos versus porrexit ; quos amicitia Regis, studioque literarum notissimus Nicopompus in Lycogenem Cori diderat; libero furore execratus , qu bd ille & sceptrum Meleandri, & Argendis nuptias, concupiisset. Qua terris funesta luest o foedera mundi l

o Sceptras ὀ Regum cognata potentia coelo ls uae tantam insanas volvit dementia gentes Scilicet ut vestra sedeant cervice tyranni,

Ab miseris justos amor est' evertere fasces, In dominos saevire juvat 1, jus, fasque, piumque Occidit, ct caecam nil purpura tardat Erinnyni.' Qualiter irato fudit cum saxa ' Gigantes Terra sinu, tumidisque procul moni ravit Olympum ;Illi acres subiere nefas, Τ Immitemque per Ossam Speravere polos, donec ρ lucente procella, Reddidit injusta fulmen sua corpora matri.' At tu , quem furia, ceu primum a fronte Cerasten

I Menoefisco. J E solio deturbare Reges. Μetonym. Fasces enim insignia sunt R.manorum principum , eosque lictores Regibus, Consulibus, Ecc.pI ferebant. a Nil revara tardat Erinom. I Regia dignitas furorem Dranni non fraenat. Erinn s furia dicta Καο π ὲδ νοῦν 3 Qualiteν irato, γρJ De Gigant maehia fuse Claud. & Ovid. a. Ec S. Μetamorph. Sic ille,

6 Gigantes Trara inu. J Dicuntur enim ex terra matre progeniti, imbuta Titanum profligatorum a Diis cruore. rilemque per Ossam.J Μontem in finibus Thessaliae, de quo Μeta

gantes sub terram detrusi sunt, quae injusta mateν hie appellatur, quia natos in coelum armavit. Metam r-phos. I Januque erat in tot.is staG-- fulmina

terras, oec.

7 μι tu, quem furia , ceu prim- ὰβ me Cerassen Attollunt.' Cerastes se pens et eornutus nam κερ- est cornu. Furiis autem angues sunt pro crinibus et unde Ovid. q. Metamorph seon: Caesariem excusis, notasonuere e lubrae. Et infra :-dties mediis abrumpis erinibua an

Id est,a fronte avulsit. Sensus e Tu Lyemenes similis es serpenti cornuto, qui in fronte alicujus Eumenidis erigitur, tu primus es anguium in fronte iacentium , id est, primus ec dux factiosi

ruma

x Sceptra m

50쪽

A R C E N I s. LI B. I. 19 attollunt, miseris florum exitiabile terris, Tu regus turbare decus, tu turpibus au saggressus ' sceptrumque patris, 'gnataque beata Connubia ; Τ δ impar, furiisque Ixionis ardens,

Et tantum amplexus vacuae ludibria nubis

siuas poenad vesane dabis y quo funere raptus

. Horrida Tartaret ' metuens ad verba tyranni e

An cita praecipiti vinclum rota disseret orbe st' Vel jecori procumbet avis P ' vel fulmine tactum 2Ema capax monstri, rapidos qua plurimus ignes Egerit Enceladus, crepitantibus hauriet antris pq Sol pater, armentis si pabula grata ' Pelorus Educat

I Sceptrumque patris.J Meleandri Si- tuo iecori ineumbet avis similis, ut pa-eiliae Regis, Patris Argenidis. rem poenam luas , qui paris culpae reus et Gnataequε. J Argenidis Meleandri es inde Petron. Satria filiae, & unicae haeredis. Cia viatin intimum 1eeur pererrat 3 o impar, furii siue Ixionis ardens, Et pectus trahit intimasque servi. Et tantum a lexus m a ludibria nubis. J Et ovid. l. . Tam impar Lycogenes Argenidi,quam MFeνa praebebat Diios lanianda novem impar Ixion Iunoni, cujus amplexus que eum temere ambiisset, suppositam ab Iugeribus distenim eras. Iove nubem pro Dea amplexus est, un- 7 μ fulmino tactum ara .l Eodem de nati Centauri nubi velocitate pares. cruciandum supplicio, sub Rina Sici- Metuens ad eis a Dranni. J Seu Plia' liae monte, quo Eneeladus , qui fumum

tonis, qui principem inter iudices Ere- & ignes eructat clanta est supplicii a-bi locum tenet; seu ipsortim iudicumltrocitas) nam hunc Gigantum omnium Minois. Maci, & Rhadamanti, quo- longe maximum, eo quod adversus IO-rum interest cuique merita supplicia ir-ivem eoniurasset, ipse fulmine ictum Ioiare. AEt nae monti supponit, inquit Virgilius 3 An ita praeripui vinctum rota dis AEneid. r. feret orbe J An rota perennis cum Ixio- Fama est Eneelia emiustumfalmine cor ne te distrahet. Vel differetne rota Ixio- ρ- .nis vincti supplietum, ut incumbat tuo. Urgenti mole hac, ingememque insium Iste Ixion eum suum eum Iunone con- Runam obitum iactavisset, indignatus Iupi- Impositam. ter hunc fulmine detrusit in Orcum, 8 Sol paser, inmene s. J Ad illud al- ubi perenni rota discrucia ut , inquit ludit, quod in Odyssea legitur de gregi-Οvid. l. q. Metam. bus Solis patris, quos Phaetusa aliaeque Humitur Ixion, m se sequilinque fu- Solis filiae pascebant in Peloro Siciliaegitque. promontorio. Hic invocantur numina 6 Mel jecori praeumbet .mis. Jvel cessa -LSiciliae. bit vultur rodere Tytii jecur, quod re- 9 NH-M.3 unum ex tribus Siciliae nascente Luna renascitur 1 eo quod vim promontoriis, pabulis sertiis , hodie Latonae inferae eonatus esset. vel alia Cabo de M rere uel rara. B a 2 Tuque Diqitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION