Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

tem Argen idem tanquam certissimam praedam aspiciens, aliaque quam credebatur laeticia exultans, longum prandii ordinem quaesitissima comitate explicuit. Quatuor ad noctem horae restabant, cum remotis epulis surgunt ad navis spectaculum. Tubae passim ac tympana exaudiebantur in littore ; & in trium malorum verticibus ex veris scolore carbaso taeniae pendebant, Omnibus ventis commoda levitate obnoxiae. Tabulatum nautis & militibus plenum ; ac si triumpho vel proelio subveheretur. Populum non capiebat arena, non scaphae, di versissimo clamore

frementem , quoties procedere opus tubae monuerant.

Ex composito factum, ut tradi sti me navis portu emitreretur. Sed adhuc Radirobanes tenebat Meleandrum, cxpectatione ignium, quos non procul a littore promittebat tribus in scaphis , totaque circum unda. Recens in-

Ventum, quia nondum emanaverat ad multos, trahebat

sui novitate audientes. In hanc ergo spem ipse reducit intentorium suum Meleandrum atque Argen idem ; dc quid vituri sint, pluribus docet; piscium in aquis species prompturas de faucibus flammam , quam demissa in aquam capita non . obruerent. Obsessas hisce pii cibus scaphas iri

protectum ab igneis simulachris, quorum conti nunquam fervidius arderent quam sub unda. Haec narrantem interdum vicini facinoris cura trahebat, relictoque Meleandro, Virti ganem , dc caeteros ex consciis monebat, ne aut

segni aut praecipiti opera suam spem frustrarentur. Centum lampades erant, toto tentorio dispo sitae, ex quo Reges spectaturi consederant. Has simul signo dato extingui convenerat nam eX paucissimis pendebant funalibus in &Argen idem atque Regem corripi, deferrique in scapham. Proceres Sardi ac milites , quamquam plerunque ignati consilii, sensim acciti illic erant & secreto jussi ob ire quicquid Victi ganes mandavisset. Ille quamquam invitus cum duobus consciis purpuratis creditum sibi scelus

curabat.

402쪽

A R O E N I s. L I B. III. 37r Tam propinquo exitio pene fidem superat eripi potuisse Stelliam. Sed saepe divinitatis opera haec sunt, ut furias in ipso jam successu securas subita ultio excipiat: ne vel unquam improbis timor, ves spes absit calamitosiae virtuti. Forte Archombrotus, cum caeteri triremem im undas euntem contemplarentur, hoc spectaculum non dignatus, haud procul spatiabatur in arena. Erat Sardorum linguae non expers ; quamquam in eum diem dissimulaverat. Miles quidam ex satellitibus Radirobanis, a Virti

gane recens digressus, obvium contubernalem cum vidisset sine armis vagari in littore: an tibi soli commilito, inquit, licet, sine lancea gladioque hodie conspici pcumque ille negaret, se ullum de armis praeceptum accepisse; ambo occurrentibus aliis misti nihil deinde loquuti sunt quod Archombrotus capere posset. Sed miratus, quid opus, hos Sardos in pace & inter convivia armari tanquam Obambulans speculatus cst omnium habitui nec quemquam in iis invenit exermem. Hi praeter gladium hastam , illi jacula habebant, multi pilis italicis onerabantur. Paucis tamen,& tanquam ex Regiae custodiae sta tione, aut galea erat , aut clypeus , ne nimio apparatu proderentur insidiae. Suspecta haec erant & formidolosia Archombroto jam sponte a Sardis averso. Nec sine numine Hir qubd gravius quam pro tantillo indicio expavit. Nam h qc arma apud incuriosum aliquem, militaris consuetudo excusavisset. At ipse, seu quia amabat Argen idem, seu

quod optabat Radirobanem peccasse; hei mihi, inquit:

an toties repudiatus amator vim parat λ & Meleandrum avehere cogitant, scilicet Argent de non contenti Z Nam cur tanto ambitu ad maris littus deducti lunt Cur hic noctem rogantur expeditare ξ Subito horrore concussus, aptiora conjurationis indicia capturum se non putavir, quam ex Virtiganis fratre. Morbo pene confectus dies

403쪽

37α Io ANNIs BAR LAII jam complusculos jacebat. Nec verisimile erat, si quid

Sardi moliebantur, hunc in oppido relictum, & in captivitatem proditum esse. Sudans ergo Epeircten conscendit; cumque obiret Palatii partem destinatam hospitibus, commodum Radirobanis libertum aspexit, qui cubiculi regii custodiam habebat. Libachnes appellabatur. Hunc ergo disicessurum , & clavibus ostium jungentem , subito consilio Archombrotus interpellat. Cupere se quiddam in illo cubiculo, sit liberto vacaret, inspicere. Ille & A chombroti dignitatem reveritus; & quod de patroni scelere nihil sciebat, non dubitavit reserare cubiculum. Me minerat Archombrotus, cum bis Meleandrum ad Radiro banem comitaretur, vidisse se non longe a pulvino supra admotam mensam, pulcherrimi operis thecam, ex ebenovariatam & ebore ; vermiculati quoque argenti laminis in articulis & oris caelatam. Illic preciosissima gemmarum audierat recondi, & quicquid literarum tutiori secreto indigebat. Ergo, tanquam aliud agens, contemplatur vacuam mensam, frustraque toto cubiculo oculis thecam

vestigat. Quod ne facere videretur, facili commento libertum deludit. Gemina ad uulaeum tabula pendebat, utraque Radirobant eximia. In una, ' Radirobanis patri aquila, tanquam de syderibus labens, 'coronam imponebat. Alia Apollinis erat liquescentem jam Marsyam ulciscentis. in iis, ac si venisset inspecturus, avide haesit. Nam & ret Etae illic erant; Τ nec quicquam ex penu aut specie dii Radbdaias patri aquila eoronam inponebat. l omen imperii, quale Tarquinio Priseo; elh enim Aquila insigne Imperatoris. 2 . postinis lique stratem iam λυν- ulai centis. J Ovid. Satyrum fuisse auctor est, qui aut iis est Apollinem ad certamen provocare; hunc Apollo victum ἱκ excoriatum in amnem muta vi fili nnminis , 6. Metam. Clama ui eruis 63summυs delapsa per ar

i Me quisquam nisi vulnus eras, cruor un-Hique manat:

l Elegantissime Marsyae de Apollinis cer i tamen describit Apul. I. I. l 3 Nec quicquam, pr.eter thecam , -- ibi iam amiserat. J Qiram stilicet Radi- iobanes ut pretiosissimum thesaurum jam abstulerat, quod argumen tum Archombroto fuit imminentis

404쪽

ARIANrs. LIB. III. specie , praeter thecam cubiculum arniserat. Igitur augurio animi,& suspicione crescente, Archom brutus Vibachanem reliquit, & ad Virriganem tendens, non habuit qui aperiret; ut fatis ex solitudine constaret , aegrum i plius fratrem abesse. Et hunc quidem . tanquam consulentibus medicis petere eX ' fati Jactatione remedium , primo mane ad naves lectica detulerant. Timuit Archombrotus, ne religiose omnia explorantem nox licinsidiae praeverterent. Duos itaque ' Centuriones vocat ex iis qui in praesidio arcis erant f nam caeterorum sparsos

milites quae tam subito diligentia collegi sset ρ simulansque a Meleandro missum ; ite, inquit, ad milites vestros:

confestimque, nec tumultuarie tamen , eos ad littus educite. Manipulatim dimissi conveniant prope tentorium Radirobanis. Ensis iis, & hasta suffecerint, ne si gravius armati conspiciantur, sermonibus materiam praebeant. Prior adero in arena ; & obiter , quicquid Reκ jusserit, ad vos feram. Ite vero, & diligentem operam Regi praestate.

CAPUT XIX.

ARGUMENTUM.Apertis dolis Archombrotm ct Eia medes Regem ADtiandrum admo-nmt, is de si declinanti cum eo decernunt. Argenis in primιs morbum μbito obtendens reditum maturandum censet. Obruirtur Radi-robanes: ct techum sum deprehensa inteligens violevim furit.

Hi socytis ad iussa digressis, redibat ad littus Archom

brotus, cum non procul tentorio Radirobanis in Eurymedem incidit; vultuque turbato, Quam vereor, ait, ne in Lycogenem alium nos fortuna retulerit. Tum strictim enumerat conjurationis indicia, in quae inciderat;

r Sali. J Maris, quod salsum est.2 Centurianes. J Centurio dieitur, ut centum peditibus potest, in exercitu miles Centurioni, Centurio Tribuno, Tribunus Legato , Legati s Consuli obediebat, sed seor in Magister equitum soli Dictatori. A a 3 r clis Diuiti eo by Coosl

405쪽

374. JOANNI 8 BARCLA II preciosissima abvecta ex privato Radirobanis instrumento ; Virtiganis fratrem, quamquam aegrum , abiisse; neminem Sardorum conspici sine armis. Neque Eurymedes eum omnia proloqui passus, gaudere se retulit, quod Archombrotus eadem secum ferit iret. Iamdiu se illa suspicione prehensum, perculsumque ad conspectum Sardori arum, qui per cuneos non sine consilio circa tentorium er-. rrabant. Post haec vero quae Archombrotus detulerat, ni- rint se dubitare de scelere. 'Quis iste Pirithous nobis p auti quis huic Theseus rapiendi nuptias fecit audaciam λ sed rarte utendum est, ut se eripi patiatur Meleander ab hac a peste. Adeo cavet Radirobanem offendere, ut vilis sinsibi. Uade prior, Archombrote. Cum illum moveris magnitudine periculi, adero strenue , indiciumque, &terrores geminabo. Milites interim qui proxima nocte excubituri sunt, non hinc procul in proci octu constituam: Forte fuit ut cum Archombrotus pervenit ad Regis, Arrigenidi loqueretur Radirobanes, vacaretque Mileander ;

ad quem ille demisse: vultum, inquit, fingo, Rex , dis,

parem rebus quas affero: scilicet ne illi qui te circumstant. parricidae, sentiant te moneri. Caeterum omnis haec pompa , tibi, tanquain Victimae, ornata est; quem una cum filia avehere, Radirobant constitutum intelligo. Eo consilio promissa spectacula trahit in serum, donec vespera

se tumultui furtoque aptaverit. C a referret in eam rem

argumenta, supervenit Eurymedes ; adeoque complevit formidine Regem, ut labantibus articulis incertus, illos rogaret, ad tam subitum malum quid consilii haberent. Constabat nihil aliud superesse , quam aut statim fugere nondum maturas insidias, aut se illic subsidio armatorum tueri. Sed omnino potior fuga erat. Neque enim

I Quis isto Pisi Min vobis , aut quis Cerbero interscchas est, alter deten-Mie miss/- ν piendi nupιiaa feeiι aia tus in vinculis Di iis , tandem al, Her-dacia καὶ Hi ambo aggresti fiunt Proser-icule vindicatus. Senec. in Hercule fu pinam Plutoni raperet Sed alter a reme. I Cortuna

406쪽

. ARGENI s. L I A. II L 3 ς tot subito milites cogi sine professione suspicionis pote

rant ; ut magis incipere injuriam timendo viderentur, quam repellere. Quid praeterea in periculum mitteretur Meleander, quid Argenis λ cum praesertim flagitii series atque modus adhuc lateret ; & Sardi fortasse aliqua solertia nocturnum facinus ita ordinavissent, ut non posset tumultuario certamine refelli. Placide, inquit Rex, &tanquam obambulans tentorio digrediar: sequi Radirobanem hortabor, simulque Argenidem; quam Iu in via,

Eurymedes, mone , ut cum inter nostros fuerimus, acrem

morbum subito fingat. Excusabilis erit discedentis occasio, & aegram tanquam solicitus comitabor. Sub haec verba in Radirobanem & Argenidem inspexit, &, optimam Vesperam perdimus, ait. Ire satius ad liberum 'coelum,& jam sole dimisso intepescentem. Sat deinde cum spectaculum mox edetur, isthic cessabimus. Simul his, tentorii fores petebat; omnesque sequebantur. In hac turba Meleander Radirobant loqui coepit, ut eo remoto facilius Eurymedes Virgini insinuaret quod ipse mandaverat. Et illa repentinis cogitationibus concussa , quamquam nemo aperuerat paterni consilii causam snam dicentem Eurymedem turbavit adveniens Virtiganes) tamen haud multum a vero timidissima cogitatione erravit. Interim Archombrotus, in quemque familiarium Regis offenderat, hortabatur non destituere domini latus. Jamque Ac militum decuriae ab ipso atque Eurymede accitae , sparsim in campis erant; cima Argenis ex praescripto cadentem sponte vultum colligit manu, seque ad Selenis sim excipiens, voce demissa, pessime mihi, inquit, est, mater. Sistitque illico gradum. Radirobanes subito casa conterritus, in remedia aquam , merum , odores, flagitatione non perfunctoria poposcit. Statim circa jacentem

407쪽

crevit immodi ch concurrentium globus. Et Meleander qui paulisper praecesserat, inter fictos terrores regressus est. At Argenis; ecquis lecticarios provocat ait. NeC de morbo rogata quicquam certi referebat, nisi linquente corde, hebescere oculos, & caput errare. At Radirob nes nihil opus lectica proclamabat; celerius hemicyclo in vicinum posse tentorium referri. Sed causatus Meleander commodius oppidum esse, seu medicinae, seu quieti ; simul urgebat qui ad lecticam decurrerent, simul gratias Ra dirobant agebat. tanquam humanitate nimia sese oneranti alienis doloribus. isque jam non de Argent de tantum , sed de sui sceleris succesis solicitus, negabat se passurum ut mille rotos passus tot enim ad Epeircten ab erant) jaEbiretur virgo invalida, & in hoc primo morbi impetu, nec fortasse duraturo, melius in proximo tento

rio acquietura.

Haec adhuc omnia veluti mutuae necessitudinis charitate jactabantur. cum Virtiganes Radirobanem clam monuit, non sic in illum diem sitam esse consilii siti fortu- nam , ut redire non posset sperata seelicitas. Pateretur abire Argenidem; & ipse cum ea pereret Epeircten ; dilato promissorum ignium spectaculo. donec convaluisset ipse, paterque iterata simplicitate rapiendam ad littus reduxis set. Coeperat persuadere; cum Radirobania medicus , quem aliqui acQerstum procurrerant, venit. Is pollice virginis propemodum repugnantis tentato , notatis prae perea oculis, spirandique mensura; mirari primum coepit, morsque negare ullum sibi aegritudinis vestigium liquere. Ergo ad Meleandrum convel ius, bona fide rogabat ut poneret metus: Levissimum esse quodcunque Argen idem turbaverat Sed Rabirobanes atroci percussus conjectur , runc denique sensit in valetudinem simulari in fugae praetextum Miratus quis suas deprehendisset insdias, quis ad Meleandrum detulisset, sensim ferebatur in rabiem :ad moliendam vim ferociter intentu , quaerebat oculis

suos

408쪽

Α R G E N I s. LIB. III. 3 7 suos, dextramque ferebat ad capulum; cum Sardos pauciores quam Siculos circa se videt ', ut neque si viribus e se sit agendum, satis posset victoriam sperare. Interim aderat & medicus Meleandri;qui ab Eurymede monitus quid deberet simulare, longe alia quam quae Radirobanis servus, de Argenidis valetudine dixit; gravem, & sonticum morbum esse: properarent deferre ad regiam ; quicquid

morarentur, nocere Argenidi. ita loquentem prior medicus jurgio adortus est, non passus suam artem contemni:

ecquod enim mali indicium videret λ quid vultus 3 quid

labellorum color num sudor in frigida fronte λ num a se dissentiret arteria λ neque minus pervicaciter Siculus suas partes implebat : prorsus egregio de incertitudine medicinae spemculo, si tumultus, de rei quae agebatur magnitudo, hUic voluptati locum fecisset. Dum hi Collatis verbis certant. lecticarii sublimem Arageni dem tollunt: & Radirobanes non redituram ultimo conatu prosequutus ; non sibi temperavit. Injecit testicae manum; de manere Argen idem jam plusquam precabatur. J urgitam quoque inter Sardos Siculosque processerata ibatque Archombrotus, lecticam iub Radirobane laborantem vi explicaturus. Sed medium Meleander se obtulit. Litet Sicilia illius diei fortunae. Quantum praeclari sanguinis fulum ibat sedit tot Capax labes absorbere Siciliam, de quanquam absentem consummare Poliarchum.

Sed mitioribus fatis ministravit Meleandri prudentia. Ad huc sibi tanquam hospiti loquentem violare erubuit Sardorum Rexi& utcunque finito tumultu. digressaque Arrigenide. ipse quoque Meleander lectica sublimis , dc agmiae suorum vallatus in oppidum se recepit.

r Nu- a se dissentiret arteria)J An s indicium daret febris r hine enim Μ

409쪽

JO ANNIS BARC LAII

CAPUT I. ARGUMENTUM.

Radirobanes discorde tumultu rapim in dimersa, consilium init, per literata proscindendi Argent iis famam, ct qua a Selimga acceperat, secreta

temerandi.

ZMo interim Sardorum audebat Radirobaniloqui. Furebat violentus, & discorde tumultu raptum animum spargebat in diversa. Nunc pudore, nunc in elicitate coeptorum agitabatur. Quam bene processissent initia i ut diu possessa cum Meleandro Argenis in tentorio haesisseti geniusne deinde, an mortalis prodidisset consilia 3 Subeundum ergo dedecus, nulla mercede, nullis sceleris praemiis lenitum . . Post assertam Siciliam, polluta victoriae laude, non tantum ut hosti, sed praedoni abeundum. Sub haec frendens toto littore ferebatur, adeo inutili ad caetera seni, Ut nec ruere noctem sentiret. Ausus randem Virtiganes accedere: & quidem, quo ab in sano audiretur pacatius primum eosdem affectus stimulavit. Cumque hac arte locum monendi sibi aperuisset; jam nox est, inquit; & hic tamen so Rex) moraris fortitudine tua nimis securus. Cir- Cum stant te multi; nec opus est omnes scire quo in statust animus tuus. Quo autem succedere nocte hac parastvocat in opidum Meleander. Sed quis putet te secure

cum Diuiti ooste

410쪽

I. BARC LAII ARGE NI s. LIB. IV. 379 cum illo reconciliare gratiam posse Chariores tibi sumus. quam ut nos conficias tanti tui periculi metu. Classis

tua te melius excipiet. Abominare hanc terram, tot curarum tibi causam. Ubi cum paucis secretus in praetoria navi eris. liberius irasceris, & quod in rem videbitur esse, constitues. Radirobanes tanquam Virtiganem non audiΩset vultu immoto, tamen ad praeparatam scapham se contulit; sive magnitudine irae, sive consilio vocem premens, donec in regiam triremem delatus est Ast ubi cum Procerum non amplius tribus in praetorio puppi proximo resedit, evolvitque caliginem multa simul dc confusa animo ingerentem; primum Argent dis imaginem , quam gestabat gemmis inclusam , de collo diripuit: nam odio & iracundiae , caeterae cupiditates jam cesserant deinde sublato ad Virtiginem vultu ; Faciam , inquit, ut hic dies tristior Meleandro quam mihi illuxerit. Pejus ab sua Argent de quam a me divertet. Occupabo Furiarum ossicium: Seni quietem ,& puellae famam eripiam. Spectabo deinde ociosus hos ludos, fruarque hostium malis

aut si in rem meam commodum erit, bello quoque cumulabo. Ocytis ceram stylumque porrigite. Neque mora, literas sua manu in hunc modum exorius est. Radiroba-nes Meleandro. Neiciebam cum inimicos tuos sustuli, re amicis adeo esse indignum. Veniam ab Siculis exoro, quos ab tua secedentes tyrannide, armis meis domui, reddidique saevitiae tuae. Caeterlim si molestum tibi erat,quotidie me videre, cujus manu & opibus Rex es at humanius

dimitti poteram, quam sub insidiatoris invidia. Cui enim

non Constare voluisti, te graviter a me metuere, cim

modb tua A rgenis morbum finxit, reque ipse e X tentorio meo turbate proripuisti in oppidum p Ita ostensionis specie delere speravisti quicquid mihi debebas. Sed nemini potes imponere. Cur te enim violari voluerim qui, ne violareris, vitam meam obtuli in discrimen ξ At filiae tuae nuptias concupivi scilicet ; & cum assinitatem non proba

SEARCH

MENU NAVIGATION